Page images
PDF
EPUB

oraculo prædixit: sed nil profecit interim, verum obfuit potius, et mala patriæ acceleravit. Id quod prudenter advertit, et eleganter describit M. Cicero, cum ad amicum ita scribat: Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in fœce Romuli.

II.

TYPHON,

SIVE REBELLIS.

NARRANT poëtæ Junonem, indignatam quod Jupiter Palladem ex sese sine ea peperisset, omnes deos atque deas precibus fatigasse, ut ipsa etiam sine Jove partum ederet. Et postquam violentiæ et importunitati ejus annuissent, terram illa concussit, ex quo motu Typhon natus est, monstrum ingens et horrendum. Ille serpenti veluti nutritio datus est, ut ab eo aleretur. Nec mora, postquam adolevisset, quin bellum Jovi moveret. In eo conflictu Jupiter in potestatem gigantis venit, qui illum in humeros sublatum in regionem remotam et obscuram transportavit, et concisis nervis et manuum et pedum, et secum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem nervos Jovis Typhoni suffuratus est, atque eos Jovi restituit. Jupiter confirmatus, belluam rursus impetiit; ac primum fulmine vulneravit, ex cujus sanguine serpentes nati sunt. Tum demum ruentem et fugientem (Ætnam super eum jaculatus) mole montis oppressit.

Fabula de fortuna regum varia et rebellionibus quæ in monarchiis quandoque evenire consueverunt conficta est. Reges enim regnis suis, ut Jupiter Junoni, veluti matrimonii vinculo juncti recte censentur: sed accidit nonnunquam ut imperandi consuetudine depravati et in tyrannidem vergentes, omnia ad se trahant, et contempto ordinum et senatus sui consensu, ex sese pariant: id est, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta administrent. Id populi ægre ferentes, et ipsi moliuntur caput aliquod rerum ex sese creare et extollere. Ea res ex occulta sollicitatione nobilium et procerum fere initia sumit, quibus conniventibus, tum populi suscitatio tentatur; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infantiam significatus) sequitur.

Atque iste rerum status ab insita plebis pravitate et natura maligna (serpente regibus infestissimo) nutricatur. Defectione autem viribus coalita, postremo res in apertam rebellionem erumpit; quæ, quia infinita mala et regibus et populis infligit, sub dira illa Typhonis effigie repræsentatur, in qua centum capita ob divisas potestates, ora flammantia ob incendia, anguium cingula ob pestilentias (præsertim in obsidionibus), manus ferreæ ob cædes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis contectum ob perpetuos rumores et nuncios et trepidationes, et hujusmodi. Atque interdum rebelliones istæ tam prævalidæ sunt, ut reges cogantur, tanquam a rebellibus transportati, relictis regni sedibus et urbibus primariis, vires contrahere, et in remotam aliquam et obscuram provinciam ditionis suæ se recipere, nervis et pecuniarum et majestatis accisis: sed tamen non ita multo post, fortunam prudenter tolerantes, virtute et industria Mercurii nervos recipiunt; hoc est, affabiles facti, et per edicta prudentia et sermones benignos reconciliatis subditorum animis et voluntatibus, tandem alacritatem ad impensas conferendas, et novum auctoritatis vigorem excitant. Nihilominus, prudentes et cauti, aleam fortunæ tentare plerunque nolunt, et a pugna abstinent, sed tamen operam dant ut aliquo facinore memorabili existimationem rebellium frangant. Quod si ex voto succedat, illi, vulneris accepti conscii, et rerum suarum trepidi, primo ad fractas et inanes minas, veluti serpentum sibilos, se vertunt. Deinde, rebus desperatis, fugam capessunt. Atque tum demum, postquam ruere incipiant, tutum est et tempestivum regibus, copiis et universa mole regni, tanquam Ætnæ monte, eos persequi et opprimere.

III.

CYCLOPES,

SIVE MINISTRI TERRORIS.

NARRANT Cyclopes ob feritatem et immanitatem primo a Jove in Tartarum detrusos, et perpetuo carceri adjudicatos fuisse : verum postea Tellus Jovi persuasit, ei non abs re fore, si eos vinclis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabricanda uteretur. Quod et factum est, atque illi officiosi et industrii fulmina atque

alia terroris instrumenta assiduo opere et minaci strepitu feccrunt. Tempore autem labente evenit ut Jupiter Esculapio Apollinis filio succenseret, ob hominem medicina a morte excitatum; iram autem tegens (quia parum justa indignandi causa suberat ob facinus pium et celebre) Cyclopes in eum secreto instigavit, qui nihil cunctati fulmine eum interemere: in cujus rei vindictam, Apollo Jove non prohibente sagittis eos confecit. Fabula ad regum facta pertinere videtur. Illi enim ministros sævos et sanguinarios et exactores primo suppliciis afficiunt, et a rebus summovent. Postea ex consilio Telluris, id est, ignobili et parum honorifico, prævalente utilitate eos rursus adhibent, sicubi aut executionum severitate aut exactionum acerbitate opus est. Illi natura truces, et ex priore fortuna exasperati, et satis sentientes quid ab illis expectetur, miram diligentiam in hujusmodi rebus præstant; sed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam præcipites, aliquando ex secretis principum nutibus et incertis mandatis invidiosam aliquam executionem peragunt. Principes autem invidiam declinantes, et satis gnari hujusmodi instrumenta nunquam sibi defutura, eos destituunt : et propinquis et amicis eorum qui poenas subierunt atque horum delationibus et vindictæ et odio populari eos relinquunt, unde magno plausu, et ' prosperis in reges votis et acclamationibus, sero magis quam immerito pereunt.

IV.

NARCISSUS,

SIVE PHILAUTIA.

NARCISSUS fuisse traditur forma et venustate mirabilis, sed suberat superbia ingens, et fastidium intolerandum. Itaque cum sibi placeret, alios despiceret, vitam egit solitariam in sylvis et venationibus, cum paucis comitibus, quibus ipse omnia erat. Assectabatur etiam eum ubique nympha Echo. In hoc vitæ instituto fatale ei erat ad fontem quendam limpidum venire, et juxta eum sub æstum media diei decumbere. Cum autem in aqua imaginem propriam aspexisset, in contemplationem sui, ac deinde in admirationem effusus et raptus, nullo modo ab

[blocks in formation]

hujusmodi spectro et simulacro distrahi poterat; sed perpetuo defixus obtorpuit; ac tandem in florem nominis sui conversus est; qui flos ineunte vere se ostendit, et diis inferis, Plutoni, Proserpinæ, et Eumenidibus sacer est.

Fabula illorum et ingenia et fortunas repræsentare videtur, qui sive ob formam sive ob aliqua_salias dotes quibus ab ipsa natura, nulla accedente industria propria, ornati et insigniti sunt, effuse seipsos amant, et quasi depereunt. Cum hoc enim animi statu conjunctum fere est, ut non multum in publico, aut in rebus civilibus versentur; cum in eo vitæ genere necesse sit occurrere multos neglectus et vilipendia, quæ animos eorum dejicere et turbare possint. Itaque vitam plerunque degunt solitariam et privatam et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis qui illos magnopere colere et admirari videntur, quique illis veluti echo in omnibus dictis suis assentantur, et verborum obsequia præstant. Ex hac consuetudine. depravatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni vigore et alacritate destituantur. Eleganter autem sumitur flos vernus ad hujusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et celebrentur, sed ætate confirmata expectationem de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorsus evadunt. Quicquid autem nullum ex se fructum edit, sed (veluti via navis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.

V.
STYX,

SIVE FEDERA.

PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum pœnitentiæ locum sibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nullam majestatem cœlestem, nullum attributum divinum advocabat et testabatur; sed Stygem, fluvium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Hæc enim formula sacramenti sola, neque præter

eam alia quæpiam, firma habita est et inviolabilis: scilicet incumbebat pœna perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefellisset ad deorum convivia per certa annorum spatia non accederet.

Fabula de fœderibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus quam oporteret verum est, fœdera quacunque solennitate et religione juramenti munita parum firma esse; adeo ut fere ad existimationem quandam et famam et ceremoniam, magis quam ad fidem et securitatem et effectum adhibeantur. Quin si accesserint etiam affinitatis vincla, veluti Sacramenta Naturæ, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem et utilitatem et dominationis licentiam esse apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit per prætextus varios et speciosos cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et velare. Itaque unum assumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua cœlestis: ea est Necessitas (magnum potentibus numen), et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem per Stygem eleganter repræsentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad fœdera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inventus est qui ea aperte loqueretur quæ plerique tacite animo volvunt, non abs re sit ipsius verba referre. Is cum Lacedæmonios varias cautiones et sanctiones et foederum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus: Unum (inquit) Lacedæmonii, nobis vobiscum vinculum et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, vos ea nobis concessisse et inter manus posuisse, ut vobis facultas lædendi nos, si maxime velletis, minime suppetere possit. Itaque si facultas lædendi sublata sit, aut si ex fœdere rupto periculum ingruat perditionis aut diminutionis status aut vectigalium, tum demum fœdera rata et sancta et tanquam juramento Stygis confirmata censeri possint: cum metus subsit interdicti illius et suspensionis a conviviis deorum ; sub quo nomine imperii jura et prærogativæ et affluentia et felicitas antiquis significantur.

« PreviousContinue »