Page images
PDF
EPUB
[graphic]
[graphic]

LIBRORUM MANUSCRIPT

QUI IN

BIBLIOTHECIS GALLIAE, HELVETIAE,
BRITANNIAE M., HISPANIAE, LUSIT
ASSERVANTUR,

NUNC PRIMUM EDITI

A

Friedrich

D. GUSTAVO HAENEL.

LIPSIAE,

SUM TIBUS I. C. HINRICH S.

MDCCCXXX.

reclaroed July 28, 1927 EM

PRAEFATIO.

Ante hos novem annos eo consilio domo profectus sum, ut accuratius complures libros manuscriptos, qui essent de quibusdam Iuris Romani partibus, inspicerem. Est igitur, quod ii, qui illius consilii meminerint, tum mirentur, de bibliothecis nunc a me edi librum, tum vereantur, ne consilio mutato illa studia abiecerim. Quocirca primum mihi dicendum videtur, qui factum sit, ut eiusmodi rebus operam dederim, nequaquam iis posthabitis, quas proficiscens mihi proposueram explorandas: deinde vero breviter exponam, quam rationem ordinemque in hoc libro componendo secutus sim.

Quum ante profectionem libros, qui de bibliothecis earum regionum scripti sunt, quas petiturus eram, evolvissem, putavi, omnes codices, qui ibi serventur, in illis indicari, si qua vero bibliotheca omissa sit, eam non ita magni faciendam esse. At postquam Galliam intravi, provincias aliquot peragrans, multas bibliothecas, quae partim novae erant, partim pluribus, quam opinatus eram, libris instructae, inveni, easque optimorum librorum plenas. His copiis Galliam esse ornatam, ne fama quidem ad exteros erat perlata. Dum Gallia, exeunte saeculo proxime superiore, in summa rerum conversione et perturbatione versabatur, quidquid librorum in monasteriis et aedibus sacris reconditum atque abditum erat, in lucem protractum est. Ex his alii Parisios translati, alii direpti sunt, alii perierunt: longe autem maxima pars in vicinas urbes comportata est, ubi nunc ad haec fere bene disposita doctrinae instrumenta omnibus omnium gentium viris doctis patet aditus, isque propter comitatem facilitatemque eorum, qui illis bibliothecis praesunt, facillimus. Hae bibliothecae mihi erant investigandae atque perscrutandae. Nec vero solum ob libros ad Ius Romanum pertinentes id faciendum existimavi, sed etiam ob alios libros. Nam plerique viri docti, qui in aliis studiorum generibus vivebant, partim illustrissimi summaque pietate colendi, partim familiares, mihi mandaverant, ut, si quid offenderem, quod se scire sua interesse arbitrarer, sibi significarem. Inde factum est, ut in bibliothecis, quas primas perscrutabar, postquam iurisconsultorum codices evolvi, reliquorum quoque co

190087

« PreviousContinue »