Page images
PDF
EPUB

bis eorumque ordine et conformatione, et in dictionibus et figuris, ut suam ipsi linguam, seclusam ac separatam a communi, poëtae habuisse videantur.

Quum autem Latini plurimum debeant Graecis, quos admirabili elegantia et delectu sunt imitati, omnisque fere eorum scribendi ratio et natura ad Graecam sit formata, tenenda quoque est lingua Graeca, versandum in lectione poëtarum, unde jucundum pariter et fructuosum sit cognitu, qua arte, quo judicio Latini sua ex Graecis fontibus derivaverint, quod ipsum adolescentes generosae mentis aemulatione laudis incendat, qua exemplo praecipuo sint Virgilius, Propertius et Horatius.

in re

Poëtae quoque, quem fingimus, perquam utilis est diversarum linguarum facultas, quibus insigniores in Europa populi utuntur, ut ita viam optima illorum opera legendi, eademque cum aliis comparandi sibi muniat, qua comparatione recte instituta mirum est quantum sensus veri pulchrique alatur.

Quid dicam de variis carminum generibus, quae suum fere quodque argumentum, verba, dictiones et figuras poscunt? Quid de dulcissimo modorum sonitu, de jucunda pedum varietate, de constanti eademque fere semper syllabarum quantitate, quae singula et plane cognoscantur, nec sine facilitate usurpentur necesse est. Atque ista, quam in syllabarum quantitate servatam videmus, constantia, multam gratiam carmini conciliat, quo magis elaborandum nobis est, ne erremus, quod eruditis

[ocr errors][ocr errors]

auribus aeque accidit ingratum, ac si quis in canendo leges musicas violet; omninoque colamus istam in componendis versibus religionem, quam optimi quique Romani coluerunt, qui omissa Graecorum licentia, consuetudinem etiam majorum suornm liberiorem ad certiores regulas reduxerunt.

De Mythologiae quidem necessario intellectu non est quod multis disseram. Suppeditat illa praeclara atque illustria ornamenta, quibus et nos, sed cum judicio, uti possumus, in ingenii praecipue hilarioris lusibus; illud tamen caveamus, ne seriam aut divinam tractantes materiam, Jovem, ut hoc utar, cum Deo, Herculem cum Christo, quasi numina, conjungamus.

Nec vero omittendum est illud literarum studium, quod illi profitentur, qui Rhetorici vocantur, promendaeque inde sunt maxime insignes figurae, quae egregio lumine ac splendore orationem perfundunt. Neque hic tam anxie veterum vestigia sequi velim, ut in depingendis rerum variarum imaginibus ne latum quidem unguem ab iis discedere audeam; imo tentanda via est, qua novas, sed naturae ac tempori accommodatas, et ad rerum dignitatem aptas, ipsi fingamus.

Jam rectam veterum imitationem, mente et cogitatione melius complector, quam verbis declarare possum. Primum enim diligenter ratio est habenda, quos et in quo carminis genere imitemur, videndumque ne specie boni fallamur; deinde tot ac tam diversa sunt hujus rei genera, species,

[ocr errors]

modi, ut ea usu et exemplis, non praeceptis addiscantur.

Aliarum praeterea rerum scientia est comprehendenda, sine qua versuum saepe exoritur volubilitas jejunorum et exilium, in quibus praeter inanem sonitum nihil est quod legentem ullo modo permulceat et alliciat, si tamen sonitus, nulla subjecta sententia, quemquam permulcere et allicere possit. Versatus sit oportet in historia gentium ac nationum, cognoscenda est omnis antiquitas, Deum in coelo et stellis miretur, naturae obscuritatem indaget, in hominum vitam et mores inquirat; verbo dicam, a nulla se doctrina liberali excludat, nihil, quod quidem utile sit, scire a se alienum putet, qui omni laude cumulatus poëta fieri cupiat. His naturae et doctrinae praesidiis ornati majores nostri Latinam poësin ita excoluerunt, ut multi ad ipsos veteres Romanos proxime accesserint.

Atque ita mea me oratio ipsa ad illud perduxit, quod erat agendum. Academia scilicet Bruxellensis quaestionem proposuit De vita ac doctrina omnium Nederlandorum qui Latina carmina composuerunt, easque, servato temporis ordine, additoque de singulorum facultate poëtica judicio, exponi cupit. Eam quaestionem exposui. De consilio et ratione operis a me confecti nihil attinet praefari. Cognoscent ea judices ex singulis capitibus. Sed hoc praemonendum esse duxi, omnem mihi scriptionem, quamquam fuit jucunda, multo tamen jucundiorem fuisse futuram, si plura ab ipsis auctori

10

DE POETIS LATINIS NEDERLANDIARUM.

bus edita carmina nancisci potuissem. Feci tamen quod potui, ne quis diligentiam meam jure desideraret. Sententia qua pro nomine meo usus sum haec est: CONSTANTER.

Recta Romanae poësis exercitatio post Virgilium et Horatium sensim in pejus mutata, tandem una cum imperio Romano desiit. Boëthius fere fuit ultimus, qui, ineunte sexto a C. N. saeculo nomen pristinae elegantiae aliquantum tueretur. Ab eo inde tempore omnia facta sunt deteriora, quoad literae humaniores saeculo XV in Italia fuere instauratae. In tot annorum decursu alii nihil, alii contra non parum boni exstitisse censent. Ita Polycarpus Leyserus scripsit dissertationem de ficta medii aevi barbarie, ed. Helmstad. 1719, annoque sequenti historiam poëtarum medii aevi, in qua eandem sententiam defendit, multos in eo nactus adversarios: vide Harlesii Viam ad Hist. Lit. C. IV. p. 70. Mihi si litem componere liceat, utramque sententiam ita dividam, ut omne pulcri lumen nunquam omnino exstinctum fuisse dicatur, sed quasi exiguas subinde scintillas in tenebris emicuisunde spes antiqui splendoris effulgeret, nisi tempora offecissent. Illud nimirum docemur exemplo Poëtarum, quorum aut integra aut aliqua saltem carmina ad nos pervenerunt. In his poëtis etiam Nederlandos quosdam offendimus.

se,

RADBODUS

FRISIUS.

N. 850. M. 917.

Radbodus generis sui originem refert ad Radbodum, Frisiorum regem, cujus nomen est pervulgatum. In aula Caroli, cognomine Crassi, Francorum regis, formatus, liberalique doctrina, ut tunc erant tempora, egregie imbutus est. Hujus doctrinae laude morumque honestate deinde ita eminuit, ut Odibaldo Episcopo Ultrajectino XIII successor omnium votis et suffragiis constitueretur. Quantum literarum humanitate profecerit, testimonio sunt fragmenta quaedam scriptorum huc illuc dispersa. Vid. Wilhelm. Heda in Història Episcop. Ultraj. pag. 71, qui duo Radbodi Epigrammata laudat, alterum Epitaphium quod sibi ipse composuit. Esuries, te, Christe, Deus, sitis atque videndi, Jam modo carnales me vetat esse dapes. Da mihi te vesci, te potum haurire salutis, Unicus ignotae tu cibus esto viae.

Et quem longa fames errantem ambédit in orbe,
Hunc satia vultu, patris imago, tuo.

« PreviousContinue »