Page images
PDF
EPUB

cum uxore monacho cuidam Vilariensi post mortem') apparens, cum de statu suo interrogaretur 2), respondit: Nondum plenam habemus gloriam. Novissime3) requisitus de virgine, subiunxit: Quicquid nobis impensum est gratiae, ex meritis habemus Margaretae, nec audemus respicere ad gloriam, in qua illa est. Cernis nunc quantum operetur ad martyrium simplicitas et innocentia vitae? Omnes quidem occisi sunt, sed non omnes miraculis clarescunt. Unde patet quod non poena faciat martyrem, sed causa. NOVICIUS: Quaenam exstitit causa martyrii in puella ista? MONACHUS: Ut iam fatus sum, simplicitas et vita innocua. Diversae sunt species martyrii, innocentia videlicet, ut in Abel; iustitia, ut in Prophetis et Johanne Baptista; amor legis, ut in Machabaeis; confessio fidei, ut in Apostolis. Ob huiusmodi causas diversas agnus, id est, Christus, occisus dicitur ab origine mundi 4). NOVICIUS: Quidam etiam ex nimia simplicitate se ipsos occidunt. MONACHUS: Tales a martyrii gloria prorsus immunes exsistunt, nisi per causam impellentem excusentur. Ecce exemplum.

CAPITULUM XXXV.

De simplici concubina sacerdotis, quae se ipsam
in fornace exstinxit.

Sacerdos quidam, sicut mihi retulit quidam vir 5) religiosus, cum die quadam multis praesentibus sermonem haberet de peccatis et poenis ) gehennae, mulier quaedam verba eius interrumpens, eo quod territa esset et compuncta, sic') ait: O domine, quid fiet de concubinis sacerdotum? Ille sciens feminam valde simplicis esse naturae, in ioco respondit: Nunquam poterunt salvari, nisi clibanum ardentem ingrediantur. Erat et ipsa sacerdotis cuiusdam ) concubina. Quae verbum sacerdotis non in ioco, sed in multo suscipiens serio, dum die quadam clibanus coquendis panibus succenderetur, et ipsa adesset casu9), omnibus egressis, ostium clausit, et ut flammas evaderet aeternas, se ipsam in caminum ardentem prae

[blocks in formation]

cipitans, flammis excepta spiritum exhalavit. In ipsa hora hi qui circa domum fuerant, contemplati sunt columbam candidissimam de ore fornacis exire, et cum multa claritate coeli secreta penetrare. Stupefacti autem de visione, effractis foribus ingressi sunt, et feminam semiustam atque exstinctam extrahentes, ad verbum praedicti sacerdotis, tanquam proprii corporis interfectricem, in campo sepelierunt. Ut autem Deus ostenderet mortem tam simpliciter illatam, non fuisse ex malitia, sed ex obedientia, noctibus candelis ardentibus, videntibus multis'), tumulum eius illustravit. NOVICIUS: Non me scandalizat hoc factum, quia legitur in Vitaspatrum, quendam Abbatem cuidam volenti converti, ut fornacem ardentem 2) intraret, praecepisse 3). Obedivit ille, et reputatum est ei ad iustitiam. Hoc etiam scire delectat, quid columba de fornace egressa) significet. MONACHUS: Animam simplicis feminae. Nam in specie eiusdem aviculae sanctus Benedictus, sicut in eius Vita legitur 5), animam sororis suae Scholasticae vidit coelos penetrare.

CAPITULUM XXXVI.

De morte Lodewici simplicis monachi.

Columba haec ad mentem mihi revocat monachum quendam simplicem, Lodewicum nomine, qui ante hoc biennium apud nos defunctus est. Hic cum tempore meridiano agonizaret, et conventus dormiret, monachus quidam in somnis interim vidit columbam candidam in tecto cellulae, in qua moriens iacebat, residentem. Cui cattus niger insidiabatur; et cum esset ei nimis importunus, columba ab eo apprehendi timens, ad ecclesiam volitando fugiens, super crucem ascendit, ibi residens secura. Eadem hora visum 6) alteri cuidam monacho fuit, quod fratribus circulariter hinc inde stantibus, leo circuiens stationem eandem irrumpere nisus sit ') et intrare; sed a singulis prohibebatur, et calcibus eorum impulsus fugabatur. Interim percussa tabula, conventus accurrit ), morientem circumstetit, dictaque letania, sacerdos defunctus, lotus

1) BC multis videntibus. quidam Abbas

[ocr errors]

[ocr errors]

3) C

2) ardentem add BC. praecepisse, B quod quidam Abbas praecepit. - 4) egressa add BC. 5) Gregor. Dial. II, 34.6) BC visum est. 7) B est.

8) D occurrit.

et vestitus, cum sollemni cantu deportatus est in oratorium. Et spero quod catti leonisque evaserit insidias. Diabolus catto et leoni, qui satis in forma et in natura 1) concordant, simplicium animabus morientibus maxime insidiando, propter rapacitatem assimulatur 2). Quam fortiter impellatur et repellatur orationibus iustorum in hora illa terribili, satis audies in distinctione undecima de morientibus. Idem Lodewicus, licet natura simplex fuerit, satis tamen carnaliter ante conversionem vixerat usque ad aetatem decrepitam. Quantum vero virtus simplicitatis Deo, qui naturae simplicis est, placeat, cuiusdam sanctimonialis mors pretiosa declarabit.

CAPITULUM XXXVII.

De morte simplicis monialis, quae capram putabat
esse feminam saecularem.

In Dioecesi Treverensi monasterium quoddam sanctimonialium situm est, Lutere 3) vocabulo. In hoc ex quadam antiqua consuetudine nulla recipitur puella, nisi septennis. sit, vel infra. Ad conservationem simplicitatis, quae totum corpus lucidum facit, huiusmodi constitutio sive consuetudo inolevit. Erat enim in eodem coenobio recentiori tempore virgo quaedam adulta, sed in rebus mundanis tam infantula, ut vix discernere posset inter pecus et hominem saecularem, eo quod huiusmodi formarum ante conversionem nullam habuisset notitiam. Die quadam murum pomerii capra ascendit. Quam illa videns, et quid esset prorsus ignorans, ait cuidam sorori iuxta astanti: Quid est hoc? Illa cognoscens eius simplicitatem, miranti ioculariter 4) respondit: Mulier est saecularis. Et adiecit: Quando saeculares mulieres senescunt, cornua et barbas emittunt. Illa sic esse putans, aliquid se didicisse gratulabatur. Cumque per huiusmodi simplicitatis exempla saepius sororum maturitatem temperasset, gravissimam incurrit aegritudinem. Quae cum sic iaceret, ut vix loqui posset, visitante se infirmaria, primo verbo, deinde signo, ut ocius recederet indicavit. Illa neutrum intelligente, dum stupida staret, aegrota panni

1) B satis tam natura quam in forma, C satis tam in forma quam in natura. 2) BC concordant, propter rapacitatem assimilatur, et morientium (C morientibus) animabus maxime insidiatur. 3) C Loctore; sic et infra VIII, 51. Intelligendum, ut puto, Lutzerath. — 4) Ciocaliter.

culum capitis sui complicans, contra pectus stantis leniter iecit, quae mox ac si lapide percussa esset, in terram corruit. In qua dum sine sensu aliquamdiu iacuisset, erecta per fenestram lecto infirmantis contiguam prospexit. Et ecce in cimiterio multitudo stabat dextrariorum, sellas deauratas frenaque aurea habentium. Cumque in ipsa hora praedicta virgo agonizaret, sororibus propius accedentibus, clara voce clamare coepit: Date locum, date locum; sinite dominos istos accedere. Viderat enim cellulam repletam personis miri decoris atque splendoris, quorum vestimenta deaurata videbantur. Sicque obdormivit in Domino. NOVICIUS: Puto coelestem fuisse exercitum, qui animam illius simplicis feminae in coelestem deducebant thalamum. MONACHUS: Bene sentis. Unum tamen notare debes, videlicet quod infirmaria equos vidit in cimiterio, moriens vero ascensores in domo. Testis huius visionis est Henricus Prior Praedicatorum in Colonia, qui se eam a praedicti loci Praeposito audivisse commemorat.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

II. Quid sit conversio, unde dicatur, et de speciebus eius.
III. De Priore Claraevallis, qui conversus ut aliquid raperet,
mirabiliter mutatus est.

IV. De novicio in Hemmenrode converso, de quo sanctus David
dixit: Non est omnibus datum.

V. Quibus occasionibus homines convertantur.
VI. De canonico Leodiensi ad praedicationem sancti Bernardi
converso, et de angelo, quem in specie monachi vidit confiteri
volentis.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VII. De Gevardo Abbate, quem dominus Everhardus plebanus
sancti Jacobi in Colonia ante conversionem in cuculla vidit. 15
VIII. De conversione Mascelini clerici Episcopi Maguntiae. 16
IX. De conversione magistri Stephani de Vitreio.
X. De conversione Goswini sacerdotis, qui de probatione cum
furto fugit.

17

17

XI. De canonico quodam Coloniensi, qui antequam indueret
habitum, resilivit.

XII. Item de alio iuvene, qui de probatione gratia solvendorum
debitorum extractus, non est reversus.

XIII. De conversione Henrici Abbatis.
XIV. De miserabili morte Leonii novicii apostatantis.

XV. De horrenda morte Benneconis novicii, et quod non liceat
noviciis redire ad saeculum post votum.

XVI. De conversione Henrici contracti de Claravalle.
XVII. De conversione auctoris huius opusculi.

XVIII. De Gerlaco de Dinge, occasione cuiusdam sermonis

converso.

XIX. De conversione Henrici germani Regis Franciae.
XX. De conversione cuiusdam, qui alteri ante ostium portae
nocte apparuit in specie infantis.

[ocr errors]

XXI. De Theoderico et Bernardo monachis, qui ob visionem
unius veniae in sepultura mortui conceperunt conversionem. 28
XXII. De conversione domini Adolphi Episcopi Osinburgensis. 29
XXIII. De conversione Henrici camerarii.
XXIV. De conversione Gerlaci sacerdotis.
XXV. De Lodewico milite propter votum conversionis sanato. 30
XXVI. De eo quod Deus aliquando differat peccatorem propter
poenitentiam, et exemplum de Ezechia.

. 30

[ocr errors]

19

20

21

24

25

26

27

29

31

XXVII. De errore Lodewici Lantgravii, et de praedestinatione. 32

« PreviousContinue »