Page images
PDF
EPUB

PROLEGOMENA IN HOMERUM,

&c. &c.

Vide No. Ult. p. 321.

Lix. IN Odyssea perinde atque Iliade δεικτικός et εμφατικὸς est tantummodo articulus; nostratium Britannorum, quam Græcorum posteriorum, Atticorum præsertim, consuetudini loquendi aptior; atque ubi aliter usurpatus sit, pro rhapsodi alicujus foetu habendus, et, cum cæteris ejusmodi sordibus, haud cunctanter ejiciendus. Cum autem carmina poetæ ac rhapsodi veteres gestu vehementiore recitare solerent; et, scenico quodam more, inter recitandum, voce, vultu, manu, ac totius corporis motu, animorum affectus exprimere, et quidquid versibus perstringere vellent, tanquam præsens ostendere, articulus haud infrequenter ea ratione nominibus præfigebatur; neque alia, propriam ejus vim in Homericis aut percipere aut sentire possumus. Adjectivis, nihilominus, substantivorum loco usurpatis ut yepov, yegalos, Etivos, &c. præfixus pronominis vicem explebat; neque causa erat cur doctissimus Heyne ab ejusmodi vocibus deturbare vellet.

LX. Serior tamen et vulgaris articuli usus, quanquam Hesiodi carmini perinde atque Homericis ignotus, satis antiquus esse videtur, atque jamdudum invaluisse, cum Etrusci et Latini, non modo deorum quorundam nomina, sed vocabula etiam, quorumvis hominum sermoni quotidiano apprimè necessaria, a Græcis recipiebant: nam TERRA haud alia ratione e ryg, quam TURMES, Etruscum dei Mercurii nomen, e ros Epuns compositum esse oportet. Vetustior igitur priscorum vatum vel dod poesis inter Græcos, quam ejusmodi nomina aut in Etrusca aut in Latina lingua.

LXI. In chronico Pario Hesiodus sub finem decimi ante Christum natum seculi vixisse traditur ; et quanquam me fateor parum fidei habere marmori isti celeberrimo, in hac re nihilominus auctoritas ejus plurimum valet, quod rationibus idoneis fultam video: atque, si e sermonis cujusque proprietatibus, quas sentire potius

Sic cum Hector Paridi minitabundus exprobrat –

ἐκ ἄν τοι χραίσμῃ κίθαρις, τά τε δώρ' Αφροδίτης ἥ τε κόμη, τό τε εἶδος, ὅτ' ἐν κονίησι μιγένης. poeta vel rhapsodus, sub Hectoris persona, rà dipa, tùv xóμnv, nal Tò đĩdos Pafidis tanquam præsentis, audientibus inter recitandum, gestu quodam contumelioso, ostendebat; unde articuli singuli singulis præfixi sunt: dum xiapir, quam Paris secum in præliis non habebat, sic indicare haud licuit; atque ideo articulus importunè ei adhibitus esset; neque Paris in excusatione articulum adhibet; ab ejus enim persona gestus omnis emphaticus in sua pa tum prorsus alienus

fuisset.

VOL. VIII.

Cl. J.

NO. XV.

C

quam definire possim, ariolari liceret, Odysseæ auctorem centum circiter annis, Iliadis ducentis ante Hesiodum cecinisse putarem.' Sic Iliacum carmen, maximum illud et pulcherrimum humanæ mentis opus, ei ipsi seculo tribuerim, quo Iones, Peloponneso expulsi, in Asiam commigrabant, quod aptissimè convenire videtur, tum schemati universali poematis, tum iis episodiis, quorum difficile est rationem reddere nisi e casibus et rebus gestis illorum temporum.

LXII. Poetæ enimvero et sociis, si propriis pulsi sedibus alienas appetere coacti essent, neque gratior neque aptior carminum materia inveniri poterat, quani bella in iisdem terris olim a majoribus gesta, tanta gloria, et tam prospero successu; neque ulla efficacior ratio suadendi concordiam inter suos, quam clades et calamitates commemorare, quæ, e rixis et jurgiis priorum ducum ortæ, successus illos aut retardassent, aut dubios tantisper reddidissent.

LXIII. Urbium Peloponnesi eversio obscurè ambiguèque indicatur, ut casus adhuc anceps, at deorum consiliis antea agitatus, atque ideo expectandus; sic ut simul cuperet ac timeret poeta aliquid certi proferre inter homines, qui e longinquo patrias illas sedes ab hostibus occupatas contemplarentur, nec certè scirent si eas conservassent, an diruissent.

[ocr errors]

LXIV. Catalogus geographicus totius Græciæ, e nominibus propriis regionum, urbium, vicorum, montium, et amnium conflatus, vix aliorum hominum sensibus ea ætate aptari poterat, quam exulum; qui iis ipsis in locis pueritiam degerant: nam mera ista ac nuda scientia rerum, quæ in didactica recentiorum poesi tantas laudes meruit, nullas illecebras habere potuerat apud homines rudes et agrestes; quales erant etiam principes civitatum et duces. exercituum Homericis temporibus. Tales homines nulla ratione se doceri patiuntur nisi affectibus animi vehementer commotis ; qua evenit ut, apud omnes gentes, primi sapientiæ magistri fuerint poetæ; omnisque doctrina, vel de prudentia vitæ, vel natura rerum, vel potestate deorum, sub fabularum prodigiosarum involucris propagata sit. Ne summus quidem ornatus pulcherrimorum versuum ita commendare potuisset mera nomina et apposita Grætarum urbium, vicorum, montium et amnium, Græcis Græciæ incolis, ut libenter audirent vel optimum poetam et eois évaλíynion avony, qui talia cantitasset. Neque colonis longinquis et inveteratis, qui in nova patria nati, nullam antiquæ vel memoriam vel

In Chronico Hesiodus Homero prior est: at Catoni majori, apud Ciceron. de senectute, Homerus multis ante seculis fuisse visus est: item doctioribus omnibus, credo. Poemation, tamen, quod unicum Hesiodi nunc exstat, ita inquinatum et interpolatum est, ut ejus testimonio de poetæ ætate non temere uti liceat. Vox, nihilominus, axfoxvepaïes, quam Homerica Prosodia prorsus recusaret, in versu non suspecto, seriorem pronunciandi consuetudinem planè declarat. Vide infra S. CLII, &c.

2 Iliad. A. 51-6.

1

notitiam habuissent, ejusmodi catalogus motum vel affectum ullum animorum excitasset. Exulantibus autem, et vi pulsis, qui amore, quodam indigena locorum consuetorum adhuc tenerentur, nullam materiam aptiorem ad captandos animos, atque intimos eorum sensus et affectus commovendos, poeta naturæ observantissimus seligere poterat. Omne nomen et appositum, unaquæque vel, tenuissima nota, quasi in tabula votiva, mentibus ostenderet anteactæ cujusque vitæ cursum-gaudia, ærumnas, ludos-puerorum errores, juvenum voluptates, virorum curas; quæ omnia, memoriæ infixa, hominum affectus semper retrahunt ad locos in quibus ea primi experti sint.

LXV. Objici forsitan potuerit Hesiodi carmen didacticum: quod Homericis quamvis multo posterius, ejus tamen ætatis est, qua antiqua morum simplicitas adhuc invaluit. Sed alia prorsus est ratio rerum quibus instructum est; neque sententiæ, in usum vitæ civilis et agrestis collectæ, et versibus intextæ, speciem aut naturam habent scientiarum earum exquisitiorum; quæ, cum neque opibus, neque commodis publicis vel privatis aliquid contulerint, tam contemptui apud rudes homines semper fuere, quam otiosis et luxu diffluentibus in deliciis. Prudentiæ autem domesticæ, ac juris communis et officii præcepta, quæ vates Ascræus, e sententiis sparsis et jampridem vulgatis, concinnasse et ornasse, potiusquam de suopte ingenio deprompsisse videtur, omnium hominum interfuit cognoscere et memoria tenere; dum situs ac nomina lo corum alienorum, nisi, ex usu et consuetudine anteactæ vitæ, affectibus animi infixa et inhærentia essent, nemo ea ætate vel scire vel audire curasset.

LXVI. Mihi igitur vix dubitandum esse videtur, quin poeta ipse et primi auditores Iliadis, ex iis fuerint, qui inter annum millesimum centesimum et millesimum quinquagesimum ante Christum natum, e Peloponneso et aliis forsitan Græciæ regionibus, in Asiam migraverunt, et florentissimas urbes, bonis artibus et ingeniis fecundissimas condiderunt. Hoc temporis intervallo poetam vixisse nonnulli veterum prodidere, præsertim pseudo-Herodotus; qui, e traditione quadam melioris certè notæ quam cætera istius libelli de vita Homeri farrago, eum natum esse anno sexcentesimo vigesimo secundo ante Xerxis expeditionem; qui est millesimus centesimus secundus ante Christum natum, scripsit: cum ipse Herodotus, ducentis serius annis, et Homerum et Hesiodum floruisse tradidisset, verbis tamen quæ planè indicant fuisse tum quoque, qui pro ævo priore contenderent; atque eorum sententiæ Aristarchus calculum adjecisse traditur.2

1 Lib. II. c. 53.

2 τοῖς δὲ χρόνοις αὐτὸν (Ὅμηρον) οἱ μὲν περὶ τὸν ̓Αρίσταρχόν φασι γενέσθαι κατά την τῆς ̓Ιωνίας ἀποικίαν, ἥτις ὑστερεῖ τῆς τῶν Ηρακλείδων καθόδου ἐτῶν ἑξήκοντα. Proclixpro. excerpt. A.

Duæ præcipuæ migrationes a chronographis memoratæ sunt, altera olum anno millesimo centesimo vigesimo quarto, altera Ionum anno millesimo quadragesimo quarto ante Christum natum; sed hanc stirpium distinctionem poeta videtur prorsus ignorasse; neque inter gentes Hellenicas, quarum nomina et situs recensuit, ut Boeotorum, Epeiorum, Abantum, &c. usquam meminit Æolum vel Dorum, vel Ionum: locum enim Iliadis, (N. 681-700,) quo Iones Attici laudantur, insititium esse Heyne jampridem monuit; neque de eo ejiciendo nobis ambigetur.

LXVII. Dores, cum nullis certis sedibus diu errassent, jam ante Troica tempora, montes altos ac nivosos inter Thessaliam, Phoeidem, et Ætoliam habitabant ; quorum reliqui incolæ in recensione copiarum, atque in præliis subsequutis, numero ac virtute insignes sunt. De Doribus autem silet poeta; quod eos non participes belli crediderit; aut, in patriæ hostes iniquior, rerum gestarum gloria fraudare voluerit. Parcus est quoque tam Iliadis quam Odysseæ poeta in Herculis laudibus; quanquam res ejus materiam carminibus antehomericis haud paucis præbuisse videntur: sed posteri ejus Dorum, qui Peloponnesum subegerant, duces erant: atque eam ob causam fortasse filius ejus Tlepolemus, prima statim pugna, et nullo memorabili edito facto, solus e regibus Græcis occisus est ; et ipsi pessimum omnium facinus, hospitis nempe cædes inter sacra mensæ patrata, imputatum est.3

LXVIII. Dorum sermonem antiquum ac semibarbarum, a Lacedæmoniis, veterum morum modorumque tenacissimis, servatum esse credo; et specimen ejus, corruptum scilicet ac mendosum, adhuc extare in decreto contra Timotheum.+ Dorica dialectus, a lyricis, tragicis, et bucolicis poetis usurpata, non est sermo gentilitius populi alicujus; sed lingua in usum poeticum conficta, atque partim e variis archaismis, partim ex usu vulgari recentiorum Dorum conflata; quorum præcipua pars sermonis ex Æolico for

mata est.

Eolum tamen atque Ionum lingua una eademque fuisse videtur; neque in diversas abiisse dialectos, nisi post emigrationes in Asiam; ubi gentes illæ, quæ generatim Danai et Achæi appellabantur, in varias, et a se invicem remotas civitates dispersæ, in varias species diversorum idiomatum patrium sermonem paullatim deflectebant; ita ut Herodoti ætate quatuor varietates linguæ inter ipsos Iones Asiaticos observarentur; neque pauciores neque minus diversos

Aliæ veterum sententiæ in Philostrati Heroicis asservantur. YEYOVE TOINTHS Ὅμηρος, καὶ ᾔδεν, ὡς μέν φασιν ἔνιοι, μετὰ τέτταρα καὶ εἴκοσιν ἔτη τῶν Τρωϊκῶν· οἱ δὲ μετὰ ἑπτὰ καὶ εἴκοσιν, πρὸς τοῖς ἕκαστον ὅτε τὴν ἀποικίαν οἱ ̓Αθηναῖοι ἐς Ἰωνίαν ἔστειλαν· οἱ δὲ ἑξήκοντα καὶ ἑκατὸν ἔτη γεγονέναι μετὰ τὴν Τροίαν ἐπὶ ̔́Ομηρόν τε καὶ

'Holodov. C. xv. S. 11.

Herodot. lib. 1. c. 56.

2 II. E. 668.

4 a Boethio asservat. et Oxonii edit. ann. 1777.

3 Od. . 27, &c.

5 Lib. I. s. 142.

fuisse modos loquendi in Siciliæ et Italiæ coloniis, e veterum monumentis ac testimoniis certissimè constet. Verbum, quod in communi et Attico sermone ПAAZEN et ПAATTN scribebatur, apud diversos Doricæ stirpis populos ΠΛΑΖΩ, ΠΛΑΣΔΩ, et ΠΛΑΑΔΩ fiebat; atque alias Dorismus antiquus in varias abibat formas, singulas singulis civitatibus proprias et peculiares: alius enim erat sermo Argivorum, alius Lacedæmoniorum, alius Rhodiorum, alius Cretensium, &c. &c. ;' neque ipsius Creta una eademque erat omnium civitatum dialectus; at aliarum aliæ, ut e nummis adhuc extantibus planè liquet.

LXIX. Ab his omnibus Attica dialectus quamplurimum distabat; atque quo elegantius ornata, exculta, et perpolita esset, eo magis a fontis ac parentis lucida et simplici magniloquentia delabebatur; ipsis tametsi istis elegantiis locum et auctoritatem parentis postea acquisiverit.

LXX. Parens autem ac fons, e quo reliquæ omnes effluxerunt, est lingua Homerica; quæ non e diversis dialectis et licentiis poeticis, ut grammatici somniarunt, conflata est; sed Achæorum vel Danaorum veterum sermo quotidianus et universalis fuit; quo, Homericis temporibus, omnia publica et privata negotia transigebantur; atque omnes sensus et affectus animorum exprimebantur : eorum enim temporum homines neque lexica, neque grammatica, neque libros ullos habebant; quapropter, si poeta verba insolita, aut modos loquendi ab usu communi abhorrentes, in carminibus usurpasset, nemo auditorum intellecturus fuisset.

LXXI. Hæc tamen lingua, cum carmina litteris primum mandabantur, jamdudum exoleverat; qua evenit ut rhapsodi et grammatici, qui ea sic redegerunt, cum neque indolem neque formam ejus planè perspectam haberent, omnia ad suas ipsorum dialectos vulgares traduxerint; atque quoties versuum mensuræ modos loquendi longiores vel pleniores desiderarent, toties licentiam istam poeticam excogitaverint, ac litteris insititiis hiatus suppleverint: Græci enim veteres, cum omnium exterarum linguarum incuriosi, tum in suæ propriæ prisca indole et originibus indagandis minus seduli et attenti fuere; ita ut Thucydides et Aristoteles, viri acumine, scientia, et eruditione facile principes, haud aliter in hac re cæcutirent, quam quivis e trivio sophista vel rhapsodus.

LXXII. Incredibile cuipiam fortasse videbitur, poema ornatissi mum, et omnigenæ eloquentiæ gratiis ac virtutibus refertum, in lingua tam exculta compositum esse sexcentos annos antequam ullus prosæ orationis scriptor extitisset. At quamdiu usus litterarum, ob penuriam materiæ ad scribendum aptæ, in paucis tantum et brevibus titulis in lapidibus, aut tabulis ligneis, aut laminis plumbi vel æris insculptis, hæsit, quidquid de laudibus deorum,

1 Gregor. Corinth. Episc. de dialec. Dor. S. XLI. XcI. et Koen. not, in eand,

« PreviousContinue »