Page images
PDF
EPUB

posse prædominari. Sicut autem in ministris deligendis summo judicio agebat; ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia. Mirabile enim quiddam est, quod licet princeps esset occulti et reconditi sensus, et majorem in modum suspicax, tempora quoque sua turbulenta et conjurationem plena, spatio tamen viginti quatuor annorum quibus regnavit nunquam consiliarium aliquem suum aut interiorem ministrum dejecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio, Aulæ suæ Camerario. Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat; ut ex tribus illis affectibus qui corda subditorum erga principes suos devinciunt, amore scilicet, metu, et reverentia; ultimo horum eximie gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce, ut reliquis duobus securitatem suam deberet. Princeps erat subtristis, serius, et cogitabundus; quique secretas in animo suo observationes et curas foveret; cui etiam commentarioli et memoriæ manu propria scriptæ præsto semper erant, præcipue circa personas: quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret; quibus præmiorum debitor esset; de quibus inquirendum; a quibus cavendum; qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent; et similia; veluti diaria quædam cogitationum suarum componens et servans. Traditur etiam hodie narratio quædam faceta, cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam præcipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frusta innumera discerpsisse. Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpebantur.

Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque judicio suo subjiciebat. Unde potius sibi ipsi molestæ, quam in alios periculosæ, existebant. Fatendum est tamen, cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare sæpius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset; neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix, ut rerum pondera justa perpetuo exciperet. Certe rumor ille qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est; quia scilicet hoc credi volebat, ut mollius ei imputaretur, quod in jure proprio et non in uxoris jure regnaret.

Affabilis fuit, et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris, cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat. Studiosus magis erat, quam eruditus; libros plerunque qui Gallica lingua conscripti erant legens. Licet Latinæ linguæ rudis non esset; quod ex eo patet, quod Hadrianus Cardinalis, et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent. Quatenus ad delicias et voluptates hujus regis, muta prorsus est

earum memoria. Nihilominus apparet ex mandatis illis quæ Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit, eum de forma et pulchritudine ejusque partibus perite admodum interrogare potuisse. Cum voluptatibus sic agere solebat, ut reges magni cum mensis bellariorum; paulisper eas inspicientes, et statim terga Neque enim unquam regnavit princeps qui magis negotiis suis deditus esset; totus in illis, et totus ex sese. Ita ut in hastiludiis et turneamentis et aliis pugnarum simulacris, nec-non saltationibus personatis et hujusmodi celebritatibus, potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur, quam iis magnopere capi aut delectari.

vertentes.

In eo proculdubio, ut in cæteris mortalibus universis (ac præcipue in regibus), fortuna influxum quendam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam. Ad culmen regnum ascendit, non tantum a fortuna privata, quæ moderatione eum imbuere posset, verumetiam a fortuna exulis, quæ stimulos ei industriæ et sagacitatis addiderat. Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, confidentiam ex successibus addiderant; naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant. Prudentia autem ejus, per frequentes e periculis emersiones (quæ subitis eum remediis fidere docuerant), versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi ; sed et indole propria oculi mentis ejus non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad objecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi. Prudentia enim ejus occasione ipsa subito suscitabatur: atque eo magis, si occasioni accesserit periculum. Atque hæc fortuna in naturam suam potuit. Nec deerant rursus quæ natura sua fortunæ suæ imposuit. Nam sive hoc tribuendum sit providentiæ ejus defectui; aut in rebus quas decreverat pertinacia; aut suspicionibus, quæ aciem mentis ejus. perstringebant; vel quicquid aliud in causa fuit; certum est, fortunæ suæ perturbationes continuas (præsertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali; quæ necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes. Verum illa omnia apertius se produnt in historia ipsa. Veruntamen, intueamur licet eum cum defectibus suis omnibus, si quis eum cum regibus in Gallia et Hispania, contemporaneis suis, conferat; reperiet eum Ludovico duodecimo Galliarum regi, prudentia civili, et Ferdinando Hispaniarum, fide et candore, anteponi debere. At si Ludovicum duodecimum demas, et Ludovicum undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas; magis convenient exempla, fierentque verius parallela. Illi enim tres, Ludovicus, Henricus, et Ferdinandus, pro Tribus Magis censeri possunt inter illius ætatis

principes. Ut verbo concludamus, si rex iste res majores non gessit, in causa ipse fuit sibi; quicquid enim suscepit, perfecit.

Corpore erat Henricus decoro, statura justa paulo procerior, erec. tus, et membrorum compage bona, sed gracilis. Vultus erat talis quæ reverentiam incuteret, et aspectum viri ecclesiastici aliquantum referret. Et sicut minime erat obscurus aut superciliosus, ita neque blandus aut conciliator: sed tanquam facies hominis animo compositi et quieti: sed non commoda pictori; gratiosior scilicet facta cum loqueretur.

Hujus regis dignitas præcellens pati possit, ut memorentur narrationes quæpiam quæ ei divinum aliquid imponant. Cum matris ejus Margaretæ, fœminæ raris virtutibus ornatæ, nuptias multi proci ambirent; visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem, habitu pontificali, tradere ei in manum Edmundum Comitem Richmondiæ, Henrici patrem, pro marito. Neque illa liberos unquam alios concepit, præter regem, licet tribus maritis nupta. Quodam etiam die festo, cum Henricus sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum, tunc adolescentulum, conjiceret, dixit: Adolescens iste coronam, pro qua nos confligimus, pacifice tandem possidebit. Sed quod vere in eo divinum censeri possit, hoc fuit; quod non minus fortunam boni Christiani quam magni regis sortitus sit; vita exercitata, morte pœnitenti. Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit; et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.

Natus est apud castrum Pembrochiæ, sepultus apud Westmonasterium, in monumento inter opera Europa pulcherrimo et elegantissimo, sive capellam spectes sive sepulchrum. Adeo ut magnificentius jam in sepulchri sui monumento habitet mortuus, quam vivus aut Richmondiæ aut in alio quopiam palatio suo habitaverat. Optaverim ut idem ei contigisset in hoc famæ suæ monumento.

THE

BEGINNING OF THE HISTORY OF THE REIGN

OF

KING HENRY THE EIGHTH.

« PreviousContinue »