Page images
PDF
EPUB

N. 1596,

m. 1653.

Lib. III. Eleg. III, lacrymans stat juxta crucem, et

<< Gratia at hæc cœco ne decidat immemor ævo,

» Diva cruci incidit nobile pignus, Amo.

» Si breve nomen, Amo, sed non brevis ardor amoris,
» Quisquis amat numen, flammea sæcla trahit.

» Jam lego facundo victurum in cortice nomen,

2

» Arbor ut hæc crescit, crescct alumnus amor.

Quoque magis viridi veterascet adulta senecta,

>> Hoc mage amoris ovans hic juvenescet honos. »

Sed jam satis dedimus, unde tuto colligamus, Cabillavio nec superbissimum fuisse aurium judicium, nec sensum vere Poëticum, qualem in Hermanno, Hugone, Torrentio, aliisque in simili argumento versatis suspicimus. Longe diversum est Paquoti judicium. Hic nempe 1. 1. pag. 229, in omnibus Cabillavii Carminibus multum salis, ingenii, acuminis et elegantiæ invenit. Hoc tantum valuit, ut mihi diffidere cœperim. Nam

[blocks in formation]

Igitur quæsivi, sed re infecta a labore redii, nullam earum virtutum reperiens, quas Paquotius ubique conspexit.

HOSSCHIUS (SIDRONIUS),

MARCKEMIENSIS.

Ea hominum vita, quæ tota in relligionis literarumque studio est consumpta, parum, aut nihil habere solet, quod rerum novitate lectores movere possit. Ita Hosschius, genere natus pastoricio, quod lubens ipse commemorabat, quasi eo

gloriari videretur, mature societati Jesu accessit, cui non fuit dedecori. Nam modestia, eruditione et rigida vitæ severitate præclare eluxit. Summam vero sibi laudem comparavit, ingenii Poëtici suavitate, adeo ut Alexander VII. Pontifex maximus Hosschium mortuum a Palatinis suis domesticis laudari jusserit. In his autem erant non vulgares Poëtæ, ut Augustinus Favoritus, Natalis Rondininus, alii. De morte Hosschii, vigilando et animum intendendo properata, narrat G. N. Heerkens, lib. II, de Val. Litt. pag. 120. Confr. porro Paquot., Mém. tom. II, pag. 70, sqq. Præcipuam causam, cur tam cultus Poëta evaserit, in his ipsius verbis quærendam esse judico III, Eleg. 3, pag. 76.

« Nam mea dum priscis committo carmina scriptis,

» Sive tuis, Naso, sive, Tibulle, tuis,

» Et pudet, et nostræ subeunt fastidia venæ,

» Meque rudem, quamvis non putor esse, queror. »

Utilissima sane et omnibus commendanda comparatio. Dum enim semper aliquid sibi deesse sentiunt, illud supplere quotidie student, et optimorum imitatione, optimis in dies fiunt similiores. Hosschius quidem assidua veterum exercitatione illud consecutus est, ut illorum facilem, suavem et decoram simplicitatem plane expresserit. Scripsit sex libros Elegiarum, editos primum Antv. 1656, deinde 1688. Lugd. et alibi sæpius, ut Antv. 1700, quæ editio fœdis typographorum mendis est inquinata. In libro primo novem Elegiis cursum vitæ humanæ cum itinere maritimo comparavit. Si cui in mentem aliquando veniat idem tentare, is profecto reperiet, quam difficile sit in tam longa Allegoria continuatione res easdem non identidem repetere. Sed hoc nimirum cavit venæ Hosschianæ fertilitas. Eadem rerum novarum varietas apparet

rem,

in Elegia nona, quæ in prima. Dixerat aliquando Callimachus μέγα βιβλίον μέγα κακόν. Sed mihi exiguus Hosschii libellus fere factus est péya xxxóv. Ut enim summam in legendo perceperam voluptatem, ita parem eodem perlecto sentiebam doloideo quod jam perlegissem. In Elegia secunda docet, sicut pretiosam navem non felicem cursum, ita divitias non securam vitam adferre. Navis pretiosa exemplum sumsit ex Plut. in Vita Anton. Cap. XXIV, qui de Cleopatra ita narrat. Navigabat regina ἐν πορθμίῳ χρυσοπρύμνῳ, τῶν μὲν ἱσίων αλουργῶν ἐκπεπετασμένων, τῆς δ ̓ εἰρεσίας ἀργυραῖς κώπαις ἀναφερομένης πρὸς αὐλὸν ἅμα σύριγξι, καὶ κιθάραις συνηρμοσμένον. Αὐτὴ δὲ κατέκειτο μὲν ὑπὸ σκιάδι χρυσοπάςῳ, κεκοσμημένη γραφικῶς, ὥσπερ Αφροδίτη. παῖδες δὲ τοῖς γραφικοῖς ἔρωσιν εἰκασμένοι παρ ̓ ἑκάτερον ἑςῶτες ἐῤῥιπιζον. ὁμοίως δὲ καὶ θεραπαινίδες άι καλλιςεύουσαι, Νηρηΐδων ἔχουσαι καὶ Χαρίτων τολὰς, αιμὲν πρὸς οἴαξιν, ἁι δὲ πρὸς κάλοις ἦσαν. Οδμαὶ δὲ θαυμαςαί τὰς ὄχθας ἀπὸ θυμιαμάτων πολλῶν κατεῖχον. Luculenta et Plutarcho digna narratio. Videamus quomodo ea inservierit Sidronio.

a Littoribus solvens patriis regina Canopi,

» Miranti luxum gurgite, vela dedit.

» Aurea puppis erat, formæque in puppe deorum,
» Monstraque delabris, Nile! recepta tuis.

>> Bubastisque Epaphusque, et Anubis et Inachis Jo,
» Et quæ præterea numina Memphis habet.

» Aurea fulgebant summo carchesia malo,
*D. Fulgebant nitidis illita transtra notis.
» Cærula inaurati verrebant æquora remi,
» E cedro tabulæ, clavus eburnus erat.
» Unda repercusso radiabat concolor auro,
» Et, qualis Danaën fallere posset, erat.
» Mollia purpurei nectebant vela rudentes,
» E media fuerant vela petita Tyro.
Ipsa videbatur velorum purpura fluctus

«

» Tingere, purpureas findere puppis aquas. » In medio thalamus : thalamo regina jacebat, >> Visa sibi æquoreas inter habenda Deas.

» Errabant pueri, quales pinguntur Amores,

[ocr errors]

Reginam circum purpureumque torum.

» Pars arcum pharetramque gerit, pars aurea vibrat
» Spicula: pars Dominæ spargit in ora rosas.
> Quid memorem ut cultæ Nympharum more puellæ
» Nautarum subeant arte manuque vices?

» Ut feriant illæ ductis ad pectora remis

⚫ Æquora, propulsam dirigat illa ratem?
» Hæc faciles captat ventos, tractatque rudentes,
» Et modo dat Zephyris et modo vela notis.
» Illa sedet, citharamque tenet, remisque canendo
» Imperat, et pulsas carmine mulcet aquas.
Pars philyra flores et serta fragrantia nectit :
Illa coronandis puppibus, illa Deis.

» Pars tibi votivas pingunt, Neptune, tabellas

» Quas tibi pro salva munera puppe ferant. »

Felicem ingenii ubertatem! quod, agro fertili simile, accepta semina tanto cum fœnore reddit. Locum Plutarchi etiam elegantissime expressit Catsius nostras, cujus Carmina in omnium manibus sunt. Adde Shakesperium in Antonio et Cleopatra, act. II, sc. II.

« The barge she sat in, like a burnish'd throne,

[ocr errors]

Burnt on the water: the poop was beaten gold;

Purple the sails, and so perfum'd, that

>> The winds were love-sick with them: the oars were silver,

>> Which to the tune of flutes kept stroke, and made

» The water, which they beat, to follow faster,

» As amorous of their strokes. For her own person,

> It beggar'd all description: she did lie

» In her pavilion (cloth of gold, of tissue).

» C'er-picturing that venus, where we see

The fancy out-work nature on each side her, "Stood pretty-dimpled boys, like simling Cupids, » With divers-colour'd fans, whose wind did seem To glow the delicate cheeks which they did cool, And what they undid, did.

» Her gentlewomen, like the Nereides,

>> So many mermaids, tended heri'the eyes,
» And made their bends adorning at the helm
» A seeming mermaid steers; the silken tackles
» Swell with the touches of those flower-soft hands,

» That rarely frame the office; from the barge

» A strange invisible perfume hits the sense
» Of th'adjacent wharfs. The city cast

Her people out upon her and Antony,

» Enthron'd i'the markel-place, did sit alone,
» Whistling to the air; which, but forvacancy,

» Had gone to gaze on Cleopatra too,

» And made a gap in nature :

[ocr errors]

Idem fecit Hosschius in Elegia V de Rustico Romano, artis magicæ ab invidis vicinis accusato, quod in agris illius semper segetes melius crescerent, et pecus grandius uber haberet, sequens in eo Plinium N. H. XVIII, cap. 6. Sed in imagine Cleopatra major ornandi aderat copia quam in Rustici. Quæ a Plutarcho habeat ex locorum comparatione patebit. Vellem Plutarchum in eo etiam esset secutus, ut Cleopatram potius cum Venere comparasset, quam dixisset, eam sibi Deam æquoream videri. Talis Dea fere vilior est ad tantum splendorem et pompam; imago autem Veneris suavissima, in primis si de ávaduoμévy cogites. Cæterum valde laudavit hanc Sidronii Eleἀναδυομένη giam Burm. ad Propert. IV. Eleg. 4, vs. 17. Triplex fere imitandi ratio est; pertinet enim ad sententias, ad verba et ad sonum. In omni autem genere eminet Hosschius. Accidit illi non semel ut integros veterum versus, aut parum mutatos, faciat suos. Sed hoc semper vitare summæ est memoriæ. Nec plagii suspicio in eum cadere potest. Lib. II, Eleg. 16, multa ingenuæ imitationis exempla continet, et Eleg. III, Christi patientis, pag. 134, sqq. ne de aliis dicam. Sarbievius, lyricorum recentiorum princeps, a nemine melius laudatus est quam ab Hosschio III, Eleg. 9. Quæ gravitas et ardor orationis!

« PreviousContinue »