Page images
PDF
EPUB

AD LECTOREM.

SÆPENUMERO dolere soleo, veterem illum et probum morem styli assidue in Græco et Latino carmine pangendo exercitandi in Academia nostra non eo quo dignus est, hodie in pretio haberi. Hunc autem morem illis præcipue in deliciis fuisse, quorum doctrinam et ingenium maxime suspicimus, nemini ignotum est, qui virorum qui per superiora sæcula inclaruerunt scriptis vel leviter sit imbutus. Nec dubitari potest quin subsidium haud mediocre ad interiorem veterum linguarum rationem perspiciendam hac arte comparari possit.

Invaluit autem, ut videtur, opinio, tempus ita et operam perire, si verborum et metri minutiis, quibuscum omnis in hoc genere peritia arctissime conjuncta est, diligenter expendendis

incumbamus. Clamatur scilicet, ad res potius quam ad verba et styli rationem esse attendendum. Demonstrandum autem erat, magnos illos viros qui hæc tanto studio coluerunt, in rerum cognitione nobis inferiores extitisse: quod si plane contra fuisse constabit, quam infirmo hi sibi placeant argumento satis apparebit.

Quamobrem huic vitio pro virili succurrendum ratus, spicilegium e nostrorum carminibus edere decrevi, ut aliorum exemplis instigati, reliqui ad elegantissimam hanc disciplinam exercendam et sese commotos sentirent. Inter ea autem quæ hic publici juris feci, haud pauca, ut spero, satis feliciter, nonnulla felicissime tractata invenientur: quædam si secus erunt, horum veniam dabit Lector humanissimus.

Quod longe plura Latino quam Græco sermone scripta edidi, haud scio an mihi non ingratum acciderit. Video enim nonnullos hodie ita loqui, quasi litteras Latinas præ Græcis sordere, immo diligentia sua vix dignas esse putent. Quæ opinio longe est falsissima; nec tam limatum, ut opinor, judicium quam animi pigritiam sapit. Quippe

facilius est ad mediocritatem quandam in Græcis pervenire, quam Latinarum litterarum vere peritum esse. Equidem vereri soleo ne Latinas amisisse, Græcas nondum didicisse vide

amur.

In toto opere condendo hanc legem servandam duxi, ut nihil admitterem quod non ad veterum poetarum normam exactum foret, et eam tractaret materiam quæ illorum stylo satis conveniret. Igitur hymnos, quos vocant, ecclesiasticos, monachorum rhythmos, et cætera ejusdemmodi excludenda censui: persuasissimum enim habeo quæ in tali genere scribi solent, numeris vere Græcis et Latinis minime accommodari posse.

Quod ipse pauca tantum de meo attuli, hoc præcipue in caussa fuit, quod quæ olim nonnisi styli acuendi gratia luserim, pleraque omnia vel casu vel tempore intercidere: nec alia nova in eorum locum substituere in animo fuit: nam "Carmina," ut ait Ovidius, "secessum scribentis et otia quærunt."

Pæne indignabundus audivi, libellum hunc nostrum eo consilio nonnullis institutum videri,

quasi similem conatum in altera Academia haud ita pridem in lucem prolatum pravo studio æmulemur. Est profecto genus quoddam hominum, cui suo alios modulo metiri mirum quantum placeat. Hoc tamen bibliopola haud invitus concessi, ut libellus eadem forma et specie, tanquam in similem finem concinnatus, et amico quodam, ut spero, fœdere conjunctus, in publicum prodiret.

Restat ut gratias agam harum rerum fautori egregio Edis nostræ Decano, qui mihi Carminum, quæ olim a nostris composita tempore Quadragesimæ in Schola Naturalis Philosophiæ recitari mos erat, honoris caussa illud ut facere liceret petenti, delectum edere permisit: nec mihi temperare possum quin insignem viri eximii Georgii Booth, S. T. B., humanitatem commemorem, qui promto atque alacri officio plurima contulit, et roganti novam identidem supellectilem in manus conjecit: nec vero prætereundus est vir elegantis ingenii Henricus Wellesley, M.A., olim ex alumnis nostris, hodie Aulæ Novi Hospitii Vice-Principalis, qui et

« PreviousContinue »