Page images
PDF
EPUB

PARS SECUNDA.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

ERGO nil valuere preces et vota suorum! Abstulit atra dies et ineluctabile fatum Delicias populi nautam, cui pectora circum Robur et intrepidæ præsens constantia mentis Et pelagi et tumidos plebis stravere furores. Cedere nam clavo tandem Gulielmus avito Debuit; amplexuque tuo gremioque foventis Cedere, quæ solis illi minus ipsa Britannis

Cara suis, soloque Deo minus ipsa cubanti
Dulce levamen eras, tanto regina per orbem
Maxima, quo cunctis, Adelai, fidelior uxor.
At lacrymas inter lætata renidet obortas,
Qualis ubi nebulis coeli per aperta fugatis
Purpureo redit ore dies, Irisque per imbrem
Mille colorato suspendit in æthere gemmas,
Auspice te, crudum mulcetque Britannia luctum,
Nomine quæ fausto, Victoria, nata triumphis,
Excipis et patrui dotes animumque virilem.
Ut subit illius gratissima lucis imago,
Concilium gemino qua tunc revocante senatu,
Ordinibus coram lectis populique patrumque
Splendida foemineo te vidit curia coetu
Jura tribus primum dantem regalia terris :
Clara cohors cum te procerum comitata sequaci
Stipavere ducem pompa, sacrosque tulerunt
Imperii fasces, gestamina prisca tuorum.
Quanta puellari sedet ista in fronte juventæ
Gratia! quanta sedet gravitas composta pudicæ
Virginis, et lati majestas conscia regni !
Ut simul augusti ventum est ad limina tecti,
Per medium placide gradiens formosa senatum
Vix animæ teneros poteras cohibere tumultus,

Mitia quin gravido rorarent lumina fletu;
Tam grave cum regni pondus, cum lubrica rerum,
Demtaque privatæ sentires gaudia vitæ.
Nec tamen hanc ultra doluisti regia sortem;
Sed decus, et stirpis generosæ mascula virtus,
Sed data te monuit gentis tibi cura Britannæ :
Tunc oculis rediere quies et spiritus ori
Firmus, et incessu stabili regina patebas.
Quis pia miratis tentavit corda Britannis
Motus, et insolita trepidus dulcedine sensus !
Et nisi frænassent sancti reverentia vultus
Altaque solenni servanda silentia ritu,
Concita præcipiti fremuissent agmina plausu,
Ebria bacchantem neque mens tacuisset amorem.
Utere, dum fas est, quo sola potiris in ipsam
Arbitrio: brevis illa tibi concessa potestas
Libera tota jugi ; sceptroque valentior isto
In sua castus amor rediget te jura libentem,
Cum tua te digno tradens jurata marito
Sponte fides cupidis implebit vota Britannis ;
Tuque reges illos, eadem parebis at uni,
Qui tamen et dominam colet ipse, regetur et ultro.

B.

« PreviousContinue »