Page images
PDF
EPUB

IMAGINES CIVILES

JULII CÆSARIS ET AUGUSTI CÆSARIS.

PREFACE.

Of the two following pieces all I know is that Dr. Rawley says he found them among Bacon's papers, and understanding that they were praised by men of great reputation (a laudatissimis viris collaudatas) printed them together with the last among the Opuscula Posthuma in 1658, and inserted English translations of them in the second edition of the Resuscitatio in 1661.

The character of Julius Cæsar is apparently finished. With that of Augustus Bacon does not seem to have proceeded beyond the opening paragraph; though Dr. Rawley has printed it as if it were complete ; nor has any one, so far as I know, observed that it is only a fragment. In other respects they tell their own story, and do not appear to require any further explanation.

IMAGO CIVILIS JULII CÆSARIS.

S

JULIUS CÆSAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum vertit; hoc enim illi fastum detraxit, nervos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus, judicio et intellectu admodum serenus : hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone. Nemo enim aut celerius decernebat aut magis perspicue loquebatur : nil impeditum, nil involutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat: ita tamen ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret: semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot victorias et tantam partam securitatem, reliquias belli civilis in Hispania non contempsit, sed præsens subegit, post extremum illud demum bellum civile confectum et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quæ magis amplitudinem propriam quam merita in commune spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum: quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit. Non enim patria, non religio, non officia, non nceessitudines, non amicitiæ, destinata ejus remorabantur, vel in ordinem redigebant. Nec magnopere versus in æternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quicquam egregium, vel mole vel instituto, fundaret vel conderet; sed veluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum fines recepit. Nominis tantum celebritate frui voluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe votis, magis potentiæ quam dignitati studebat ; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiæ, colebat. Itaque veluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum

« PreviousContinue »