Page images
PDF
EPUB

abhorrebant, inter dialectorum anomalias et poetarum licentias retulerunt. Ea ætate quamplurima adminicula inquirendi, et in scriptis monumentis, et in linguis incultis, ac semibarbaris Italiæ, et aliarum Græciæ circumjacentium regionum, obvia et in promptu erant, quæ jamdudum prorsus evanuerunt. Siquis tamen Aristarcho dixisset veram formam et indolem Homerici sermonis é Latinorum, Etruscorum vel Oscorum linguis eruendam esse, haud aliter stupuisset, credo, quam si Hibernicum antiquarium istum audiisset docentem, carmina e lingua Celtica vel Scythica in Græcam translata esse.' In iis autem Italiæ antiquæ linguis principia ac primordia vetustissimæ linguæ Græcæ, inquinata scilicet et corrupta, latuisse, nemo, qui acutissimi Lanzii de hac re doctissimum opus inspexerit, dubitare poterit.

LXXXIV. Ex his igitur præcipuè fontibus scaturigines illius linguæ, quæ haud prorsus exaruerunt, deducendæ sunt: atque ut architecti periti, paucis dirutorum ædificiorum fragmentis effossis, e membrorum proportione et artis ratione, schemata integra restituunt; sic nos porro, paucis quibusdam radicibus inventis, quæ ex iis pullulasse debuissent, computabimus, et stemmata pulcherrima Homericæ linguæ restituere ac renovare conabimur; ita ut carmina, excussa rubigine, revirescant; et venerandus ille eorum χνοὺς ἀρχαιοπρέπης rite reflorescat. Criticorum ille princeps Ri chardus Bentleius, atque alii viri docti, qui ejus vestigia insequuti, digamma Homericis reddere laborarunt, in hoc præcipuè mihi errare visi sunt, quod de digammate tantum, non de tota orthographia antiqua reducenda, cogitarunt; sine qua, digamma solum, verborum tantum initiis redditum, inquinabit plura quam sanabit: et modum scribendi, ab omni omnium temporum consuetudine loquendi perinde alienum, exhibebit. Lingua quasi tota immutata est: at numeri tamen ac modi versuum integri manent; atque item analogiæ grammaticæ quantum ad probabilem aliquam ejus cognitionem perducere sufficiat.

2

LXXXV. Negat autem Priscianus digamma nisi vocali, atque ei in principio vocis præponi posse, unde apud Eoles in B transisset quoties ab P inciperet dictio, quæ aspirari solita esset; ita ut PHTOP, BPHTOP dixerint. At serioris ævi Æolum hunc morem fuisse, ipse postea agnoscit, cum veteres Latinos AF pro AB scripsisse tradit ; neque aliter veteres Græcos F in fine syllabæ et ante consonantem posuisse e Deliaca inscriptione certissime constat: cum enim sculptor incertus hæreret, an AFTO antiquiore more, an ArTo seriore scribendum esset, utramque litteram adhi

' Collectanea Hibernica, Præf, in vol. iii.

2 Lib. i. p. 547.

3 Habebat autem hæc F littera hunc sonum quem nunc habet V, loco conso~ nantis posita, unde antiqui AF pro AB scribere solebant: sed quia non potest Veu, id est digamma, in fine syllabæ inveniri, ideo mutata est in B.

buit, et vocem, ubique semper disyllabam, AFTTO scripsit. Sic Nucerinorum nummi antiquiores habent, litteris Oscis, NUCKRINUM; recentiores, litteris Græcis, NOTKPINON.

LXXXVI. Digamma, a grammaticis Folicum dictum est, quia ab ea gente sola, inter Græcos recentiores, postquam apud omnes alias prorsus exoleverat, usurpabatur; non autem quia ab ea inventum fuerat, aut Æolicæ dialecto, ab origine, proprium ac peculiare quoniam certissime constat, tum tabulis Heracleensibus, tum marmore Deliaco, et nummis Veliensium, usum ejus, prioribus seculis, haud minus solennem fuisse in Dorum atque Ionum, quam in Æolum sermone; Heracleia enim Italiæ, Dorum e Tarento colonia fuit;' atque urbs TEAH vel CEAIE (utroque modo nomen nummis inscriptum est) a Phocæis ex Ionia fugientibus Olymp. LX. condita est: et Delon, Caribus ante Homerica tempora expulsis, Iones semper postea possidebant.3

Compluribus scholiorum Venetianorum locis manifestum est, Aristarchum et alios veteres carminum Homericorum redactores, spiritum asperum, quomodo priores F, non initiis tantum verborum adhibuisse, sed mediis etiam syllabis compositorum scripsisse, quorum in elementis usurpatum vidissent: neque aliter eum extitisse in vetustioribus bibliothecæ Alexandrinæ exemplaribus credere par est: quanquam in titulis et inscriptionibus, quæ nunc extant, paucissimis, atque iis antiquissimis, locum omnino obtineat: apud recentiores enim, in scribendo omissus, tanquam accentus vel prosodiæ nota, in legendo subaudiebatur ; atque postea, omnibus doctioris antiquitatis, bonarum artium, et litterarum humaniorum studiis jacentibus, inter ejusmodi notas recensebatur."

LXXXVII. Multa a grammaticis Alexandrinis variè disputata sunt de accentibus vel tonis vocis acutis, gravibus, et circumflexis; qui, in scribendo, notulis vel virgulis unicuique vocali superimpositis, significabantur. Hæ notulæ ab Aristophane, grammatico Byzantino, inventæ sunt, ducentos circiter annos ante Christum natum, ut exteri homines vulgarem linguæ Græcæ pronunciandi rationem in libris indicatam haberent. Ad recentiorem vero dialectum Atticam, quæ, sub Macedónum imperio, pro communi Græcorum lingua habita est, unicè pertinent; neque prosodia ab antiquis poetis vel rhapsodis usurpatæ ullam notitiam conferre possunt.

Mazzocchi Tab. Heracleens.

2 Herodot. lib. i. s. 168. Strabon. vi. p. 252.

3 Thucyd. lib. i. Homer. Hymn. in Apott.

4 Vide Galen. comm. ii. in Hippocrat. lib. vi. de morb. vulg. p. 457. T. V. ed. Basil.

5 περὶ τῶν προσωδίων τάδε· ἐξεῖα, δωσεῖα, ψιλή, περισπωμένη, απόστροφος, μπαγής Spir, Bpaycia, &zodiacrón. S. Epiph. de pond. et mens. t. xi. p. 158. Quantam farraginem in unam sententiolam bonus senex congessit!

LXXXVIII. Hæc vocis modulandæ ratio e citharistæ, potius quam rhetoris aut grammatici arte pendet; et in omnibus linguis adeo subtilis ac mutabilis est, ut vix credam, in ulla, duas hominum ætates in eadem ad amussim perseverasse. Hinc diversæ sententiæ de notulis accentuum in quamplurimis vocibus inter grammaticos Alexandrinos exortæ sunt; quæ omnes fortasse ab usu veterum poetarum, Atticorum etiam, perinde aberrabant: de eo enim homines Byzantii vel Alexandriæ ætatem degentes, secundo ante Christum natum seculo, nihil omnino scire potuerunt. Circumflexus, nihilominus, quatenus contractionis nota, utilis tironibus esse potest, si constanter atque eodem semper significatu ubique adhiberetur: at vulgata de accentibus doctrina, quam Constantinopolitanam esse puto, nulli alii rei inservire videtur, nisi pessumdare prosodiam metricam, substituta quadam musica prosodia, cujus indolem ac formam nemo hodie scit aut scire potest. Hujusmodi est prosodia, qua Græculi hodierni in carminibus veterum recitandis utuntur, nulla justæ mensuræ syllabarum ratione habita, ita ut divoμývny, oùλoμývny, &c. semper dicant: neque nos Angli qui δεινομμένην, οὐλομμένην, &c. pari constantia dicimus, aures delicatiores vel doctiores habere videmur. In alterutrum vitium incidebant omnes, qui, me audiente, accentuum vim in Græcæ linguæ pronunciatione exprimere conati sunt: aut enim, voce sublata et sono intentiore, vocalem producebant; aut ictu vel impetu quodam vehementiore articulandi, consonantem sequutam conduplicabant. Hermannus, qui vim tantam in syllaba producenda accentui acuto tribuit, eum cum ictu, sive emphasi linguarum hodiernarum planè confudit; atque inde accentum gravem, pro signo muto, nihil præter acuti absentiam significante, necessario habet. Mira tamen inconstantia, circumflexum, ex utroque, id est, ex acuto et nihilo, compositum, plena potentia sua, vir doctus retinuit. De Metris lib. I. c. xxii et iii. et de Emend. gram. rat. lib. I. c. xiii.

LXXXIX. Linguæ veteres, præsertim Græca, plus melodiæ in pronunciatione quam nostræ habebant; quoniam speciem quandam ac modulationem cantus, etiam in usu quotidiano et vulgari, ab ipsa natura acceperant; atque quo quæque antiquior esset, eo magis hæc species et modulatio ejus indoli propria erat; quia minus remota a vagitu infantum vel ululatu ferarum. Siquis nostrorum temporum orator servum tibicinem a tergo haberet, qui domini vocem eburneola fistula inter concionandum moderaretur, vix ullus, puto, ex infima etiam plebe, risum teneret. Ita tamen in foro Romano concionabatur oratorum sui seculi princeps Caius Gracchus.' Pronunciatio nihilominus Latina concitatior ac velocior

Cicer. de Orat. lib. iii. ad fin.

quam Græca fuisse videtur, ea etiam ætate, qua Græcorum sermo ab antiqua grandiloquentia, et plena illa ac sonora Homerica linguæ majestate, jamdiu delapsa erat.'

xc. Poetis antiquis non Musa tantum, sed ipsa natura dedit loqui ore rotundo: sua enim sponte fluebant magnifica illa sesquipedalia verba; quæ, cum posteri pro fuco quodam poetico accepissent, atque viribus et animis imparibus tractarent, in linguam istam fucatam ac factitiam Alexandrinorum poetarum abierunt; qua omnes postea usi sunt, qui carmina heroica versu dactylico hexametro scriptitabant. Nam lingua ista, cum e variis ac discordibus elementis conflata esset, quantum quotumque quisque voluisset licentiæ poeticæ facile admittebat; atque ideo percommoda erat iis, qui versus ad nauseam usque effutire vellent, quales sunt Quinti Calabri, Nonni, Tryphiodori, &c. &c. Nebulones autem isti, cum linguam Homericam haud minus scatere licentiis poeticis putarent, se proculdubio pro alteris Homeris animo habebant; et attoniti mirabantur suam ipsorum facundiam, quæ in tot volumina, Iliade et Odyssea majora, nullo quasi nisu sese diffuderit. Neque minus fucatus, inquinatus, et ab omni omnium hominum ac temporum usu ac ratione loquendi alienus est sermo Arati et Apollonii Rhodii; cum poesis alioquin, siquis ejusmodi sermonis usum ei condonaverit, haud inficeta neque inelegans sit. In dictionum tamen sensu et syntaxi, vera et antiqua loquendi ratio, perinde atque in forma et flexione, neglecta est; neque minus stupuissent, aut magis intellexissent veteres idol aut eorum audientes αμφασίη βεβολημένος, ὄλεθρον ἐγγυάλιξε, βρομέεσκον ἀκουαὶ, et alia infinita ejusdem farina, quam κρέατα, τεράατα, ἀάσπετα, et cætera istiusmodi monstra e grammaticorum et criticorum fuco conficta, quibus ad nauseam usque recentiorum carmina heroica farctă sunt. Virgilius vix magis miratus esset Latinitatem Merlini Coccaii. Neque vero Tragici ea religione, qua poetæ veteres, suam unicuique verbo propriam significationem tribuerunt; sed multa indiscreta et ambigua adhibuerunt, quæ in Homericis nonnisi justo ac certo discrimine usurpantur. Ejusmodi sunt PAXTANON, 'EIXO et BE402, singula singulorum armorum nomina; quæ a Sophocle, poetarum Atticorum doctissimo, eousque confusa sunt, ut ensis, quem ab Hectore Ajax dono acceperat, nunc PAEFANON, nomine proprio, modo 'ErXO, hasta, et modo BEл0 jaculum vel sagitta denominaretur ; neque ea cultissimos Athenienses offendebant, etsi eorum majoribus, alioquin agrestibus et indoctis, sibilo vel irrisu excepta fuissent.

[ocr errors]

xer. Homericam autem linguam certa analogia consistere, suisque legibus teneri perinde atque Atticam tragicorum; neque

[ocr errors]

1 Plutarch. in Demosth. sub. init.

2 Ajac. 658. 834.

[ocr errors]

magis epenthesin, vel metathesin, vel alias qualescunque grammaticorum farragines unquam admisisse, spero fore ut extra omnem dubitationem stabiliam. Interim, ut judicium æquum atque integrum adhibeat lector; neque de singulis singulatim, sed tota perspecta ac perpensa rerum ac verborum serie et compage, sententiam ferat, obtestatus oro. Monumenta antiqua, e quibus aliquid luminis haurire possumus, perpauca sunt; et conjecturæ, e ratione linguæ vel analogia grammatica petitæ, tantum auctoritate valent, quantum numero exempla, quibus fulciantur. Potuerim, ut Clarkius, ejusmodi exempla in notulis usque ad molestiam cumulare et iterare; sed malui indulgentiam lectoris petere quam patientia abuti.

XCII. Si verbo unicuique forma sua antiquissima reddenda esset, ad certum aliquem finem certa quadam ratione perduceremur: sed lingua Græca, Homericis jamdudum temporibus immutari et perpoliri cœperat, ac paullatim ad Ionicam illam elegantiam serioris ætatis flecti; ita ut, quo gradu steterit, cum Ilias et Odyssea conderentur, in tanto monumentorum veterum defectu, nullo modo scire possimus. In multis, tamen, haud prorsus improbabilem ariolandi rationem præbent vocum mensura; quas cum metri legibus definitæ sint, ipsa natura atque omnium linguarum indoles proclamat, non epenthesibus vel diæresibus arbitrariis expletas vel productas, sed sermonis quotidiani usu communi fixas ac stabilitas esse inter homines enim litterarum prorsus ignaros, quisnam alium sermonem intellecturus fuerit?

XCIII. In nonnullis, etiamsi haud dubitaverim quin a rhapsodis vel grammaticis immutata sint, cum nihil tamen certi de Homericis formulis comperissem, vulgata retinui: nam mihi quoque inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire. Audacius nihilominus in aliis forsitan egisse videar; atque in his vereor ne mihi judicum inscitia crimini aut fraudi sit: nam Alexandrinorum doctrina adhuc vigere apud criticos videtur; ita ut verba contracta pro primariis et antiquissimis thematibus accipiant; atque ZOBN vél ZOFN a EN, BOAN, a BN, &c. soluto circumflexu deducant. Oportuerit etiam, si in nugando viri docti sibi constare vellent, Plautina illa MAVOLO, NEVOLO, PRÆHIBEO, ITINER, SENICEM, &c. a MALO, NOLO, PRÆBEO, ITER, SENEM, &c. derivare, et rationem reddere, sicut solent grammatici, epenthesi litterarum VO, EV, HI, IN, IC, &c.

XCIV. Sed harum nugarum tædet pudetque; atque ideo, ne lectorem tædio, quo toties ipse affectus sum, afficiam, ad opus me accingam; et primum grammaticam, quatenus a seriore et vulgata discrepare visa sit, exponere conabor.

xcv. In vetustissima lingua, omnia nomina augmentum in secundo casu accepisse videntur, adjecta syllaba, vel syllaba finali in

« PreviousContinue »