Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

MVSIS · CAMENISQVE • VETERIBVS VTINAM · NE • BRITANNIAM • RELICTVRIS D. D. D.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

TRIUM VIRORUM PRAEFATIO.

QvAM viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina
Henricus Drury, seqvutus est doctissumus Gulielmus
Linwood, qvom alter Arundines Cami, suaves illas
et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam con-
texeret Oxoniensem, eandem insistimus non aemulan-
tes nos qvidem : inter duas enim celeberrumas orbis
terrarum Academias unumqve Ludum Litterarium
aemulatio esse potest nulla: sed, qvom harumce litte-
rarum studia, qvae veremur ne in dies obsolescant, non-
dum penitus excidisse videremus, condendum censuimus
eiusmodi monumentum, qvod posteris hominibus tra-
deret, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin
solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliqvando vestigia
posuisse.
Etenim iam anni sunt amplius qvinqvaginta, ex
qvo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis
Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad
litteras antiqvas excolendas, qvid ad pueros liberalius
instituendos contulerit, sciunt qvidem multi: qvibus
autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis in-
notuit, plerisqve vix esset credibile. Nobis igitur hoc

opus adgredientibus spes illa calcar subdidit, fore, ut viri tanti tamqve egregie meriti * haerentem capiti multa cum laude coronam' novis qvalibuscumqve floribus ornaremus.

In Corolla contexenda qvid cuiqve debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qvi nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore proseqvuti sunt, iis, qvotqvot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neqve vero dubium est nobis qvin multi ubiqve sint Salopienses, qvi si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisqve omnibus adiuvissent. Hos igitur in primis et benevolum qvemqve lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, qvod speramus, non displicuerint, maculis iis, , qvas humana parum caverit natura, offendi se ne patiantur.

Dabamus Londini Cal. Febr. A.s. M Dccci.

SALOPIENSES PRAEMIIS ACADEMICIS DIGNATI.

ScHoLAM REGIAM SALOPIENSEM fundavit Rex Eduardus Sextus: vectigalia eius auxit dimidio tanto Elisabetha Regina, eamqve ita legibus bonis firmavit, ut vere fieret Libera, id est, publica et civibus universis patens: qvam vim esse credimus vocis Liberae. Itaqve Archididascalus eius primus Thomas Astonus, vir egregius, novem annis discipulos inscripsit Oppidanos ducentos et triginta, Alienos autem septingentos: qvorum inlustrissuma duo nomina sunt, Philippus Sidney et Fulke Greville. * Philippus Sidney, filius et heres Henrici Sidney, Militis, de Penshurst in Comitatu Cantiae, necnon Serenissimi Ordinis Garterii Militis,' Regiae Scholae Salopiensis ordinibus adscriptus est a. d. xvi. Cal. Nov. A.s. MDLxiv. Pro Batavorum libertate gloriose pugnans cecidit artium centum iuvenis A.s. MDLxxxVI. (P. S.) * Fulke Gryvill, filius et heres Fulki Gryvill, Armigeri, de Beauchamp Court in Comitatu Varvici,' Regiae Scholae Salopiensis ordinibus adscriptus est a. d. xvi. Cal. Nov. A.s. MDLxiv., qvi, qvom titulo et dignitate Baronis Brook insignitus esset, homicidae manu scelesta cecidit A.s. MDcxxvIII.: vir probus et sagax, poeta subtilis, Elisabethae Reginae inter Ministros, Iacobo Regi e Consiliis Intumis, et Philippi Sidneii amicus. (B.)

Catalogum subiecimus, in qvo recensiti sunt omnes fere Salopienses huius seculi qvi in sinum societatemqve Collegiorum, sive Sociorum sive Scholarium nomine, recepti sunt: qvi in Prima aut Secunda Classi sive Litterarum Humaniorum sive Disciplinarum Mathematicarum collocati sunt: qvi Flores ad Sabrinae Corollam contulerunt: necnon unum fortassis alterumqve, qui in alio genere laudem nacti sunt. Qvem catalogum ita constituimus, ut cuiusqve Collegium, Academiam, statum collegialem indicaremus: deinde annum qvo Baccalaurei gradum conseqvutus sit: deniqve sigla poneremus eorum, qvi Flores contulerunt.

b

« PreviousContinue »