Page images
PDF
EPUB

heroum factis, aut sapientiæ præceptis, uberiore eloquii cursu traderetur, versibus condire solenne erat, ut facilius memoria teneretur ; atque ita per rhapsodos, qui et librorum et librariorum vice tunc fungebantur, in publicum prodiret. Musas ideo non Phan tasiæ neque Inventionis filias esse, sed Memoriæ, mythographi finxere ; et poeta eas maxima intentione animi invocavit, non ut Achillis vel Diomedis ingentia facta cantaturum adjuvarent, sed ut catalogum facerent; partem operis, cui Musarum opem minime necessariam quivis nostri ævi poeta putaverit.

LXXIII. Troicis jam temporibus regem unumquemque potentiorem in familia poetam aluisse constat, qui hospites et amicos in conviviis delectaret; ac civium animos ad pietatem et virtutem accenderet; dum deorum laudes, et majorum res fortiter gestas, carminibus ad lyram cantatis, celebraret. Poetæ item singuli, qui arte et ingenio cæteris præcellerent, et quorum fama jam latius percrebuisset, haud unius principis patrocinio, vel unius gentis æstimatione contenti, longinquis peregrinationibus gloriam captabant; atque artem, quam colebant, vario rerum usu, et hominum experientia ornabant augebantque. _Talem fuisse credo Thamyrim illum Thracium ; qui, dum ab @chalia redibat, vocem ac me. moriam, morbo aliquo in itinere correptus, perdidisse videtur;' talemque fuisse ipsum Iliadis auctorem, tum veterum traditio, tum carminis indoles ac forma vix dubitare sinit; non enim curiosus adeo in laudibus inter Græcorum proceres æqualiter dispertiendis fuisset ; neque tam subtili artificio singulorum &poteías, ita ut reliquorum gloriæ non obessent, distribuisset, nisi singulis eorum posteris, tum forte regna singularum gentium tenentibus, placere studuisset.

LXXIV. Poetarum itaque arte et ingenio, æquè atque oratorum studio et contentione, lingua Græca ab ipsis incunabulis exculta et perpolita est; atque ea ratione unctior quædam splendidiorque consuetudo loquendi, etiam in quotidiano sermone et de tenuissimis rebus, invaluit : neque in illa simplicitate morum, cum maxi, mi reges aratorum, messorum, pastorum, atque etiam coquorum officiis fungerentur, ejusmodi officia Musæ 'dedignatæ sunt: at humillimas res nativa verborum gravitate, modorum gratia, et nu: merorum suavitate, in heroicæ majestatis fastigium extollebant.

Lxxv. Neque eloquentiæ popularis ac forensis minores fuisse laudes' aut præmia viliora, quam bellicæ fortitudinis in heroicis temporibus videntur; e compluribus enim utriusque carminis locis satis liquet, nullum foedius opprobrium in principem virum ingeri potuisse, quam áxgıtóculov, confusè loquentem esse : regna et imperia moribus plusquam legibus, et opinionibus plusquam

cum enim

· IL B. 596.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

viribus, starent, unusquisque rex vel princeps civitatis tantum inter cives potestate prævalebat, quantum armis in bello vel eloquio in pace præminere visus esset ; quapropter omnes, qui eo loco nati ese sent; ut sibi rempublicam capessendam quodammodo sperarent, artem dicendi haud minus quam pugnandi callere oportebat ; principemque virum liberaliter institutum ante omnia decebat

μύθων τε ρητήρ' έμεναι, πρακτήρα τε έργων. Siquis autem exquisite ornatum se reddere studeret, Homerici instar Achillis, medicinæ scientiam, quatenus bello utilis in vulneribus tractandis, et musicæ vel poesis facultatem, qua propriam virtutem, aliorum fortia facta canendo, accenderet, addere oportebat. Ex ipsa itaque morum simplicitate, et aliarum artium inscitia, eloquentia invaluit; ac lingua, nativa quadam gratia et elegantia ab omni fuco rhetorico aliena, exculta et ornata est. LXXVI. Carmina haud pauca ante Ilia m

per

Græcorum urbes decantata fuisse, vix dubitandum est, quamvis nihil antiquius nunc extet, neque in veterum bibliothecis extitisse videatur; nam quae sub antiquiorum poetarum nominibus circumferebantur, ipsa sermonis indoles ac forma posteriora ætate esse prodit. Ante Shakspearium item nostrum, haud pauci tragoediarum et comoediárum scriptores fuerunt, qui plausu sui quisque theatri vicissim gaudebant ; etsi omnes ille

vir fulgore ingenii sui ita perstrinxit, ut vix rei antiquariæ studiosis nunc noti sint ; neque iis etiam adhuc innotuerint, nisi ars imprimendi, exemplaria ultra modum, multiplicasset. Sic Iliacus, credo, poeta omnes qui præissent longe supergressus, eorum scintillis splendorem suum ita offudit, ut prorsus extinxerit, et quæcunque cecinissent, obliviscenda fecerit an. tequam litteris mandarentur. Tituli hexametri, quos Herodotus ex anathematis templi Apollinis Thebis exscripsit, ni justis suspicionibus obnoxii forent, specimina carminum non tantum anteHomericorum, sed ante-Troicorum, obtulissent: quandoquidem decimiquarti et decimitertii ante Christum natum seculi esse de buissent; neque de fide Herodoti in exscribendo quæ vidisset, vel narrando quæ audisset, dubitandum est : de ejus autem judicio et acumine in fraudibus sacerdotum, sanctitatis famam e gloria antiquitatis captantium, detegendis jure suspicari licet ; præsertim eum vox pouvepxéw, ut nihil dicam de sono ipso ac tenore versuum, notam manifestam serioris ævi prae se ferat." Alioquin ipsa anathemata illius ævi esse potuerint; etsi deorum templa, Homericis etiam temporibus, nondum in Græcia extitisse, e silentio utriusque poetæ nisi loco manifeste interpolato, probabile est : at tamen sacros fuisse thesauros ditissimos et celeberrimos et Orcho

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

meni et Delphis certissime constat;' et quam solidè et magnifi ejusmodi zdificia, ad res pretiosas fidei commissas tuendas, e. tructa essent, adhuc exemplo est quod, tantum non integrur extat inter Mycenarum reliquias. Apud Græcos quoque vetere urbibus vi captis ac dirutis, quodcunque in usum sacrorum s depositum erat, intactum manebat; ita ut Thebis paullo ante be lum Trojanum expugnatis ac direptis, nihil obstaret, quomini quæ Apollini antea dedicata essent, illæsa ad Herodoti ætate, pervenire potuissent ; neque custodibus religio fuisset, quo minu quæ de eorum veneranda antiquitate tradita accepissent, litter inscriptis confirmare auderent.

LXXVII. Unde litteræ Græcæ originem duxerint; et quo tem pore signorum numerum plenum acceperint, in obscuro est : omni enim, quæ tradita sunt de Cadmo, Palamede, &c. lubrica admo dum et incerta sunt. De Cadmo, Leucothez, quæ nata mortali dea maris facta est, patre, memoravit Odyssez auctor; ita tamer ut nullam de ejus patria vel stirpe notitiam reliquerit. Cadme isti celeberrimi, qui Thebas in Bæotia vel condiderant vel occupa verant, a poeta antiquiore memorati sunt; nulla tamen mentione facta vel stirpis vel regionis qua oriundi essent. A Danais autem vel Achæis prorsus alieni fuisse videntur: sed a ratione rerum et moribus illius seculi planè abhorret, Phænices, maritimum genus, sedem occupasse aut coloniam constituisse tam procul a mari inter gentes ignotas et infestas. Cadmum ipsum prorsus ignorasse videtur : neque si nosset, et gentem Cadmeam pro ejus posteris habuisset, eos Kagu-isus sed Kuivas e sermonis indole nominasset. Casmilus vel Cadmilus vetus Mercurii nomen fuit ; neque aliud fuisse credo Cadmum: unde Harmoniam, Martis et Veneris filiam uxorem duxisse fertur ; atque cum ea in anguem mutatus esse, et dei sceptro vel caduceo adhæsisse ; qua mysticæ religionis allegoriam cuivis deprehendere licet.

LIIVII, De Palamede uterque silet poeta ; unde patet nullum fuisse eo nomine ducem in bello Trojano; sed omnia de eo tradita, et de litteris ab eo inventis, posterorum commenta esse. Neque minus incerta sunt, quæ de litterarum vocalium duplicum, postea inventarum, origine et usu memorantur. Earum usus apud Athenienses anno quarto Olympiadis nonagesimæ sextæ, ante Christum natum trecentesimo nonagesimo tertio, archonte Euclide, primum obtinuisse dicitur : unde ý ust' Euxaziemy YouMATIX seriorem et perfectiorem scribendi modum denotat. Euripides

1 Iliad L. 381-404, 5.

2 Od. E. 333 5. 3 Schol. io Apol. Rhod. I. 917. * 'Αθηναίοι ήρξαντο στοιχείοις K4 χασθαι, πρότερον IF χαμενChron. Pasch, > Plutarch, in Aristid,

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

autem, qui quatuordecim antea annos mortuus est, în tragoedia, quam diu ante mortem composuisse videtur, signa litterarum et H in nomine eher accuratissime descripserat ; et audientibus, ut omnibus jampridem nota et usitata, obtulerat. Atque Callias, comicus Atheniensis Sophocle et Euripide antiquior, vet haud minus graphicè expressit in fragmento apud Athenæum. In nummis identidem Græcarum civitatum nonnullarum Thraciæ vel Macedoniæ, quos e quadrato quadripartito incuso, et rudi opificio, quinti saltem, vel etiam sexti ante Christum natum seculi esse liquet, signa H et N occurrunt; atque in aliis item cum forma antiquissimą toll r in V Latino asservata ;; cum nihilominus seriorem eam r Euripidis ætate ab omnibus usurpatam esse, e versibus supra citatis plane constet.

LXXIX. Cum quinto demum seculo ante Christum natum historias pedestres Græci componere cæperunt, Ionum dialectus maxime florebat; ita ut Herodotus, Doricæ in Asia civitatis civis, et Atticæ coloniæ in Italia incola, ea uteretur in

opere, quo totius generis humani res dicere sibi proposuerat; et quod, Olympico certamine, omnium Græcorum coetui recitare destinaverat.

Lxxx. Interea autem Athenienses, opibus, viribus, imperio, et rerum gestarum gloria præpollentes, eloquentia quoque, cum forensi, tum poetica et scholastica, omnes alios supereminebant; unde eorum dialectus principem locum obtinebat ; atque, apud exteras gentes, fautores, patronos, et cultores habebat Archelaum Macedonum regem, Dionysium Syracusanorum, ac Maussolum et Hidreum Čarum. In Macedonum quidem regum nummis patriæ dialecti vestigia occurrunt usque ad Philippum Amyntä filium, qui Atticum sermonem in omnibus regni negotiis usurpasse videtur, atque Alexandro filio tradidisse ; a quo per orbem terrarum propagatus est; ita ut postea non solum Europæ atque Asiæ citerioris reges eo uterentur, sed etiam Bactriæ, Parthiæ, Syriæ et Ægypti; quorum omnium in titulis et nummis usus ejus dia

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1 Thes. fragm. v.

* κύκλος τις ως τόρν εκμετρούμενος, ,
ούτος δ' έχει σημείον εν μέσω σαφές.
το δεύτερον δε, πρώτα μεν γράμμαι δύο,
ταύτας διείργεί δ' εν μέσαις άλλη μία,
τρίτον δε βόστρυχός τις ως ειλιγμένος.
το δ' αυ τέταρτον, ήν μεν εις ορθόν μία,
λόξαι δ' επ' αυτής τρείς κατεστηριγμέναι
εισίν το πέμπτον δ' ουκ εν ειμαρεϊ φράσαι
γράμμαι γάρ εισίν εκ διεστώτων δύο,

αυται δε συντρέχουσιν εις μίαν βάσιν, ,
και ορθή μακρά γράμμη στιν· έκ ταύτης μέσης

μικρά παρέστωσ' εκατέρωθεν υπτία. .
έπειτα κύκλος, πόδας έχων βραχείς δύο.

L. x. c. Ixxx. ed. Schweighi,
3 In Veliensium nummis antiquissimis Musei nostri,

[ocr errors]

lecți solennis est. Paucis igitur immutata, pro lingua commun Hellenum habita est; dum omnia antiqui sermonis idiomata, inte gentium singularum diversas aberrationes, vel poetarum licentias a sophistarum, rhetorum, et grammaticorum gregibus refere bantur.

LXXXI. Horum hominum maxima colluvies, Ptolemæorum munificentia undique excitata, in urbem Alexandriam confluxerat; ubi haud pauci in carminibus Homericis corrigendis, expoliendis, et in pristinum nitorem restituendis, sub regum auspiciis, operam impendebant. Exemplaria antiqua aut eorum apographa undique conquisita sunt, et inter se collata ; e quibus Zenodotas Ephesius, primus Bibliothecæ Alexandrinæ sub Ptolemæo II. custos, novam editionem confecit; de qua multa memorantur in scholiis Venetianis et Eustathianis; sine tamen indice vel nota ulla, qua ab iis, quæ propriis conjecturis, quibus nimium indulsisse videtur, intulerit, ea distinguantur, quæ e vetustis exemplaribus hauserit.

LXXXII. Aliæ editiones et recensiones, quarum celeberrima Aristophanis sub Ptolemæo IV. vel V., subsequutæ sunt, (de quibus multa doctè disputaverunt viri clarissimi Ansse de Villoison et F. A. Wolfius, ac demum sub Ptolemæo VII. medio secundo ante Christum natum seculo, inclyta illa Aristarchi ; quæ ut normá et fundamentum omnium posteriorum stetit et adhuc stat. Ident Aristarchus alteram quoque editionem ; atque item commentaria in Homerum fecit ; nisi forte altera illa editio, ut doctissimo de Villoison in mentem venit, e commentariis et secundis curis, ab aliis, post mortem ejus, confecta sit. Haud pauca ex utraque, itemque e commentariis, extant in scholiis Venetianis; et plura fortasse a librariis atque editoribus tacitè recepta sunt: at prorsus ignoratur, ut in Zenodoti lectionibus, quæ sint veterum exemplarium auctoritate fulta ; aut quæ e mente editoris orta, atque ejus judicio critico tantum commendata. Modestiorem tamen Zenodoto haud paullo fuisse, tum in ejiciendis, tum in corrigendis versibus, certum est : et minutissima quæque tanti æstimasse videtur, ut vix credam, majoris momenti aliquid, eum aut adjecisse aut mutasse, non præeuntibus codicibus. In ejiciendo, vel obelisco notando, audacior fuit; at non qua debuerat : e proprio enim ingenio magis quam veteris linguæ ratione, aut poetæ mente et consuetudine, judicium exercebat; et quæ ipsi haud placerent, ejiciebat, non quæ Homerico seculo vel sermoni non convenirent. Sermonis enimvero inscitiam vix credibilem produnt infelices ejus conatus in supplendis hiatibus e detrimento digammatis in Il. 1. 128, et aliis haud paucis locis, qui, ut ab eo constituebantur, in scholiis Venetianis citantur.

LXXXII. Gramniatici et critici Alexandrini eo perinde deliquerunt omnes, quod fontes et origines linguæ nequaquam ine dagaverunt ; sed quæcunque ab ipsorum consuetudine loquendi

« PreviousContinue »