Page images
PDF
EPUB

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit : silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt: fabulis tandem successere scripta quæ habemus ; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium sæculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium, inter ea quæ perierunt, et ea quæ extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc ad voluptatem, sive meditationis propriæ sive lectionis alienæ, aspergerem.

Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit ; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem acquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt. Atque vetus illa vanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus Stoicorum opiniones vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, ascribere solebat; et magis insulse Chymici ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc (inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim, absit ut paucorum ineptiæ et licentia parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat commercia divinorum et humanorum fere

VOL. VI.

SS

interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem; sive captus veneratione prisci sæculi, sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in proprietate nominum quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est et ad aperta cæcutiens, ut cum audiat Famam, Gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ sopitis rebellionibus ad tempus vagari solent, referat ? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse, non statim advertat hoc had rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et authoritatis incidunt, ita tamen ut per sermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum non ita multo post quasi furtim reconcilientur, et vires regibus restituantur ? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione, asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse ; non liquido cogitet hoc de vastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores vanos dissipantur, confictum fuisse ? Etiam nominum conformitas et indicium cui tandem hominum obscurum esse potest? cum Metis uxor Jovis plane consilium sonet; Typhon tumorem ; Pan universum ; Nemesis vindictam : et similia. Neque illud quenquam moveat, si aliquid interdum historiæ subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et nova allegoria inducatur. Necesse enim fuit hæc fieri, cum inventa virorum fuerint qui et ætate disjuncti et instituto diversi erant; cum alii antiquiores, alii recentiores fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res civiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et involuti signum non parvum, quod nonnullæ ex fabulis tam absurdæ narratione ipsa et insulsæ inveniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et veluti clament. Quæ enim probabilis est fabula, etiam ad voluptatem et historiæ similitudinem conficta existimari potest;

quod autem nulli in mentem venisset cogitare aut narrare, id in alios usus quæsitum videtur. Quale enim figmentum illud ? Jovem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut gravidam sensisset comedisse, unde ipse gravidus fieri cæpit, et Palladem armatam ex capite peperit? Equidem existimo nulli mortalium obvenire vel somnium tam extra cogitationis vias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime valuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis videntur ab eis inventæ, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis ; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa ætate atque illis authoribus manasse a quibus commemorantur et ad nos devenerunt, nil magni certe aut excelsi ab hujusmodi origine nobis (ut nostra fert conjectura) expectare aut suspicari in mentem venisset. Verum si quis attentius rem consideret, apparebit illas tradi et referri tanquam prius creditas et receptas, non tanquam tum primo excogitatas et oblatas. Quinetiam cum diversis modis a scriptoribus fere coævis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex veteri memoria desumptum; in quo variant', ex singulorum ornatu additum. Atque hæc res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec ætatis nec inventionis poetarum ipsorum essent; sed veluti reliquiæ sacræ et auræ tenues temporum meliorum; quæ ex traditionibus nationum magis antiquarum in Græcorum tubas et fistulas incidissent. Quod si quis obstinato animo contendat, allegoriam in fabula semper subdititiam et impositam, nec omnino nativam et genuinam fuisse; ei molesti non erimus, sed gravitatem illam judicii quam affectat, licet hebetiorem et fere plumbeam, remittemus; atque illum (si modo dignus sit) alio modo tanquam de integro adoriemur. Duplex apud homines repertus est atque increbuit parabolarum usus, atque, quod magis mirum sit, ad contraria valet. Faciunt enim parabolæ ad involucrum et velum ; faciunt etiam ad lumen et illustrationem. Atque misso illo usu priore (potius quam lites suscipiamus), et receptis fabulis antiquis, tanquam rebus vagis et ad delectationem compositis ; manet tamen proculdubio posterior iste usus, neque ulla ingenii violentia nobis extorqueri possit, neque impediet quisquam (qui sit mediocriter doctus) quin protinus recipiatur modus iste docendi , tanquam

Ed. 1609.

quod varium. Ed. 1609.

2 adhibetur.
3 The words modus iste docendi are omitted in El. 1609.

res gravis et sobria, atque omnis vanitatis expers, et scientiis apprime utilis, imo et quandoque necessaria ; nimirum ut in inventis novis et ab opinionibus vulgaribus remotis et penitus abstrusis, aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quæratur. Itaque antiquis sæculis, cum rationis humanæ inventa et conclusiones, etiam ex quæ nunc tritæ et vulgatæ sunt, tunc temporis novæ et insuetæ essent, omnia fabularum omnigenum, et ænigmatum, et parabolarum, et similitudinum plena erant: atque per hæc docendi ratio, non occultandi artificium, quæsitum est; rudibus scilicet tunc temporis hominum ingeniis, et subtilitatis, nisi quæ sub sensum cadebat, impatientibus et fere incapacibus. Nam ut hieroglyphica literis, ita parabolæ argumentis erant antiquiores. Atque etiam nunc, si quis novam in aliquibus lucem humanis mentibus affundere velit, idque non incommode et aspere, prorsus eadem via insistendum est, et ad similitudinum auxilia confugiendum. Quare quæ dicta sunt ita claudemus. Sapientia prisci sæculi, aut magna aut felix fuit: magna, si de industria excogitata est figura sive tropus : felix, si homines aliud agentes materiam et occasionem tantæ contemplationum dignitati præbuere. Operam autem nostram (si quid in ea sit quod juvet) in neutra re male collocatam censebimus. Aut enim antiquitatem illustrabimus, aut res ipsas. Neque nescius esse possum ? hanc rem ab aliis tentatam esse: sed tamen, ut quod sentiam eloquar, idque non fastidiose, sed libere, ejus 3 decus et virtus ex hujusmodi laboribus, licet magnis et operosis, fere periit; dum homines, rerum imperiti et non ultra locos certos communes docti, parabolarum sensus ad vulgaria quædam et generalia applicaverunt, atque earundem vim veram, et proprietatem genuinam, ac indagationem altiorem, non attigerunt. Nos autem erimus (ni fallimur) in rebus vulgatis novi, et aperta et plana a tergo relinquentes, ad ulteriora et nobiliora tendemus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

DE SAPIENTIA VETERUM.

I.

CASSANDRA,

SIVE PARRHESIA.

NARRANT Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque variis artificiis ejus desideria elusisse, spes nihilominus fovisse, quousque donum divinationis ab eo extorsisset; tum vero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quæsivisset, preces ejus aperte rejecisse : illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare posset, et tamen vindicta arderet, nec fæminæ callidæ ludibrio esse vellet, muneri suo pænam addidisse ; ut illa quidem vera semper prædiceret, sed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit'; fides defuit: quod illa perpetuo experta est etiam in excidio patriæ suæ, de qua sæpius monuerat, nemine auscultante aut credente.

Fabula de intempestiva et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta videtur: qui enim ingenio sunt pervicaci et aspero, nec se Apollini, id est, Deo Harmoniæ, submittere volunt, ut rerum modos et mensuras, sermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi tum silendi, ediscant et observent; licet sint prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona, nunquam tamen fere suasu et impetu suo proficiunt, neque ad res tractandas efficaces sunt; sed potius exitium eis apud quos se ingerunt maturant, et tum demum post calamitatem et eventum, ut vates et in longum prospicientes celebrantur. Atque hujus rei exemplum eminet in M. Catone Uticensi. Ille enim interitum patriæ, et tyrannidem primo ex conspiratione deinde ex contentione Cæsaris cum Pompeio secutam, diu ante tanquam e specula prævidit, et tanquam ex

mansit. Ed. 1609.

« PreviousContinue »