Page images
PDF
EPUB

κακόν. Ut enim summam in legendo perceperam voluptatem, ita parem eodem perlecto sentiebam dolorem, ideo quod jam perlegeram. In Elegia secunda docet, sicut pretiosam navem non felicem cursum, ita divitias non securam vitam adferre. Navis pretiosae exemplum sumsit ex Plut. in Vita Anton. Cap. XXIV, qui de Cleopatra ita narrat: navigabat regina ἐν πορθμίῳ χρυσοπού μνῳ, τῶν μὲν ἰδίων ἁλουργῶν ἐκπεπετασμένων, τῆς δ ̓ εἰρεσίας ἀργυραῖς κώπαις ἀναφερομένης πρὸς αὐτὸν ἅμα σύριγξι καὶ κι θάραις συνηρμοσμένον. Αὐτὴ δὲ κατέκειτο μὲν ὑπὸ σκιάδι χρυσοπάς, κεκοσμημένη γραφικῶς, ὥσπερ Αφροδίτη. παῖδες δὲ τοῖς γραφικοῖς Ερωσιν εἰκασμένοι παρ ̓ ἑκάτερον ἐςῶτες ἐῤῥίπιζον. ὁμοίως δὲ καὶ θεραπαινίδες αἱ καλλιςεύουσαι, Νηρηΐδων ἔχουσαι καὶ Χαρίτων ςολάς, αἱ μὲν πρὸς οἴαξιν, αἱ δὲ πρὸς κάλοις ἦσαν. Οδμαὶ δὲ θαυμαςαὶ τὰς ὄχθας ἀπὸ θυ μιαμάτων πολλών κατεῖχον. Luculenta et Plutarcho digna narratio. Videamus, quomodo ea inservierit Sidronio:

Littoribus solvens patriis regina Canopi,
Miranti luxum gurgite, vela dedit.

Aurea puppis erat, formaeque in puppe deorum,
Monstraque delubris, Nile! recepta tuis.
Bubastisque Epaphusque, et Anubis et Inachis Jo
Et quae praeterea numina Memphis habet.
Aurea fulgebant summo carchesia malo,
Fulgebant nitidis illita transtra notis.
Caerula inaurati verrebant aequora remi,
E cedro tabulae, clavus eburnus erat.
Unda repercusso radiabat concolor auro,
Et, qualis Danaën fallere posset, erat.
Mollia purpurei nectebant vela rudentes,
E media fuerant vela petita Tyro.
Ipsa videbatur velorum purpura fluctus
Tingere, purpureas findere puppis aquas.
In medio thalamus: thalamo regina jacebat,
Visa sibi aequoreas inter habenda Deas.

Errabant pueri, quales pinguntur Amores,
Reginam circum purpureumque torum.
Pars arcum pharetramque gerit, pars aurea vibrat
Spicula: pars Dominae spargit in ora rosas.
Quid memorem ut cultae Nympharum more puellae
Nautarum subeant arte manuque vices?

Ut feriant illae ductis ad pectora remis
Aequora, propulsam dirigat illa ratem?
Haec faciles captat ventos, tractatque rudentes,
Et modo dat Zephyris et modo vela notis.
Illa sedet, citharamque tenet, remisque canendo
Imperat, et pulsas carmine mulcet aquas.
Pars philyra flores et serta fragrantia nectit:
Illa coronandis puppibus, illa Deis.
Pars tibi votivas pingunt, Neptune, tabellas
Quas tibi pro salva munera puppe

ferant.

Felicem ingenii ubertatem! quod, agro fertili simile, accepta semina tanto cum foenore reddit. Locum Plutarchi etiam elegantissime expressit Catsius nostras,. jus carmina in omnium manibus sunt. Adde Shakespearium in Antonio et Cleopatra, act. II. sc. II.

The barge she sat sin, like a burnish'd throne,
Burnt on the water: the poop was beaten gold;
Purple the sails, and so perfum'd, that

cu

The winds were love-sick with them: the oars were silver,
Which to the tune of flutes kept stroke, and made

The water, which they beat, to follow faster,
As amorous of their strokes. For her own person,
It beggar'd all description: she did lic

In her pavilion (cloth of gold, of tissue).
C'er-picturing that venus, where we see
The fancy out-work nature: on each side her,
Stood pretty-dimpled boys, like simling Cupids,
With divers-colour'd fans, whose wind did seem
To glow the delicate cheeks which they did cool,
And what they undid, did.

Her gentlewomen, like the Nereides,

So many mermaids, tended heri'the eyes,

And made their bends adorning at the helm
A seeming mermaid steers; the silken tackles
Swell with the touches of those flower-soft hands,
That rarely frame the office; from the barge
A strange invisible perfume hits the sense
Of th'adjacent wharfs. The city cast
Her people out upon her: and Antony.
Enthron'd i'the markel-place, did sit alone,
Whistling to the air; which, but for vacancy,
Had gone to gaze on Cleopatra too,

And made a gap in nature:

Idem fecit Hosschius in Elegia V de Rustico Romano artis magicae ab invidis vicinis accusato, quod in agris illius semper segetes melius crescebant, et pecus grandius uber habebat, sequens in eo Plinium N. H. XVIII. cap. 6. Sed in imagine Cleopatrae major ornandi aderat copia quam in Rustici. Quae a Plutarcho habeat, ex lo-, corum comparatione patebit. Vellem Plutarchum in eo etiam esset secutus, ut Cleopatram potius cum Venere comparasset, quam dixisset, eam sibi Deam aequoream videri. Talis Dea fere vilior est ad tantum splendorem et. pompam; imago autem Veneris suavissima, in primis si de àvaðvouévn cogites. Caeterum valde laudavit hanc Sidronii Elegiam Burm. ad Prop. IV. Eleg. 4. vs. 17. Triplex fere imitandi ratio est; pertinet enim ad sententias, ad verba et ad sonum. In omni autem genere. eminet Hosschius. Accidit illi non semel ut integros veterum versus, aut parum mutatos, faciat suos. Sed hoc semper vitare summae est memoriae. Nec plagii suspicio in eum cadere potest. Lib. II. Eleg. 16, multa ingenuae imitationis exempla continet, et Eleg. III. de Christo patiente, pag. 134 sqq., ne de aliis dicam. Sarbievius, Lyricorum recentiorum princeps, a nemine melius laudatus est quam ab Hosschio III. Eleg. 9. Quae gravitas et ardor orationis!

Me certe tua Musa sui dulcedine cantus
Abripit, et memorem non sinit esse mei.
Saepe fui, seu vaticinans, aliena locutus,
Et fuit abrepti carmen in ore tuum.
Saepe locuturus diuturna silentia feci,
Aut rupit medios lingua retenta sonos.
Mens abit et subito tacitum mirantur amicí.
Me rapiunt numeri, cycne canore, tui.
Sive jubes in Threïcium capere arma tyrannum;
Paene minax digitis sumitur hasta meis.
Sive super nubes sublimis et aethera tendis,
Ipse levi videor nube repente vehi.

Haec Elegia summopere placuit Borrichio de Poëtis, p. 143; et Paquoto, Mem. Tom. II. pag. 73.

Quod de varietate, qua vitae humanae cursum conscripsit, diximus, idem dictum esto de Christo patiente et lacrymis S. Petri. Tres Elegiae, Commilitones amantes appellatae, tam tristi quam vero amoris indicio dignae sunt. Scripsit eas rogante Leopoldo Gulielmo, Archiduce Austriae, cujus pueros cubicularios biennium docuit. Joannes scilicet Laurentius, miles Hispanus, in oppugnatione Capellae ceciderat. Franciscus de Solis, Laurentii amicus, aegre a suis retentus, ne in certam mortem irrueret, ut amici corpus ex mediis hostibus extraheret, postero die factis induciis, in complexu truncati cadaveris solo desiderio expiravit. Postquam Franciscus in corpore Laurentii miserrimas querelas p. 226:

Fuderat: exanimesque iterum collapsus in artus
Ingemit, et magno victus amore jacet.
Credebant socii solito torpere dolore:
Adspiciunt oculos, oraque: funus erat.

Explorant digitis artus: invaserat artus
Frigus, et in toto corpore pallor erat.

Fracti oculi, languet cervix, humeroque recumbit,
Nec vox nec tacito spiritus ore venit.

Haec

pag. 231, divina sunt:

Cum tumulum nuper vellent inscribere vates,
Principium multis carminis illud erat:
Haec tegit urna duos. Amor, UNUM scribite,
Non possunt, quos sic junximus, esse duo.

dixit:

Divina sunt de Amore circa sepulcrum Laurentii et Francisci vagante, pag. 231:

Ille sibi caros cineres Manesque reviset

Saepius, et tumulo florea serta dabit.

Cinnamaque et costum, nardique fragrantis aristas,
Quasque Cilix messes, quasque Sabaeus habet.

Hic vestros referens ignes, vobisque sibique
Plaudet, et inferias et stata sacra feret.
Non alio magis ille suas pendere pharetras,
Non alio cupiet spicula parva loco.
Saepe aderunt ambae placidis e sedibus umbrae,
Et jungent caras ante sepulera manus.

Caeterum mors amicorum istorum narratur in Annalibus Belgicis, pag. 436: Conf. porro Baillet. T. IX. p. 189, et Menag. Anti-Baill. T. VII. P. 1 et 196.

MARCUS ZUERIUS BOXHORNIUS

BERGIZOMANUS.

N. 1612. M. 1653.

Huic accidit, quod multis, quos parentum vel cognatorum religio magis quam sua ipsorum voluntas ad studia Sacrarum Literarum destinavit. Captus enim suavitate doctae et venustae antiquitatis, huic se totam dedit,

« PreviousContinue »