Page images
PDF
EPUB

fimum jejunium eft aqua & panis. Sed quia glo: riam non habet, & omnes pane & aqua vivimus, quasi publicum & commune jejunium non putatur. : Cave ne hominum sumusculos aucuperis ; ne in offensam Dei populorum laudem commutes. Si ad. huc, inquit Apoftolus, hominibus placerem, Chrifti fervus non essem. Desiit placere hominibus, & fervus factus eft Christi. Per bonam famam & malam, à dextris & à finiftris, Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur. Non divitiis tumet,non contrahitur paupertate ; & læta contemnit & triftia. Per diem fol non urit eum, neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne re. ctum iter precum tuarum frangat aura popularisa Nolo te. dilatare fimbrias, & oftentui habere phy, lacteria ; & conscientia repugnante pharisaica àm. bitione circumdari. i Quanto melius erat hæc non in corpore, fed in corde geftare ; & Deum ha. bere fautorem, non aspectus hominum ? Inde pen. der Evangelium: kinde Crux & Prophetæ ; five fa. · cra Apostolica doctrina. Melius eft enim hæc omnia

i Hujus contextûs ordo , est omninò præpofterus in omnibus ferè Codicibus MSS. nam in illis legimus : Et conscientia repugnarte, pharifaica ambitione circumdari. Inde pendet Evangelium, inde Crux bou Prophetæ. Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam,

quid magis tacendo loquar. Tot regula, quot species gloriarum. Quanto melius erat hæc non in corpore, sed in corde geftare ; Dominum habere fautorem, non aspectus hominum. Vis scire, &c. *k In editis libris Erasmi & Mariani, inde Lex du Prophetæ; fed falsò, nam omnes MSS. nostri, id est, plus viginti: retinent vocem Crux. Quod verbum sensui hujus loci congruit, ubi quæstio est de Evangelio sive Apostolica doctrina, ut ipfe Hie. ronymus interpretatur. Deinde in fimbriis & phylacteriis Sa, cerdotum potuit imago Crucis Dominicæ repræsentari : quare legendum optimo sensu : Inde pendet Evangelium : inde Crux Lyon Prophetæ, five Sacra Apoftolica doctrina, quæ tota est de Cruce Domini.

in mente portare, quàm in corpore. Fidelis mecum - Lector intelligis quid taceam, & quid magis tacendo loquar. Tor te regulæ, quot fpecies gloriarum vanarum percurrant. Vis fcire quales Dominus quærat ornatus? Habeto prudentiam, justitiam, tempe- rantiam, fortitudinem. His cæli piagis includere ; hæc te quadriga, velut aurigam Chrifti, ad' metam concicum ferar. Nihil hoc monili preciosius ; nihil hæc gemmarum varietate distinctius. Ex omni para te decoraris, cingeris, atque protegeris: ; & or. -namento ribi funt & tutamini; gemmæ vertuntur cin scura. 11,,."... see yiii '';s:1,; !" Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes ; id eft, ne aut ipse aliis detrahás, -auc alios audias detrahentes.. Sedens, inquit; adversùs - fratrem tuum loquebaris, eu adversùs filium matris tur ponebas fcandalum : hæc fecisti e tacui. Existimasti ini. que, quòd ero tui fimilis ; arguam te i ft atuam contra - faciem tuam. Parce à detractione linguae, cuftodi fermones tuos : & fcito quia per cuncta, quæ de aliis loqueris, tua conscienria judicaris ; & in his ipfe deprehenderis, quæ in aliis arguebas. Neque vero illa jufta eft excufatio, Referentibus aliis injúriam facere non poffum. Nemo invito auditori libenter refert. Sagirta in lapidem numquam figitur, intérdum resiliens percutit dirigenrem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facilè detrahere. Cum detra&toribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente véniet perditio eorum, cu ruinam utriufque quis novit? tam videlicet ejus qui detrahit, quàm illius qui aurem accommodat detrahenti. .iii

Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos eárum, & nobilium virorum cuftodire secreta. Officii tui fit, non folum očulos caftos servare, fed & linguam. Numquam de formis mulierum disputes ; nec quid agatur in alia, N2

domus

neratului Apostol mom babeant

domus alia per te noverit. Hippocrates adjurat discipulos suos, antequam doceat; & in verba sua jurare compellit: extorquet sacramento silencium ; fermonem, incessum, habitum, moresque præscribit. Quanto magis nos, quibus animarum medicinæ commissa est, omnium Christianorum domos debemuss amare quasi proprias? Consolacores potius nos in mæroribus suis, quàm convivas in prosperis noverint Facile contemnitur Clericus, qui fæpe vocatus ad prandium ire non recusat.

Numquam petences, raro accipiamus rogati. Beas' tius enim eft magis dare quàm accipere. Nescio enim quo modo etiam ipfe qui deprecacur ut tribuat, quum acceperis, viliorem te judicat : & mirum in modum, fi eum rogantem contemseris, plus te pofterius veneratur. Prædicator continentiæ nuptias ne conci

liet. Qui Apostolum legit, superest, ut qui habent uxo,res, fic fint, quasi non babeant; cur virginem cogit ut nubat Qui de monogamia Sacerdos eft, quare viduam hortatur ut digama fit ? Procuracores & difpenfatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse Clerici, qui proprias jubentur contemnere facultates ? Amico quippiam rapere, furtum eft: Ecclefiam fraudare, facrilegium eft. Accepiffe quod pauperibus erogandum eft, & esurientibus plurimis; vel cautum efle velle, vel timidum, aut (quod apertislimi sceleris eft) aliquid inde subtrahere, omnium prædonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, & tu jųdicas quantum ventri meo satis fit ; Aut divide ftatim quod accepe. ris : aut fi timidus dispensator es, dimicre largicorem, ut sua ipsa distribuat. Nolo, sub occasione mea sacculus tuus plenus fit. Nemo me melius mea fervare poteft. Optimus dispensator est, qui fibi ni. hil reservat.

Coëgisti

Coëgisti me, Nepotiane chariffime, lapidato jam virginitatis libello, quem fan&tæ Euftochiq Romæ scripseram, post annos decem rursus Beth, leem ora reserare, & confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum judicium subiremus, quod tu facere prohibuifti : aut fcribentes noffe cunctorum adver. sùm nos maledicorum tela torquenda. Quos obfe_ cro ut quiescant, & desinanț maledicere. Non enim · ut adversariis, sed ut amicis scripsimus. Nec invecti' fumus in eos qui peccant, sed ne peccent monui. mus. Neque in illos tantum; sed & in nofmetipfos severi judices fuimus. Volentesque festucam de oculo alterius tollere, noftram prius trabem ejecimus. . Nullum læsi; nullius nomen faltem descriptione fignatum eft. Neminem fpecialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio eft. Qui mihi irafci voluerit, ipfe de se quòd talis fit, confitebitur.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

T Shall divide them into Three Classes, for a

Reason which will presently discover it self.

1. Those that relate to the Duty of the Clergy, mentioned p. 2. of which some one or more ought by all means to be seriously perused, are

D. Chryfoftomus de Sacerdotio.
Di Gregorii Nazianzeni Apologetica Oratio.

These two Pieces may be found amongst their respective Works, in Greek and Latin. But there is a Greek and Latin Edition of them both together, printed at Cambridge in Oavo in 1712, with preliminary Differtations by Mr. Hughes, and also with the Nores of Mr. Hughes on St. Chryfoftom, and Mr. Thirlby on St. Gregory Nazianzen,

Nazide Sacerdor perufe

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »