Page images
PDF
EPUB

2

§. 1. ad quem locum Lambinus, Argis commorabantur, qui testarum suffragiis e civitate ejecti erant. Et, si verum, idem haud mirum fuerit, cum Argivi priscis temporibus eâdem usi linguâ, 1 quâ Attici, magnam cum Atheniensibus necessitudinem habuerint, tum similitudiue imperii popularis, tum vinculis fœderum, tum denique invidiâ Lacedæmoniorum, ita ut nusquam sedem aptius figere potuerint, ad recuperandum civium favorem, illi, qui patriam, quamquam erga se ingratam, diligebant tamen: sed alia est res, volentes sedem ibi posuisse, alia etiam nolentibus locum commorandi fuisse adsignatum. Universe autem, quicunque Athenis exulabant, si non Argos, in Peloponnesum tamen se recepisse Xenophontis aliorumque exemplo patet: ac de Cimone quidem suspicari id licet, quum constet, hunc Tanagræ arma cum civibus suis voluisse sociare, sed repudiatum. Plut. in Per. pag. 157. B. in Cimone pag. 489. D. E. Tanagra urbs erat Bootiæ; et priore loco Cimon dicitur exov ẻk puyns illuc venisse, ut operam contra Lacedæmonios civibus præstans Laconismi sibi impacti suspicionem factis dilueret: jam autem Bootiam venientibus in agrum Atticum fuisse transeundam, non est quod

moneamus.

§. X. Postremo de bonis ruv öσтpakɩoðévтwv videndum. Diserte Schol. Aristoph. ad Vesp. vers. 941. differre ait et hac parte puyǹv ab ὀστρακισμῷ, quod bona τῶν φευγόντων publicata fuerint; ea autem, quæ dorpakιobévres reliquissent, populus sibi non vindicaret, exulantibus fructum saltem eorum permittens, καρποῦσθαι τὰ ἑαυτῶν, (ut verbis utamur Plutarchi 3 cum Scholiaste consentientis) ipsam possessionem plenamque adeo (ut loquuntur JCti) proprietatem iis redditurus, si per Ostracismi tempus nihil hostiliter contra Patriam essent moliti, nec quidpiam ex odio aut irà erga illam admisissent: probatque hoc exemplo Thucydidis Melesiæ F. qui, quum Ostracismo esset pulsus, ad Artaxerxen confugerat, eoque nomine Græciæ proditor habitus, et a civibus ad deɩøvyíav damnatus, tum demum bona amisit, Athenis publicata. Ceterum pænæ nomen, quo usus Cornelius Nepos, usi etiam alii, non nisi, ut modo dicebamus, improprie in Ostracismum convenit, qui, ut Plutarchi iterum adhibeamus verba, κόλασις οὐκ ἦν, ἀλλὰ παραμυθία φθόνου φιλάνθρωπος, quemadmodum ex historiâ nobiliorum inter oorpakio0évras intelligitur, jam a nobis contexendâ.

1 Vid. Paus. in Gracia descriptione Lib. II. Cap. 37. pag. 199.

2 Paus. Lib. II. Cap. 20.

3 In Aristide pag. 322. F. Lexicon Rhet. MS. quod beneficio Cl. Ruhnkenii descripsit Cl. Præser. Οστρακισμὸς φυγῆς εἶδος. — Διαφέρει δὲ φυγῆς, ὅτι τῶν ὀστρακιζομένων αἱ οὐσίαι οὐ δημεύονται, ἀλλὰ καὶ τόπον καὶ χρόνον ὡρισμένον ἔχουσι· τῶν δὲ φευγόντων, οὐδέτερον τούτων πρόσεστι.

358

POEM BY THE KING OF PERSIA.

Ir is generally known from the reports both of French and English travellers, that Fateh Ali Shah (old) the present Sovereign of Persia, is a poet of considerable eminence, at least in the estimation of his subjects. Some translations from his verses have been given in this Journal, (No. XIII. p. 131.) and we now extract from the Royal Diván () or Collection of his Elegies and Sonnets, a ghazl (J) or Ode, in which, perhaps, the critical Orientalist may discover some resemblances to various passages of Hafiz, Saadi, Jami, and other Persian poets of the best school. The King's Diván does not exhibit his own proper name like most authors of Elegies and Sonnets, he has assumed a poetical surname, and styles himself (as in the ode which we here offer to our readers) Khákán (s) a title which alludes, however, to his own royal dignity, and signifies in the Scythian or Turcoman language, a King or Emperor. But this assumed title must not be confounded with Khakani () the name of a celebrated Persian poet who florished some centuries

ago.

One of the most splendid and beautiful manuscripts now in Europe, is, probably, a copy of the Persian Monarch's Divún, which his Majesty himself (in the year 1813,) presented to Sir Gore Ouseley, our Ambassador at the Court of Tehran. It was transcribed with the utmost accuracy and elegance under the King's immediate inspection, by Mirza Abd al Wehab (aus) a man of high rank, considered as the finest penman of the present The size of this volume is folio-the covers are magnificently ornamented with miniature paintings, and every page is illuminated with patterns of foliage, flowers, and various arabesques in brilliant and exquisite colours, and enriched with gold by the most distinguished artist of the Persian capital. On a future occasion we shall offer our English version of the royal Sonnet which follows.

age.

این پري کیست که در منظر خاقان آمد

همچو بلقيس بمشكوي سليمان آمد

جز سر کوي توکس را بجهان جايي نيست انکه رفت از ستمت باز پشمان آمد

در خرابات مغان مغبچه باده فروش دل و دین برد و دکر از بی ایمان آمد ستم همچو توبي هست سزاوار بمن دل مجروح مرا درد تو درمان آمد

آسمان مشعل مع هرزه چه افروخته خیز و بردار که آن شمع شبستان آمد

جمع

عشاق شد اشفته از آن زلف دوتا وه که این سلسله را سلسله جنبان آمد

تا که آمد بیرش آنمه تابان خورشید از بي کسب شرف بر در خاقان آمد

ADVERSARIA LITERARIA.

NO. XX.

On the Utility and the Propriety of studying the Classical Writers in Public Schools.

[ocr errors]

CHRISTIANUS Guil. Vollandus Mulhusa 6 Kal. Nov. 1720. scribit esse apud se qui classicos auctores Juventuti in Schola eripere velint, et pro eis Christianos scriptores utut barbaros obtrudant huic barbariei dum ipse pro viribus obviam eat, cum ab aliis viris principibus, tum a Cell. Bergero, Menckenio, Walchio, Hederico confirmatum esse, petere etiam ut Fabricius

:

harum rerum judex idoneus sententiam suam aperiat; cui ille hoc modo respondit:

Quæris, vir Venerande, ex me, num periclitetur res Christiana, si in ludis litterariis, ita ut hactenus fieri consuevit, classici Terentius, Horatius, Cicero, Curtius, alii, Ethnici scilicet scriptores porro personent, tenerisque pubis Christianæ auribus et animis hæc monumenta aliena a pietate Christiana instillentur ; demonstras enim esse apud vos cum maxime, qui vehementer contendant, scholas hac in parte emendatione necessario indigere, longeque melius fore actum et prudentius consultum rei Christianæ, si scandalum illud manifestarium tollatur, et loco detestabilium illorum nominum a Christo alienorum frequententur Prudentius, Schonæus, Seyboldus, et scripta certa deligantur Christianorum hominum, ex quibus longe rectius, et tutius linguam Latinam adolescentes addiscant: Petis igitur pro humanitate tua a me, ut sententiam hac de re meam, tibi perscribam, et quid de hoc consilio mihi videatur, candide et libere aperiam: Quanquam vero pulchre sentio quam parum in hac causa meo sive judicio, sive suffragio sit opus, cum jam non inficianda exstent tot sæculorum, tot nationum, tot virorum eruditissimorum omni ætate judicia et testimonia, qui semper existimarunt rectissime eos facere et ad eruditionem comparandam aptissime, qui linguas et artes non ex rivulis, tenuibus sæpe ac lutulentum fluentibus, sed ex fontibus limpidis, h. e. antiquitatis probatissimis scriptoribus petendas esse arbitrantur: attamen ut desiderio tuo faciam satis, hanc eandem sententiam, quam et tu non diffiteris tuam esse, et ego esse meam libenter profiteor, paucis argumentis asseram. De hoc quidem nemo nostrum dubitat, si cum Ethnicorum scriptorum tractatione consistere non posset Christi amor, et qui Latinæ linguæ cultum ex Romanis, Græcæ ex Atticis haurit quantumvis Ethnicis scriptoribus, eum oporteret Christianæ ideo pietatis jacturam facere, vel illius faciendæ probabile periculum incurreret, nemo inquam nostrum dubitat, omnes illos et totos abjiciendos jure merito, et ex scholis Christianorum longe longeque eliminandos, etiamsi ipsarum simul linguarum opes omnes ac delicia tunc forte propterea fugere nos deberent: Sed hoc nullo modo ita se habet, quod ex Scholastica Ethnicorum scriptorum tractatione illud Christianæ pietati periculum immineat: Atque illud minime ita se habere, etiam tempore adhuc passim obtinentis Ethnicismi omnes sibi veteres Christiani libenter persuaserunt, qui in scholis suis ubique, Græci Homerum, Demosthenem, Aristophanem, Xenophontem, alios, Latini Ciceronem, Terentium, Virgilium, similesque classicos constanter habuere, donec Julianus Apostata, ut Christianos ægre faceret, et insigni illos eloquentiæ et eruditionis spoliaret instrumento, Ethnicorum scriptorum usum

[ocr errors]

scholis Christianorum notissimo illo edicto suo interdixit: Cumque necessitate compulsi Gregorius Nazianzenus et Apollinaris suis quæ recens composuerant Græcis carminibus vellent veluti succedaneis illum defectum sarcire, mox sublato Juliano et edicto illo abolito, libenter iterum ad vetera ista tanquam meliora-quantumvis Ethnica, sed ad propositum et institutum suum aptiora redierunt: Quis igitur non miretur idem, quod Julianus olim nominis Christiani hostis, ut Christianis noceret, edixit, idem esse inter Christianos, qui specie pietatis nobis sive persuadere,_sive injungere cupiant? Quod autem innoxia possit esse Ethnicorum scriptorum in Scholis tractatio, imo utilis pietati etiam, si idoneus doctor accedat, non minus certo sum persuasus, quam posse ali Epicureismum et hypocrisin etiamsi quis Schonai, vel alterius Christiani hominis scripta prælegat: Testantur hoc exempla innumera virorum omni ætate præclarissimorum, qui sive imbuti in scholis linguæ Latinæ atque Græcæ tirociniis ex Cicerone, Terentio, Horatio, Curtio, Homero, Demosthene, nihil tamen Ethnicismi, nihil irreligiositatis ex illis imbiberunt; sive alios ex iisdem instituentes, quominus ulla impietatis semina teneris simul animis instillarent, caverunt quam diligentissime: Memini ipsemet atque de utroque possum testari: non modo enim, quod Dei agnosco beneficium, in juventute ejusmodi magistris sum usus, atque ex illis scriptoribus, quantumvis Ethnicis, ne unum quidem animo hæsisse sceleratum axioma sentio, vel impiam aut propudiosam sententiam menti se meæ ex illorum tractatione insinuasse, sed etiam quando ipse deinde adultior scriptores illos exposui adolescentibus, in illis quam plurima sese offerebant recta, præclara, bona, hortationes egregiæ, sententiæ insignes, exempla laudatissima: In hoc inquam, Deus enim Ethnicis non intestatum se reliquit, in hoc habent quod imitentur, in hoc etiam quod erubescant licet melius longe edocti Christiani, in hoc danda est opera ne ab Ethnicis Christiani vincamur: Si quæ vicissim, ut evenit interdumi, sed rarius, occurrant dicta nequam, et falsa, sententiæ minime probabiles, illa detestatus, has confutans, ostendi quantæ sint sine Christo etiam sapientum hujus mundi et quam crassæ tenebræ, quanta sit nostra felicitas, quos rectius sapere Christus docuit, quanta obligatio ut tam divino Doctori sincero studio obsequamur, neque ethnicis contaminari nos patiamur sive erroribus, sive libidinibus: Quod porro utiliores sint ad scopum quem sibi Schola proposuerunt scriptores in lingua Græca Latinaque optimi quique ac vetustissimi, debebat quidem pertinaces etiam constans doctissi→ morum tot sæculis virorum judicium convincere, sed res quoque ipsa evidenter hoc arguit: Ipsos illos scriptores legere posse et intelligere magna eruditionis pars habetur; ipsi enim sunt, a quibus non modo linguarum ipsarum, sed etiam rerum gestarum et scienVOL. XIX. Cl. JI. NO. XXXVIII. 2 A

« PreviousContinue »