Page images
PDF
EPUB

Derivation of the word Mosaic, as applied to PAVEMENT.

Musiva quidem, ut docuit Salmasius ad Historiam Augustam, proprie de hoc opere in parietibus, et cameris dicebantur, ut lithostrota et tesselata de pavimentis, sed quia eadem ars erat ipsomet favente, nos, ut et alii solent autores, promiscue sumere non dubitabimus: musiva, musea et musia vocabantur: Spartianus in Vita Pescenuii Nigri, Hunc, antequam ad imperium perveniret, in Commodianis hortis, in porticu curca, pictum de musivo fuisse ait, inter Commodi amicissimos, sacra Isidis ferentem. Trebellius Pollio in Tetrico Juniore, Tetricorum domus hodieque exstat, in monte Calio inter, duos lucos contra Isium Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est, utrique Tetrico prætextam tribuens senatoriam dignitatem, accipicns ab his sceptrum, coronam civicam, picta omnia de musco. Anastasius Bibliothecarius passim basilicarum Romæ meminit musivo decoratarum: in Leone IV. Apsidemque ejus ex musivo aureo superinducto colore glorifice decoravit: Apsides Græcis idem ac Latinis fornices: dabimusque alibi, si deo placet, Leonis III. et Caroli Magni effigies, ex musivo apsidis S. Susannæ, quod adhuc Romæ inter alia superest: cameræ opere museo exornatæ sequens Inscriptio meminit :-musiva autem, museave hoc nomen sortita erant, sive quod essent veluti Musarum manibus elaborata, sive quod sæpe exornarent Musea, ædes videlicet illas celebres, in quas eruditi conveniebant, qualis erat Museum illud Alexandrinum, cujus mentionem faciunt Philostratus et Dio Chrysostomus, ubi multi vv. dd. publicis alebantur impensis; talia enim ædificia aliquando templa erant, quæ musivis decorata sæpe fuisse certum est: sic Trazenis in Peloponneso templum crat Musis dedicatum, Museumque ideo cognominatum, in quo plurimi celebres viri scientias docebant: non ergo Mosaici vox, quæ nunc in usu est, a Mose, Judæisque derivanda, sed a Musaico, sive Musivo, corrupte in Mosaicum mutato: pavimenta operis Musivi a Græcis, psiphologimata, et psiphologica vocabantur, a psiphos quod est lapillus, item et chondobolia a chondos, id est granum, eo quod essent quandoque ex minutissimis granis composita: Latinis etiam pavimenta sectilia, opus quadratarium tesselatum, et vermiculatum, quæ jam aliquot brevibus authorum testimoniis illustrabimus." Jacobi Sponii Miscellanca erudite Antiquitatis, Lugduni, 1685, Sect. II. Articulus VIII. p. 38.

LATIN INSCRIPTION.

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

PERCEIVING that you admit Latin Epitaphs into your Journal, I request your acceptance of the following: it was written by the illustrious Dr. Johnson, and consequently will be most interesting to the literary world: it is as follows:

Hic conditur quod reliquum est
HENRICI THRALE

Qui res seu civiles, seu domesticas ita egit,
Ut vitam illi longiorem multi optarent;
Ita sacras,

Ut quam brevem esset habiturus prescire videretur;
Simplex, apertus, sibique semper similis,
Nihil ostentavit, aut arte fictum, aut curâ
Elaboratum.

In senatu, regi, patriæque,
Fideliter studuit;

Vulgi obstrepentis contemptor animosus:
Domi inter mille mercaturæ negotia,
Literarum elegantiam minimè neglexit,
Amicis, quocunque modo laborantibus,
Consiliis, auctoritate, muneribus adfuit.
Inter familiares, comites, convivas, hospites,
Tam facili fuit morum suavitate,
Ut omnium animos ad se alliceret ;
Tam felici sermonis libertate,
Ut nulli adulatus, omnibus placeret.
Natus 1724. Ob. 1781.
Consortes tumuli habet Rodolphum patrem,
Strenuum fortemque virum, et Henricum
Filium unicum, quem spei parentum
Mors inopina decennem
Præripuit.
Ita

Domus felix et opulenta, quam erexit
Avus, auxitque pater, cum nepote decidit.
.Abi viator,

Et vicibus rerum humanarum perspectis,
Eternitatem cogita.

Although the subject of this memorial was not eminent in the literary world, there is so much beauty in the thoughts, and elegance in the expression, that it is worthy of being made better

known to the world, than it at present is: it is indeed lost, by being printed only in the Life of Johnson by Sir John Hawkins. H. A. M.

In Tragicorum Græcorum Carmina Monostropha Commentarius. Auctore G. B.

VIDE NO. ULT. p. 369.

Ix Cantu Chorico disponendo Orest. 1363 et sqq. id monui obser vatu esse dignum, quod versus Epodi ea lege ordinantur, ut eadem sit mensura versus primi et secundi, eadem quoque tertii et quarti, et deinceps per reliqua versuum paria similiter. Monui quoque epodum generis ejusdem exstare in Ione, memor scilicet v. 1229 et sqq. quibus tamen nunc video adduci septem posse exempla. Horum duo exstant in Iph. T. et Helena; tertium in Ione cujus fabulæ v. 763. et sqq. e numero Carminum Monostrophorum exemit Seidlerus De Vers. Dochm. p. 229. Quanquam in illius partes non omnis accedo, meum tamen consensum V. D. eatenus secum habet, ut credam carmen illud non sine arte elaboratum esse; sed meliorem arbitror ordinem proferri posse, quam quem Seidlerus voluit. Ipse enim sic lego

[blocks in formation]

763

[blocks in formation]
[blocks in formation]

In his vix quidquam mutavi. V. 774. Vulgo legitur h. v. cantûs initio. V. 781, 782. Trochæus et Iambus et in 791, 2. Iambus et Spondæus sibi invicem respondent; quod leges Dochmiacorum æque ferunt. V. 797. Hic vulgo abest εἶδ' et mox τᾶς et εἰς : denique Έλληνίας in Ελλανίδος mutatur: a quibus tamen mutationibus abstinere possumus, modo verba ultima Creusæ pro Epodo capienda sint. Alter locus exstat in v. 1229 et sqq.

ΧΟ. οὐκ ἔστι θανάτου παρατροπὰ μελέα μοι
φάνερα τάδ' ᾔδειν φάνερα θύματ ̓ Εριννύων
σπονδὰς ἐκ Διονύσου βοτρύων θοᾶς .
Εχίδιας σταγόσιν μιγνυμένας φόνω·
συμφοραὶ μὲν ἐμώ βίω

λεύσιμοι δὲ καταφθοραί
દે
τίνα φύγαν πτερόεσσαν ἢ
χθονὸς ὑπὸ σκοτίων μυχών
θανάτου λεύσιμον άταν
ἀποφεύγουσα, τεθρίππων
ὠκίσταν χαλὰν ἢ πρύμνας

ἐπὶ ναῶν ἐπιβᾶσα πορευθώ ;

ΟΙ

5

10

Plura hoc in loco quam in præcedenti fuêre mutanda: tamen pauca magni momenti sunt. V. 1. Reduplicantur initio οὐκ ἔστι: mox vulgo φανέρα γὰρ φάνερα τάδ' ήδη et post φόνῳ inseruntur φανερα θύματα νερτέρων. Ipse voces inutiles resecui et pro θύματα νερτέρων dedi θύματ' Εριννύων : adeo ut Εριννύων esset trisyllabon: vid Porson. Phan. 1327. et nos ad Troad. 465. V. 7. Δέσποινα hic male adhærentem revelli, et πορευθώ, quod μυχῶν sequitur, transposui. Hos versus excipit Anapastorum systema legitimum ubi lege τί ποτ', ὦ μελέας Δέσποινα παθεῖν ψυχῆς μέλλεις. Ultimum Ionis carmen Monostrophicum sic legendum est.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Metro

In hoc loco valde luxantur et versus et versuum membra. tamen et sensu indicantibus omnia facile et bene sunt composita. V. 1. Vulgo 'Αλλ' ὦ φίλη: et rectius ἀλλὰ orationem claudit quam inchoat. Sepe ἀλλ' et άγ'. in libris permutantur. Vid. Valck. ad Hippol. 288. V. 7. Putabat scilicet Ion matrem suam e vivis excessisse. V. 10. Friget istud πρόσω: dedi πρὸ τοῦ de te. Eadem var. lect. in S C. Th. 999 juxta conjecturam, V. D. teste Burneio. V. 12. Consulto Creusa Ioni nil responsum dat, verum illa ipsa quoque filium interrogat de adventu. quæ tamen res spectantibus cognita non fuit cur denuo narraretur. hinc Ion quæstionem leviter attingit. V. 23.

« PreviousContinue »