Page images
PDF
EPUB

terra, sive alia, tamen Rerum Natura hujusmodi corporum exuperantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit. Quod autem inventio Cereris huic deo attribuitur, idque inter venationem; reliquis diis negatur, licet sedulo quærentibus et illud ipsum agentibus ; monitum babet verum admodum et prudens; hoc est, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, qualis fuit segetum ', a philosophiis abstractis, tanquam diis majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci et rerum mundi notitia universali, quæ etiam casu quodam ac veluti inter venandum in hujusmodi inventa incidere solet. Illud autem musices certamen, ejusque eventus, salutarem exhibet doctrinam, atque eam quæ rationi et judicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse Harmonia et quasi musica : altera providentiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum, et judicia divina secretiora, sonant aliquid durum et quasi absonum : quæ inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et ipsæ illæ aures secreto nec palam gestantur: neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conspicitur aut notatur. Postremo, minime mirum est si nulli amores Pani attribuantur, præter conjugium Echus; mundus enim seipso ?, atque in se rebus omnibus fruitur: qui amat autem, frui vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiendi cupido, cum seipso 3 contentus sit, nisi fortasse sermones : ii sunt nympha, Echo, aut si accuratiores sint, Syringa. Inter sermones autem, sive voces, excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo; ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dictante mundo conscripta est; et nihil aliud est quam ejusdem simulacrum et reflexio, neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat; per totum autem quomodo generare possit? cum corpus extra ipsum non sit. Nam de filia ejus putativa, muliercula illa, est sane ea adjectio quædam ad fabulam sapien

| The words quale fuit segetum are not in Ed. 1609.

seipse. Ed. 1609.

? se ipse. Ed. 1609.

tissima; per illam enim repræsentantur eæ quæ perpetuis temporibus passim vagantur, atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, re ipsa infructuosa, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ.

VII.

PERSEUS,

SIVE BELLUM.

Fabula hæc invenitur, in libro secundo

pletata

PERSEUS traditur fuisse a Pallade missus ad obtruncandam

Medusam, quæ populis plurimis ad occidentem in

extremis Hiberiæ partibus maximæ calamitati fuit. De Augmentis Monstrum enim hoc tam dirum atque horrendum ancta et locu- fuit, ut aspectu solo homines in saxa verteret. Erat

autem e Gorgonibus una ac sola mortalis Medusa ; cum passivæ reliquæ non essent. Itaque Perseus ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam, scutum a Pallade et speculum. Neque tamen, licet tanto apparatu instructus, ad Medusam recta perrexit; sed primum ad Græas divertit: eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istä canæ jam a nativitate erant, et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus; quos prout exire foras quamque contigerat; vicissim gestare, reversæ autem iterum deponere solebant: hunc itaque oculum atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans. Illam autem dormientem offendit. Neque tamen aspectui ejus (si evigilaret) se committere audebat; sed cervice reflexa, in speculum Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abscidit. Ex sanguine autem Medusæ fuso, statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipsa de bello suscipiendo et de genere belli eligendo deliberatione, tria proponit præcepta sana et gravia, tanquam

[blocks in formation]

ex consilio Palladis. Primo, ut de subjugatione nationum finitimarum quis non admodum laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis, vicinitas prædiorum spectatur ; sed in propagando imperio, occasio, et belli conficiendi facilitas et fructus, loco vicinitatis esse debent.' Certe Romani, quo tempore occidentem versus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem usque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo, curæ esse debet, ut justa et honorifica subsit belli causa ; id enim et alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli causa magis pia sit, quam debellatio tyrannidis, sub qua populus succumbit et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectu Medusæ. Tertio, prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repræsentantur), Perseus illam delegerit quæ fuerit mortalis; hoc est, bellum ejus conditionis quod confici et ad exitum perduci posset; nec vastas aut infinitas spes persecutus est.

Instructio autem Persei ea est, quæ ad bellum unice confert, et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis talares, non axillares, fuerint, atque pedibus non humeris additæ : quia non tam in primis belli aggressibus, quam in eis quæ sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens est, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initorum alacritati non respondent. Etiam illa providentiæ divisio (nam de galea Plutonis, quæ homines invisibiles reddere solebat, parabola manifesta est) ingeniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est quæ cavet instar scuti, sed illa altera per quam hostium vires et motus et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt; bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed

I debet. Ed. 1609.

generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa,

proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ; propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo aut in dente est. Omnis enim factio a statu quopiam alienata, et speculatur et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent: oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum sollicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem. Atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præcipuus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur: (quod per illum intuitum capite averso significatur). A bello perfecto sequuntur effecta duo : primum Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat et victoriam celebrat: secundum, gestatio capitis Medusæ in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes inimicorum motus cohibet, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

VIII.

ENDYMION,

SIVE GRATIOSUS.

PASTOR Endymion traditur a Luna fuisse adamatus: novum autem et singulare erat consuetudinis genus, siquidem ille decumbebat in nativa quadam specu, sub saxis Latmiis; Luna autem haud raro de cælo perhibetur descendisse, et sopiti

oscula petiisse, ac rursus in cælum se recepisse. Neque tamen otium istud et somnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat. Sed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguesceret admodum, ac numero etiam felicissime auctum esset, ut nulli pastorum greges essent lætiores aut numerosiores.

Fabula ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim cogitationum pleni et in suspiciones propensi, non facile ad consuetudinem vitæ interiorem recipiunt homines qui sunt perspicaces et curiosi, et quasi animo vigilantes, sive exsomnes; sed potius eos qui ingenio sunt quieto et morigero, et quod placitum est illis patiuntur et nil ultra inquirunt, sed se veluti ignaros et nil sentientes et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex quam observantiam callidam præstant. Etenim cum hujusmodi hominibus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt; idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis : quia fere usitatum est illis qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere successus aliquos amanos, quo illos invitent ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole. Qui autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt. Nam principes licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen cum vero affectu nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt,

« PreviousContinue »