Page images
PDF
EPUB

laudavit J. Dousa pater in Carmin. p. 113, et ex Mss. Bonav. Vulcanii, unde multa excerpsit Scriverius, accurate recensuit Burman. Syllog. Epist. T. II p. 208. Isti Nicolao contigit, quod paucis contingere solet parentibus, ut omnes quos habebat liberos, habebat autem multos, felici ingenio essent praediti.

Janus quidem primis adolescentiae annis tanta facilitate et elegantia carmina Latina componebat, ut facile appareret, eum a natura ad hanc exercitationem esse factum. Primum latentes in erecto animo ignes vidit Jacobus Volcardus, Bergensis, eosque tantum abest, ut, quod multi faciunt, exstinxerit, excitavit aluitque. Is igitur, quod postea etiam fecit Rumoldus Stenemola, currenti Secundo calcar addidit. Grato animo beneficium agnovit. Nam in obitum Volcardi naeniam et epitaphium conscripsit pag. 184-185, et Stenemolam laudavit p. 113. Ipse deinde variis artibus animum excoluit, iis praecipue quae arctiore vinculo cum poëtica sunt conjunctae. Erat enim illi tam apta manus ad pingendum, sculpendum fingendumque, ut fere excelleret. Quam pulcre Juliam sculpserit, apparet ex ipso metallo, quod a. 1833 collega meus N. C. Kist, hujusmodi rerum elegans et peritus spectator, Hagae ex officina mercatoris cujusdam, ubi jacebat incognitum, emit, et dissertatione illustravit. Eam dissertationem in commentariis de re Numismatica edidit Cl. P. O. van der Chijs T. IV. pag. 307 sq. Haec est illa Vatis amatoris Julia sculpta manu, quae conspicitur in editione carminum a Scriverio curata.

Janus hominum mores cognovit factis per Franciam, Hispaniam et Italiam itineribus. Fuit a Latinis epistolis et consiliis interioribus Joanni Taverae archiepiscopo Toletano, Cardinali, tum secutus est Carolum V Impera

torem in expeditione Tunetana. Ex Africa valetudinis causa reversus, proficiscens ad Georgium Egmundanum, Praesulem Trajectinum, apud quem eodem munere fungeretur, quo functus erat Toleti, in itinere mortuus est, annos nondum habens viginti quinque. Quod si longior ei vita contigisset, dignissimus aevo Augusti fieri et cum optimis illius temporis ingeniis certare potuisset. Vel unus iste basiorum libellus tot doctissimorum hominum testimoniis honorificis ornatus est, quot vix ullum ex antiquitate poëma. In omnibus Secundi carminibus regnat elegantia vere Romana. Dulcis est ubique et venustus, ipsi saepe versus languescentes amatorem quasi in speculo reddunt. Simplex nitet munditiis, ut puella Horatiana, sed in his ipsis tamen munditiis est negligentia quaedam, qualis viros decet, quam sentire, non describere possis. De basiis hoc unum dicere restat, quod in iis Secundus se ipsum superavit. Praeterquam enim quod rei inventio est aeque lepida atque nova, nam ante eum nemo nec Graecus, nec Latinus, quantum equidem sciam, in hoc argumento ita perpetuo versatus est, dei boni! quam fertile, quam luxurians illius ingenium esse dicamus, qui de re, ut est, tenui, tota novemdecim carmina, diversis adstricta numeris, ita composuit, ut ea non ex ore juvenis Batavi, sed ipsius Veneris coelestis effluxisse videantur. Quam suavem finxit basiorum originem!

Cum Venus Ascanium super alta Cythera tulisset,
Sopitum teneris imposuit violis,
Albarum nimbos circumfuditque ròsarum,

Et totum liquido sparsit odore locum.
Mox veteres animo revocavit Adonidis ignes,
Notus et irrepsit ima per ossa calor.

O quoties voluit circumdare colla nepotis,
O quoties dixit: Talis Adonis erat!

Sed placidam pueri metuens turbare quietem,
Fixit vicinis basia mille rosis.

Ecce calent illae, cupidaeque per ora Diones
Aura, susurranti flamine, lenta subit.
Quotque rosas tetigit, tot basia nata repente
Gaudia reddebant multiplicata deae.

Venus deinde, Triptolemi instar, orbem terrarum obit, et oscula glebis immisit, unde felix seges miseris amantibus exorta est. In his mihi vide numerorum suavitatem et verborum delectum! De Ascanio habet ex Virgilii I Aen. 680:

Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idaliam sacrata sede recondam.

Et mox,

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio Dea tollit in altos

Idaliae lucos: ubi mollis amaracus illum

Floribus, et dulci adspirans complectitur umbra.

Versus Jani sextus memoriae Hadriani Marii inhaeserat, qui II. El. vI p. 37:

Hinc ima irrepsit notus in ossa calor.

Quamquam et Thom. Correas Tom. III. Poet. Ital. pag. 455:

Blandus et irrepsit sancta per ossa calor.

Sed totum Secundi locum imitatus est Davides Hoogstrat. p. 35:

Vere novo nata est Cytherea tenerque Cupido.
Vere novo e gelidis basia nata rosis.

Vere novo Ascanium super alta Cythera ferebat

Cypria frondosis imposuitque jugis.

Cum versu octavo confer Ludov. Ariosti T. I Ital. Poet. p. 350:

Eheu talis erat noster Adonis, ait.

Quamquam ad alia mihi properandum est, facere tamen non possum, quin unum etiam afferam locum, quod eum Theocrito debet Secundus. Libet enim mihi ingenuos adolescentes hoc exemplo excitare, ut Graecos etiam imitari discant. In Basio X dicit sibi non certum genus osculorum sed diversum placere.

Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde :
Diversis varium ludat uterque modis.

At quem deficiat varianda figura priorem,
Legem submissis audiat hanc oculis :

Ut, quot utrimque prius data sint, tot basia solus
Dulcia victori det, totidemque modis.

Suavissime Theocrit. Eid. XI v. 30:

Αἰεἰ οἱ περὶ τύμβον ἀολλέες εἴαρι πρώτῳ
Κούροι ἐρισμαίνουσι φιλήματος ἄκρα φέρεσθαι.
*Ος δέ κε προσμάξῃ γλυκερώτερα χείλεσι χείλη,
Βριθόμενος ςεφάνοισιν ἑὴν ἐς μητέρ ̓ ἀπῆλθεν.
Eodem respexit D. Heins. Eleg. Juv. p. 529.
Illius ad tumulum pariter, vir magne, tuumque,
Junget amatori pulchra puella latus.
Hic qui purpureis melius premit ora labellis,
Pluraque figit ovans basia, victor erit.

Idem Sylv. lib. III, p. 116:

Concurrent lepidae juvenum, me judice, turmae,
Mixtique virginum chori,

Inter odoratas myrtos et amoena rosarum,
Tenacibusque brachiis,

Colla per undique, labraque hiantia, molliaque ora
Figent suave basium:

Tum qui mollius os sperato admoverit ori,
Amabilis luctae satur,

In gremium dominae laete clamore redibit,

. Sed haec ad istam poëtarum recentiorum explicationem pertinent, qua Burmannus Lotichium, alii alios ornaverunt. Vellem Laurentius Santenius eadem Secundum ornasset, quod sibi proposuisse dicitur. Fuit certe et ipse egregius poëta, nec vulgaris in hac re judicii, ut Burmanni discipulum facile agnoscas. Qualis quidem fuerit commentarius, quem a nescio quo in Regiam pecuniae, festivum nostri poëmatium, esse conscriptum dicit Vulcanius in Syllog. Epist. ed. Antonii Matth. pag. 68, ut statuere non ausim, ita illud haud dubitanter affirmem, Secundum isto honore non minus dignum fuisse quam Lotichium. Equidem generosum adolescentem, si quis naturae impulsu ad haec studia feratur, moneo 'atque hortor, ut tam jucundo fructuosoque labore suum ingenium alat et corroboret.

Morhofius T. I, Polyh. p. 1066 in Elegiis Lotichium praefert Secundo. Fuit Lotichius egregius plane ac divinus poëta, nec tamen ei cedit Secundus. Magnus fuit uterque, sed magnus in suo quisque genere. Habet Lotichius in quo regnat, habet Secundus: ut adeo suis uterque meritis spectari aestimarique debeat. Sed difficile est omnibus placere; ne Jovi quidem tam felici esse contigit. Ergo, quoniam hoc omne displicere, rei, de qua agitur virtutem non diminuit, videndum est, quinam sint, quibus displiceas, et an jure displiceas. Sic Chr. Adolph. Klotzius in Lection. Venusin. p. 32 Secundum Lyrico Carmini non aptum fuisse censuit. Sed is fuit Klotzius, in quo variam doctrinam periti rerum arbitri agnoverunt, facultatem poëticam deque ea judicium non agnoverúnt. Nulla certe in re Burmanno, Anti-Klotzium scribenti, ampliorem justae reprehensionis materiam praebuit. Sed quoniam Klotzius dictatorie suam effert sententiam, eam

« PreviousContinue »