Page images
PDF
EPUB

Alterum de poscenda peccatorum remissione.

Sis pius oro mihi Martine habitator Olympi,
Solamen misero sis pius oro mihi.

Porrige quaeso manum ne me trahat ecce profundum
Portus naufragium, porrige quaeso manum.
Imminet umbra necis, nunc nunc mihi proximus adsis,
Res nimium tristis, imminet umbra necis.
Eripe me tenebris et diris subtrahe flammis,
Director lucis, eripe me tenebris.

Me quoque redde polo, regnum quo permanet agno,
Qui frueris coelo, me quoque redde polo.

His tertium addidit Buchelius in observationibus suis ad Hedam, pag. 72. Sed ex iis, quae dedimus, satis apparet, Radbodum non immunem esse saeculi labe, quamvis multos longo etiam post se intervallo relinquat.

UFFINGUS

WOR COMIUS.

Vixit saeculo XI.

Natus Worcomii, urbe Frisiae, Sacerdos ordinis Benedictini, vixit in Coenobio S. Ludgeri Verthinae. Scripsit carmen in laudem Monasterii Verthinensis, cujus initium dedit Paquotus, Tom. VI, Mem. pag. 160.

Singula de propriis si gaudent moenia sanctis,
Si tollunt animos, illos habitura patronos,
Werthina cur similem non sumit in ordine sortem?

EVERARDUS BETHUNIENSIS

BETHUNIENSIS.

Floruit 1124.

Anno milleno, centeno bis duodeno,

Condidit Ebrardus Graecismum Bethuniensis:

ut canit aequalis Everardi. Grammaticam appellavit
Graecismum ab insigniore libri parte, in qua de vocibus
e Graeca lingua exortis, disseruit. Prodiit Grammatica
ista a. 1483 et 1490 Lugduni, tota versibus latinis
composita, quos ex tribus sequentibus nos discere jubet
Paquot. Tom. XIII, Mem. pag. 165.

Est arbor Taxus, si dicas haec: animalque,
Hic si praecedat; etiam melota vocatur:
Dicitur a multis etiam sub nomine pellis.

Aelianus narrat Cretenses jussisse pueros leges, quas ideo versibus erant complexi, ediscere: idem olim faciebant Grammatici, diuque mos iste invaluit. Me puero scholas etiam personabant

Mugilis et cucumis compostaque ab addere et asse!

ALANUS AB INSULIS.

N. 1109. M. 1202.

Alanus ab Insulis Flandrorum cognomen sumsit. Natus etiam in illa urbe videtur, quamquam alii Sco

tum, alii alia origine fuisse putent. Parisiis Scholae Ec-
clesiasticae praefuit tanta cum laude, ut Doctor Univer-
salis appellatus sit. Nam, ut est in sepulcro inscrip-
tum totum scibile scivit. Inprimis autem in Theologia
et Philosophia excellebat, easque artes literarum huma-
nitate ornabat. Parisiis relictis, Cistercium abiit, otium,
credo, et solitudinem quaerens ut sibi et religioni vi-
veret, ibique mortuus est. Multa carmina scripsit, quae
deinde variis temporibus saepe edita sunt. De his et de
auctore diligentissime exposuit Leyserus Hist. poët. aevi
medii pag. 1012. sq.
Nobilissimum Alani carmen est
Anti-Claudianus, cujus editio prima Basileae a. 1536
prodiit. Anti-Claudianum vocavit quod, sicuti in Clau-
diano Furiae Rufinum sibi amicissimum collaudant, et
ad pacem turbandam emittunt, ita in Alano Virtutes bea-
tum hominem formant. Itaque Virtutum concilium et
alia quaedam ad similitudinem carminis de Rufino facta
sunt. In verbis tamen Claudianum raro imitatur. Cae-
terum usus est, ni fallor, exemplo carminis Claudiani,
in quo Rufinus primum locum obtinebat. Alioquin
appellasset suum librum potius Anti-Rufinum: et sic in
quibusdam inscribitur, Anti-Claudianus Alani de Anti-
Rufino. Alanus vitiis illorum temporum non caret.
Metrum identidem violat, quamquam hoc interdum ne-
gligentiae librariorum tribuam, utitur vocabulis et om-
nino dicendi forma minus Latina, agit Theologum et
Philosophum, argutatur, verbo, optimis veterum ni-
mium dissimilis est. Lib. I. postquam jam multa de ha-
bitu et forma Prudentiae dixerat, vs. 287, haec addit:

Non male colla sedent, humeris non dissidet alta
Cervix, sed spatio surgit distincta modesto.
Poma mamillarum modico suspensa tumore.

Nulla mollitie dependent fracta, sed ipsa
Duritie proprii describunt signa pudoris.
Explicat explicito tractu junctura lacertos,
Amplexusque suos deposcere brachia credas.
Imaque conciliat summis, extremaque primis.

PHILIPPUS GUALTHERUS DE CASTELLIONE

INSULENSIS.

Floruit circa 1172.

Gualtherus, sive Galterus, floruit anno a Ch. nat. fere 1172, neque adeo longe aberat ab aetate Thomae Cantuarensis, cujus caedis, tanquam recens factae, ipse meminit lib. VII, Alex. vs. 328, sqq.!

Non caderent hodie nullo discrimine sacri
Pontifices, quales nuper cecidisse queruntur
Vicinae modico distantes aequore terrae,

Flandria Robertum, caesum dolet Anglia Thomam.

Thomas autem Cantuarensis occisus est A° 1170, interque Divos relatus 1173. Galterus acceptum retulit summo suo divinarum humanarumque literarum studio, ut Episcopus Megalonensis crearetur. Complexus est carmine heroico libris decem res gestas Alexandri Macedonis, eosque Alexandreida inscripsit. Mortuus est Castellione, ut apparet ex disticho, in antiquo codice reperto: Insula me genuit, rapuit Castellio, nomen Perstrepuit modulis Gallia tota meis.

Sebastianus Linckius, qui Alexandreidem edidit Ingolstadii a. 1541, et observationibus nonnullis illustravit, hoc etiam distichon memorat. Conf. auctores de Galtero laudatos a Saxio, Onom. vol. II, pag. 265. Adde Gyraldum Dial. de poëtis lat. pag. 468, et Borrichium pag. 88-89. Gyraldo ne legi quidem dignus videtur. Borrichius, multis Galteri vitiis enumeratis, ait eum in similitudinibus triumphare, et ad antiquorum majestatem nonnunquam proxime accedere. Equidem Galterum optimum sui temporis poëtam fuisse censeo, sed sui temporis; nec, si vires eum defecerint, ideo non laudandus est a voluntate. Dum alii plerique tam barbare loquebantur, ut nemo Romanus natus eos intelligeret, Galterus se supra saeculi socordiam erexit, et ad Curtii elegantiam adspiravit, quem adeo saepius non imitatur, sed in numeros redigit, ut non semel Raderus et alii ad Curtium observarunt. Conf. IV. 11. 16. et VIII. 14. 13. Neque tamen ita in omnibus sequi Curtium potuit, ut nihil de suo addere opus habuerit. Haec qualia sint, paucis videamus. Lib. VI. vs. 455 sqq. summam venerationem, qua Persae reges suos prosequebantur, ita describit.

Non mediocris enim timor et reverentia regis
Regnat apud Persas: majestas regia magni
Ponderis esse solet, etiam gens
barbara regis

Nomen inhorrescit, et quos in sorte secunda
Barbaries metuit, veneratur numine pressos.
Vivit in adversis primae veneratio sortis.
Quem semel exhibuit, impendit semper honorem.
Sententias morales passim immiscet, ut pag. 70.

Distulit ergo nefas in idonea tempora noctis:
Noctis, quando solent patrari turpia: noctis,
Quando impune placent, quae sunt de luce pudori.
Cum timor est audax, et frons ignara pudoris.

« PreviousContinue »