Page images
PDF
EPUB

Inter CARMINA QUADRAGESIMALIA referenda sunt nonnulla, quæ passim in Elencho Carminum siglis G * et W * notata, in duobus prioribus operis particulis exhibui. Hæc scilicet, quum ab auctoribus subinde reficta et sub ipsorum nomine in amicorum gratiam promulgata essent, alium sibi locum vindicare visa sunt.

Titulos Carminum, sicut in Ædis nostræ Censorum libris scripti leguntur, moris vetusti servandi caussa retinendos duxi.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

DEFESSAS sopor Eumenidas dum in limine Phæbi

Occupat, hoc questu Pythia templa sonant: “ Dormitisne ergo? nec nostræ injuria cladis

Nec vos Atridæ conjugis ira movet ?

Surgite --- nunc etiam vestri secura furoris

Exilit e mediis præda petita plagis.
Vos, Divæ, obtestor, quæ cæde cruenta mariti

Deveni Stygios umbra inhonesta lacus ;
Cui neque adhuc sceleris labes exuritur, ipsos

Sed sequitur cineres poena premitque meos. Atqui ego adulterium Phrygiæ sum pellicis ulta ;

Ulta ego sum manes, Iphianassa, tuos. Illi autem aspicite hoc violatum vulnere pectus

Sacrilego — sceleris sufficit auctor opem.
Scilicet et Phæbi auspiciis nunc irrita vestrâm

Numina, nunc inopes rideat ille minas.
At meminisse licet, tacitæ sub tempore lunæ,

Ut steterim ad vestros mæsta silensque focos ; Ut non desierim veneranda ex ordine sacra

Solvere, nulli alii sacra dicato deo; Ut lac rite novum, gelidamque e fontibus undam,

Puraque de plenis fundere mella favis.
Quare agite, illum ira furiisque agitetis acerbis,

Et quatite ultrici tela facesque manu.
Quæ tantis plectar pænis, Agamemnonis uxor,

Non ego inulta, Deæ, mater Orestis, eam !”

II.

An quicquid recipitur ad modum recipientis recipiatur.

AFFR

MULTA super Lycidan lugubri questus avena

Hæc secum infelix carmina pastor agit: “ Huc mihi quæ Ortygiæ gelidos Arethusa recessus

Roscidaque irriguis fontibus antra colis ;
Et Siculas inter valles, et florea rura,

Carpe tui Lycidæ debita serta rogo.
Ergo, infauste puer, placida qua morte quiescis .

Phoebea, ut par est, laurus obumbret humum;
Spargaturque novi prænuncia primula veris,

Index ætatis flos obitusque tui. Narcissumque gravem lacrymis, mæstosque hyacinthos

Addam, et sanguineis lilia tincta notis.
Quo feror infelix? non hæc solatia manes

Scilicet, aut tumuli tangit inane decus.
Novi equidem — at tristes potui qua fallere curas

Saltem aliquam dulcis Musa ministrat opem."

III.

An idem sit Caussa dibersorum.

AFFR,

[ocr errors]

Peliaco in saltu, Divûm heroumque propago

Phillyridam stipant, sancta corona, senem.
Ille, sacer veri interpres, quo numine rerum

Natura, et qua sit lege creata, docet;
Unde ortum mens ipsa trahat; quis corpora tarda

Informans habili temperet igne vigor ;
Quæ sancti norma officii; quæ munia vitæ ;

Et quæ sint supero debita vota Jovi. Ille jubet tenues curas, et vilia rerum

Negligere, et magno pectore magna sequi. Interea assiduis vegetos venatibus artus

Et rigido hybernæ frigore firmat aquæ :
Aut cursu inter se, et dura certare palæstra,

Aut jubet in rabidas cominus ire feras.
Inde animos, ut quemque trahunt sua fata, futuræ

Diversa in vitæ munera rite vocat.
sonidæ coelique vias et sidera monstrat,
Et
quæ

sit medio semita tuta mari; Phæbigenæ herbarum vires, ut quæque veneno

Polleat, aut medicam certa ministret opem ;

« PreviousContinue »