Page images
PDF
EPUB

imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent; unde fit ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

XXIX.

PROSERPINA,

SIVE SPIRITUS.

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate, Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit. Ei magna reverentia præbita est, ut et Domina Ditis vocata sit. Ceres autem ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mæsta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Perithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. Proserpina itaque Inferorum Regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum; cum enim ab inferis revocare gradum illis qui eo descendissent fas non esset,

ascripta est huic legi exceptio singularis; ut si quis ramum aureum in donum Proserpi næ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus; quod non male expressit ille :

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto

Æthere, cognati retinebat semina cæli. Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur, ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum' compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit nisi per agitationem celerem et rapidam: hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse; quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit; atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit ; quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone, Hunc autem spiritum æther ac vis cælestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat; qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia : alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et subita distractione. Ed. 1609.

2 hoc. Ed. 1609.

libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere cum face illa sua orbem terrarum peragrante abducta fuisset. Spiritus enim qui subest metallis et mineralibus compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem ; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Perithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum Chymistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes et restitutionem corporum naturalium veluti a portis inferorum promittant. Verum de chymica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est; insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX.

METIS,

SIVE CONSILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure Consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse : quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo expectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse ; nam ex capite, sive cerebro, Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ, et primo auditu insulsissimæ, sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte scilicet reges se versus consilia sua ' gerere soleant, ut authoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum 2 augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinclo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, consilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit, ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a consilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etian hoc sibi reges sumant”, ut ex capite eorum, id est ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

3

I sive senatus suos.
MS.

? populum versus. MS. copulari et conjungi. Ed. 1609. majestatem suam (omitting the words recto , ., idque.) Ed. 1609.

ut authoritas regum accedat, et voluntas soluta et libera, et non obnoxia, nisi etiam hoc sibi sumant. Ed. 1609. The MS. has et aliorum consensui non obnoxia.

5

XXXI.

SIRENES,

SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur Sapientia Veterum tanquam uvæ male calcatæ ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi, et Terpsichores unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur. Eæ primis temporibus alatæ erant; sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt; adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis : illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses, sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis hujusmodi vinclis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans' parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia ; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt. Illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat ; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit. Postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit, statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et

evidens sune, nec minus tamen elegans. Ed. 1609.

« PreviousContinue »