P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri xv, recens., varias scripturas apposuit, comm. instruxit V. Loers

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

User Review - Flag as inappropriate

[ed] Loers 1843] P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri XV / Recensuit, varias scripturas omnium codicum adhuc collatorum et vetustissimarum editionum apposuit, commentariis instruxit, praefatus est et indicem addidit Vitus Loers. 1843.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 579 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Page 25 - Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro; alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est, hic spe celer, illa timore.
Page 265 - Et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato Non iterum repetenda suo pennisque levatus Ante volat comitique timet, velut ales, ab alto Quae teneram prolem produxit in ae'ra nido. Hortaturque sequi damnosasque erudit artes 215 Et movet ipse suas et nati respicit alas.
Page 38 - Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit, "quae" que "viae tibi causa? quid hac
Page 10 - Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat ; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.
Page 7 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Page 23 - Da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit, ' virginitate frui. Dedit hoc pater ante Dianae.' Ille quidem obsequitur. Sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat.
Page 436 - Thestorides, nee enim nescitve tacetve, sanguine virgineo placandam virginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa, rexque patrem vicit castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
Page 22 - Phoebe, te meus arcus,' ait ; ' quantoque animalia cedunt cuneta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' 465 Dixit et, eliso percussis aëre penn is, impiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum ; fugat hoc, facit illud amorem. Quod facit auratum est et cuspide fulget acuta ; 470 quod fugat obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Page 629 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos.

Bibliographic information