Page images
PDF
EPUB

Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor.
Undique lætitiâ florent mortalia corda,

Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)

95

Nec capere infantes animos, neu cernere credas 100
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis:
Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes ;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

105

110

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,

V. 93. "Subit horrida mentem formido," Sil. Ital. x.
544; Lucret. vi. 253. "Curarum fluctuat æstu," Virg.

En. viii. 19. xii. 335.

V. 94. Lucret. iii. 1006, "Exest anxius angor." Luke.

V. 96. " Improviso vibratus ab Æthere fulgor," Virg.

En. viii. 524.

V. 102. "Nescio qua præter solitum dulcedine læti,"
Virg. Georg. i. 413.

V. 104.

Plena per insertas fundebat luna fenestras,"
Virg. Æn. iii. 152.

V. 105. "Lucida tela diei," Lucret. i. 128.

V. 108. " Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo,"
Virg. Æn. i. 713.

V. 113. "Tantum series, juncturaque pollet," Horat. Art.

Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

115

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset:
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

120

125

Naribus interea consedit odora hominum vis, 120
Docta leves captare auras, Panchaïa quales

Poet. 242. "Ita res accendent lumina rebus," Lucret. i.
1110.

V. 115. On this use of the indicative, conjurant,' 'ful-
gent,' for the subjunctive mood, see Parr's Letter to Dr.
Gabell, in the Class. Journ. lxxix. Sept. 1829, p. 45, and
Parr's Correspond. vol. i. p. 476.

V. 119. "Puniceis invecta rotis," Virg. Æn. xii. 77.
V. 122. "Nec numeris nectere verba juvat," Ovid. Pont
ii. 30.

V. 123. "Nymphæ, noster amor, Libethrides," Virg.
Eclog. vii. 21. Pomp. Mela, ii. 3.

V. 126. "Mobilibus digitis expergefacta figurant,"
Lucret. ii. 412.

V. 128. "Jucundos sapores," Tibull. i. vii. 35.

V. 130. "Odora canum vis," Lucret. vi. 778. Virg
Æn. iv. 132.

135

Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant,
Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.
Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Parens, sensùsque vias per membra reclusit;
Haud solas namque intùs agit vivata facultas,
Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissìm
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura ;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum

150

V. 132. Compare Par. Lost, b. v. 16: "Then with voice, mild as when Zephyrus on Flora breathes." Virg. Georg. i. 43, "Vere novo gelidus canis cum montibus humor." Luke.

V. 134. "Votis respondet avari," Georg. i. 47. vinum adspirat amorem," Virg. Æn. viii. 373.

"Di

V. 137. " Vivata potestas," Lucret. iii. 410. 557. 680.
V. 139.

66 - Animus vario labefactus vulnere nutat
Huc levis, atque illùc; momentaque sumit utroque."

Ovid. Met. x. 375.

144. "Mater virideis saltus orbata peragrans."

Lucret. ii. 355. Luke.

Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ Passim, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.

160

165

Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras :
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu: [plex,
Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua du-
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.
Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitia campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.
Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,

170

V. 147. "Lympharum in speculo," Phædrus, i. iv. 3. V. 149. The same synæresis is found in Propert. iv. vii. 7:

"Eosdem habuit secum, quibus est elata capillos." And, "Eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit."

V. 154. "Nec ratio solis simplex," Lucret. v. 613. "Constat imago," iv. 108. "Privas aures," iv. 570.

V. 157. Virg. Æn. i. 83. " Qua data porta ruunt." Luke.

V. 161. "Ea gratia formæ," Ovid. Met. vii. 44. V. 167. "Radios inter quasi rumpere lucis," Lucret. v 288. "Radiis ardentem lucis," Virg. Æn. vii. 142. V. 171. "Tribiles visu formæ," Æn. vi. 277.

Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

175

180

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.

18

V. 173. "At facere, et fungi sine corpore nulla potestas,

Lucret. i. 444.

V. 175. " Perpetuo possint ævi labentia tractu,"

Lucret. v. 1215.

V. 177. " Viamque adfectat Olympo," Georg. iv. 562. "Tentare latebras," En. ii. 38.

V. 185. "Extima membrorum circumcæsura coercet,"

[merged small][ocr errors][merged small]

Solem quis dicere falsum

Audeat."

Virg. Georg. i. 463. V. 190." At si tantula pars oculi media illa peresa est, Incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.” Lucret. iii. 415. V. 191." Densior hinc soboles," Virg. Georg. iii. 308. V. 192. "Quæ feriunt oculorum acies, visumque lacessant," Lucret. iv. 329.

V. 193. "Nare bibis." Is this expression warranted by the authority of any of the Latin poets? Horace has "Bibit aure," Öd. ii. xiii. 32.; and Statius, in Ach. ii. 120, "Aure bibentem." "Naso videt," Plautius. See Martini. Var. Lect. p. 10. Shakespeare transfers the same word to sight: "And with mine eyes I'll drink the words you send," Cymbel. act i. sc. 2. And Thomson. Spring, 106: "Or taste the smell of dairy." Elapsusque cavá fingitur aure lapis," Ov. Art. Am. i. 432.

[ocr errors]
« PreviousContinue »