Page images
PDF
EPUB

Et tibi forma datur procerior omnibus, inquit,
Et tibi, principibus qui solet esse, color,
Et donec vincat quædam formosior, ambas,
Et tibi reginæ nomen, et esto tibi.

His ubi sedatus furor est, petit utraque nympham,
Qualem inter Veneres Anglia sola parit;

Hanc penes imperium est, nihil cptant amplius, hujus
Reguant in nitidis, et sine lite, genis.

IN SUBMERSIONEM NAVIGII, CUI GEORGIUS REGALE NOMEN INDITUM.

(English version, p. 390.)

PLANGIMUS fortes. Periêre fortes,
Patrium propter periêre littus
Bis quatèr centum; subitò sub alto
Equore mersi.

Navis, innitens lateri, jacebat,
Malus ad summas trepidabat undas,
Cùm levis, funes quatiens, ad imum
Depulit aura.

Plangimus fortes. Nimis, heu, caducam
Fortibus vitam voluêre parcæ,
Nec sinunt ultrà tibi nos recentes
Nectere laurus,

Magne, qui nomen, licèt incanorum,
Traditum ex multis atavis tulisti!
At tuos olim memorabit ævum
Omne triumphos.

Non hyems illos furibunda mersit,
Non mari in clauso scopuli latentes,
Fissa non rimis abies, nec atrox
Abstulit ensis.

Navitæ sed tum nimium jocosi
Voce fallebant hilari laborem,
Et quiescebat, calamoque dextram im-
pleverat heros.

Vos, quibus cordi est grave opus piumque,
Humidum ex alto spolium levate,
Et putrescentes sub aquis amicos
Reddite amicis!

Hi quidem (sic dîs placuit) fuêre:
Sed ratis, nondum putris, ire possit
Rursus in bellum, Britonumque nomen
Tollere ad astra.

VOTUM.

O MATUTINI rores, auræque salubres,
O nemora, et læta rivis felicibus herbæ,
Graminei colles, et amoenæ in vallibus umbræ !
Fata modò dederint quas olim in rure paterno
Delicias, procul arte, procul formidine novi,
Quam vellem ignotus, quod mens mea semper avebat,
Ante larem proprium placidam expectare senectam.
Tum demùm, exactis non infeliciter annis,
Sortiri tacitum lapidem, aut sub cespite condi!

EPITAPHIUM ALTERUM.

Hic etiam jacet,

Qui totum novennium vixit,
Puss.
Siste paulisper,

Qui præteriturus es,
Et tecum sic reputa-
Hunc neque canis venaticus,
Nec plumbum missile,
Nec laqueus,
Nec imbres nimii,
Confecêre:

Tamen mortuus est→→

Et moriar cgo.

LATIN TRANSLATIONS.

SIMILE IN PARADISE LOST.

"So when, from mountain tops, the dusky clouds
Ascending," &c.

QUALES aërii montis de vertice nubes

Cum surgunt, et jam Boreæ tumida ora quiêrunt,
Cœlum hilares abdit, spissâ caligine, vultus:
Tum, si jucundo tandem sol prodeat ore,
Et croceo montes et pascua lumine tingat,

Gaudent omnia, aves mulcent concentibus agros
Balatuque ovium colles vallesque resultant.

TRANSLATION OF DRYDEN'S EPIGRAM ON MILTON.

TRES tria, sed longè distantia, sæcula vates
Ostentant tribus è gentibus eximios.

Græcia sublimem, cum majestate disertum

Roma tulit, felix Anglia utrique parem.

Partubus ex binis Natura exhausta, coacta est,
Tertius ut fieret, consociare duos..

July 1780.

TRANSLATION OF PRIOR'S CHLOE AND EUPHELIA.

MERCATOR, vigiles oculos ut fallere possit,
Nomine sub ficto trans mare mittit opes;
Lenè sonat liquidumque meis Euphelia chordis,
Sed solam exoptant te, mea vota, Chlöe.

Ad speculum ornabat nitidos Euphelia crines,
Cum dixit, mea lux, heus, cane, sume lyram.
Namque lyram juxtà positam cum carmine vidit,
Suave quidem carmen dulcisonamque lyram.
Fila lyræ vocemque paro, suspiria surgunt,

Et miscent numeris murmura mosta meis,
Dumque tuæ memoro laudes, Euphelia, formæ,
Tota anima intereà pendet ab ore Chlöes.
Subrubet illa pudore, et contrahit altera frontem,
Me torquet mea mens conscia, psallo, tremo;
Atque Cupidineâ dixit Dea cincta coronâ,

Heu! fallendi artem quam didicere parum.

TRANSLATIONS FROM THE FABLES OF GAY.

LEPUS MULTIS AMICUS.

Lusus amicitia est, uni nisi dedita, ceu fit,
Simplice ni nexus foedere, lusus amor.
Incerto genitore puer, non sæpe paternæ
Tutamen novit, deliciasque domûs:
Quique sibi fidos fore multos sperat, amicus
Mirum est huic misero si ferat ullus opem.
Comis erat, mitisque, et nolle et velle paratus
Cum quovis, Gaii more modoque, Lepus.
Ille, quot in sylvis et quot spatiantur in agris
Quadrupedes, nôrat conciliare sibi;

Et quisque innocuo, invitoque lacessere quenquam
Labra tenus saltem fidus amicus erat.
Ortum sub lucis dum pressa cubilia linquit,
Rorantes herbas, pabula sueta, petens,
Venatorum audit clangores ponè sequentem,
Fulmineumque sonum territus erro fugit.
Corda pavor pulsat, sursum sedet, erigit aures,
Respicit, et sentit jam prope adesse necem.
Utque canes fallat latè circumvagus, illuc,
Unde abiit, mirâ calliditate redit;
Viribus at fractis tandem se projicit ultro
In mediâ miserum semianimemque viâ.
Vix ibi stratus, equi sonitum pedis audit, et, oh spe
Quam lætâ adventu cor agitatur equi!
Dorsum (inquit) mihi, chare, tuum concede, tuoque
Auxilio nares fallere, vimque canum.

Me meus, ut nosti, pes prodit-fidus amicus

Fert quodcunque, lubens, nec grave sentit, onus.
Belle, miselle lepuscule, (equus respondet) amara
Omnia quæ tibi sunt, sunt et amara mihi.
Verum age-sume animos-multi, me pone, bonique
Adveniunt, quorum sis citò salvus ope.

Proximus armenti dominus bos solicitatus
Auxilium his verbis se dare posse negat:

Quando quadrupedum, quot vivunt, nullus amicum
Me nescire potest usque fuisse tibi,

Libertate æquus, quam cedit amicus amico,

Utar, et absque metu ne tibi displiceam;

Hinc me mandat amor. Juxta istum messis acervum
Me mea, præ cunctis chara, juvenca manet;
Et quis non ultro quæcunque negotia linquit,
Pareat ut dominæ cum vocat ipsa sua?

Nec me crudelem dicas-discedo-sed hircus,
Cujus ope effugias integer, hircus adest.

Febrem (ait hircus) habes. Heu, sicca ut lumina languent!

Utque caput, collo deficiente, jacet!

Hirsutum mihi tergum; et forsan læserit ægrum,
Vellere eris melius fultus, ovisque venit.

Me mihi fecit onus natura, ovis inquit, anhelans
Sustineo lanæ pondera tanta meæ;

Me nec velocem nec fortem jacto, solentque
Nos etiam sævi dilacerare canes.

Ultimus accedit vitulus, vitulumque precatur,
Ut periturum alias ocyus eripiat.

Remne ergo, respondet vitulus, suscepero tantam,
Non depulsus adhuc ubere, natus heri?
Te, quem maturi canibus validique relinquunt,
Íncolumem potero reddere parvus ego?
Præterea tollens quem illi aversantur, amicis
Forte parum videar consuluisse meis.
Fidissima dissociantur

Ignoscas oro.

Corda, et tale tibi sat liquet esse meum.
Ecce autem ad calces canis est! te quanta perempto
Tristitia est nobis ingruitura!-Vale!

AVARUS ET PLUTUS.

ICTA fenestra Euri flatu stridebat, avarus
Ex somno trepidus surgit, opumque memor.
Lata silenter humi pouit vestigia, quemque
Respicit ad sonitum, respiciensque tremit;
Angustissima quæque foramina lampade visit,
Ad vectes, obices, fertque refertque manum.
Dein reserat crebris junctam compagibus arcam
Exultansque omnes conspicit intus opes.
Sed tandem furiis ultricibus actus ob artes

Queis sua res tenuis creverat in cumulum.
Contortis manibus nunc stat, nunc pectora pulsans
Aurum execratur, perniciemque vocat;

O mihi, ait, misero mens quam tranquilla fuisset,
Hoc celasset adhuc si modo terra malum!
Nunc autem virtus ipsa est venalis; et aurum
Quid contra vitii tormina sæva valet?

O inimicum aurum? O homini infestissima pestis;
Cui datur illecebras vincere posse tuas?

Aurum homines suasit contemnere quicquid honestum est,
Et præter nomen nil retinere boni.

Aurum cuncta mali per terras semina sparsit;

Aurum nocturnis furibus arma dedit.

Bella docet fortes, timidosque ad pessima ducit,
Fodifragas artes, multiplicesque dolos,

Nec vitii quicquam est, quod non inveneris ortum
Ex malesuada auri sacrilegâque fame.
Dixit, et ingemuit; Plutusque suum sibi numen
Ante oculos, irâ fervidus, ipse stetit.

Arcam clausit avarus, et ora horrentia rugis

Ostendens; tremulum sic Deus increpuit.

Questibus his raucis mihi cur, stulte, obstrepis aures?
Ista tui similis tristia quisque canit.

« PreviousContinue »