Page images
PDF
EPUB

VI.

PAN,

SIVE NATURA.

Fabula hæc

pletata.

ANTIQUI universam naturam sub persona Panis diligentissime

descripserunt. Hujus generationem in dubio relininvenitur, in quunt. Alii enim asserunt eum a Mercurio genitum; De Augmentis alii longe aliam generationis formam ei tribuunt; aucta et locu- aiunt enim procos universos cum Penelope rem ha

buisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Atque in hac posteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus veteri fabulæ nomen Penelopes imposuere, quod et frequenter faciunt, cum narrationes antiquiores ad personas et nomina juniora traducunt, idque quandoque absurde et insulse; ut hic cernere est; cum Pan ex antiquissimis diis, et longe ante tempora Ulyssis fuerit, atque insuper Penelope ob matronalem castitatem antiquitati venerabilis haberetur. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id est, Contumeliæ, filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate describitur: cornutus, cornibus usque ad cælum fastigiatis, corpore todo hispidus et villosus, barba imprimis promissa. Figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera, et in capræ pedes desinens. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam, ex septem calamis compactam; dextra pedum, sive lignum superius curvum et inflexum; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera hujusmodi attribuuntur, ut sit deus venatorum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum; præses item montium : erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur insuper dux et imperator nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant; comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat etiam potestatem terrores immittendi, præsertim inanes et superstitiosos, qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit; atque narrant insuper,

cum Ceres mæsta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atque dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent, et se per varias vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse, ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam Mida judice prælatus est: ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum prorsus tam profuse amatoriam videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus habita est, atque unam etiam nympham, Syringam nomine, in quam propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum dii præsertim masculi prolifici admodum essent) nisi quod ei tribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla Iambe nomine, quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, ejusque proles ex conjuge Echo esse a nonnullis existimabatur:

Fabula nobilis, si quæ alia, atque naturæ arcanis et mysteriis gravida, et quasi distenta.

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Universitatem Rerum, sive Naturam, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est; atque adeo esse potest: aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt, et philosophis iis qui magis divini habiti sunt visum est), aut ex confusis rerum seminibus. Qui enim unum rerum principium posuerunt, aut ad Deum illud retulerunt; aut si materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium asseruerunt: adeo ut omnis hujusmodi controversia ad illam distributionem reducatur, ut mundus sit vel a Mercurio vel a procis omnibus.

Namque canebat uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis, et his exordia primis

Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis. Tertia autem generatio Panis ejusmodi est, ut videantur Græci aliquid de Hebræorum mysteriis, vel per Ægyptios internuncios vel utcunque inaudivisse; pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum.

Ille enim status Dei et peccati proles fuit, ac manet. Itaque triplex ista narratio de generatione Panis etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur: nam iste Pan, quem intuemur et contemplamur, ac nimio plus quam oportet colimus, ex verbo divino, mediante confusa materia (quæ et ipsa a Deo creata erat)', et subintrante prævaricatione et corruptione, ortum habet. Naturæ rerum, Fata rerum sorores vere perhibentur et ponuntur; naturalium siquidem causarum catenæ ortus rerum, et durationes, et interitus, et depressiones, et eminentias, et labores, et felicitates, et fata denique omnia quæ rebus accidere possunt, trahunt. Cornua autem mundo attribuuntur. Quod vero cornua hujusmodi ab iino latiora, ad verticem acuta sint; id eo spectat, quod omnis rerum natura instar pyramidis acuta sit?: individua enim infinita sunt; ea colliguntur in species et ipsas multiplices; species rursus insurgunt in genera ; atque hæc quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur, ut tandem natura tanquam in unum coire videatur. Neque mirum est Panis cornua etiam cælum ferire; cum summitates naturæ sive ideæ universales etiam ad divina quodammodo pertingant. Paratus enim et propinquus est transitus a metaphysica ad theologiam naturalem. Corpus autem naturæ elegantissime et verissime depingitur hirsutum, propter rerum radios; radii enim sunt tanquam naturæ crines, sive villi, atque omnia fere vel magis vel minus radiosa sunt; quod in facultate visus manifestissimum est, nec minus in omni virtute et operatione ad distans ; quicquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest; sed maxime omnium prominet barba Panis, quia radii corporum cælestium maxime ex longinquo operantur et penetrant. Quin et sol, quando parte superiore ejus nube obvoluta radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur. Etiam corpus naturæ rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem et motus æquabilitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repræsentantur: hæc autem ob perturbationem et motus incompositos, et quod a cælestibus regantur, bruti animalis figura

| The words within the parenthesis are not in Ed. 1609.

? In Ed. 1609 this sentence stood thus : Cornua autem Mundo attribuuntur; quod Cornua hujusmodi ab imo latiora, ad verticem acuta sint : Omnis enim rerum natura instar Pyramidis acuta est.

contenta esse possunt. Eadem corporis descriptio pertinet ad participationem specierum. Nulla enim natura simplex videri potest, sed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque revera biforntia sunt, et ex specie superiore et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de pedibus capræ, propter motum ascensionis corporum terrestrium versus regiones aëris et cæli: capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere atque in præcipitiis hærere amat; quod etiam res licet inferiori globo destinatæ miris modis faciunt, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Insignia autem in manibus Panis duplicia. Alterum harmoniæ, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, sive concordiam cum discordia mistam, quæ ex septem stellarum errantium motu conficitur, evidenter ostendit. Pedum autem illud etiam nobilis translatio est; propter vias naturæ partim rectas, partim obliquas. Præcipue autem lignum, sive virga, versus superiorem partem curva est: quia omnia providentiæ divinæ opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt; ut aliud agi videri possit, aliud interim revera agatur ; ut Josephi venditio in Ægyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernaculă sedent, populo convenientia per prætextus et vias obliquas felicius quæ volunt, quam ex directo, superinducunt et insinuant; adeo ut omnis imperii virga sive bacillum vere superius inflexum sit. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur; propter maculas ubique sparsas; cælum enim stellis, maria insulis, tellus floribus consperguntur; atque etiam res particulares fere variegatæ esse solent circa superficiem, quæ veluti rei chlamys est. Officium autem Panis nulla alia re tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam ut Deus venatorum sit. Omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et processus, nihil aliud quam venatio est. Nam et scientiæ et artes opera sua venantur, et concilia humana fines suos, atque res naturales omnes vel alimenta sua tanquam prædam, vel voluptates suas tanquam solatium, venantur, idque modis peritis et sagacibus.

Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam,

Florentem cytisum sequitur lasciva capella. Etiam ruricolarum in genere Pan deus est, quia hujusmodi homines magis secundum naturam vivant, cum in urbibus et

aulis natura a cultu nimio corrumpatur; ut illud poëtæ amatorium verum sit;

Pars minima est ipsa puella sui.

Montium autem imprimis præses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis natura rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subjicitur. Quod alter a Mercurio deorum nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est, cum proxime post verbum Dei, ipsa mundi imago divinæ potentiæ et sapientiæ præconium sit. Quod et poëta divinus cecinit: Cæli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum ejus indicat firmamentum. Pana autem oblectant nymphæ; animæ scilicet; deliciæ enim mundi, animæ viventium sunt: ille autem merito earum imperator, cum illæ naturam quæque suam veluti ducem sequantur, et circa eam cum infinita varietate, veluti singulæ more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante: una perpetuo comitantur Satyri et Sileni; senectus scilicet et juventus; omnium enim rerum est ætas quædam hilaris et saltatrix; atque rursus ætas tarda et bibula : utriusque autem ætatis studia vere contemplanti (tanquam Democrito) fortasse ridicula et deformia videntur, instar Satyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem terroribus prudentissima doctrina proponitur: natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum ac formidinem, vitæ atque essentiæ suæ conservatricem, ac mala ingruentia vitantem et depellentem: veruntamen eadem natura modum tenere nescia est; sed timoribus salutaribus semper vanos et inanes admiscet, adeo ut omnia (si intus conspici darentur) Panicis terroribus plenissima sint; presertim humana, quæ superstitione (quæ vere nihil aliud quam Panicus terror est) in immensum laborant; maxime temporibus duris et trepidis et adversis. Quod vero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per provocationem cum Cupidine ; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et redicivationem in illud Chaos antiquum, nisi prævalida rerum concordia (per Amorem sive Cupidinem significata) malitia et impetus ejus cohiberetur et in ordinem compelleretur: itaque bono admodum hominum et rerum fato fit, ut illud certamen Pan adversum experiatur, et victus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato ; quia utcunque aliquando vasti et insoliti rerum tumores sint (id quod Typhon sonat) sive intumescant maria, sive intumescant nubes, sive intumescat

« PreviousContinue »