Page images
PDF
EPUB

nis, qui linguam aliquam didicerunt, ut qui acriori animo regulas sermonis observant, ii facilius cavent, quam qui a pueris ei linguæ assue. facti sunt, sic etiam hoc loco judicandum est: 6. Jam vero, cum lingua Latina e vita communi in scripta sola migraverit, regula certa esse videtur, post sunt cet. qui conjunctivum ponendum esse, nisi exceptio iis casibus detur, quos supra nominavi: 7. Certe quam Schellerus legem proposuit, indicativum poni debere, ubi affirmative loquantur, conjunctivum, ubi dubitanter, die da glauben cet. möchten, könnten, ea non satis firma videtur: nimis multa priscorum scriptorum loca obloquuntur, e quibus instar omnium Cic. De Nat. Deor. 1, 2, 3. Sunt enim philosophi, et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent humanarum rerum procurationem deos. De altero, quod proposui, vulgo præcipiunt, in secundariis enunciationibus, si oratio obliqua sit, conjunctivum ponendum esse: sed pressius et subtilius hoc dicendum est; tota enim res pendet ab animo scribentis: etsi vero secundaria enunciationes cum primariis cohærent, sejungi tamen ab iis animo possunt: ideo, si secundarias enunciationes arcte cum primariis conjunctas animus cogitet, conjunctivus adhiberi debet, sin sejunctas ab iis, indicativus recte ponitur: atque cum hoc ab animo scribentis pendeat, facile intelligitur, caute versandum esse in aliorum verbis recensendis; etenim et is, qui dicit, homines, qui moriantur, summis laboribus defunctos esse putant, et, qui dicit, homines, qui moriuntur cet. ambo recte loquuntur: ut hanc legem ad eos, quos tractamus, libros transferamus, loca quædam ex iis electa recensebo: nempe indicativùs legitur, 1, 3, 5. Ut prosimus etiam, si possumus, otiosi, 7, 14. Jam concedo, non esse miseros, qui mortui sunt, 17, 39. Platonem ferunt sensisse idem, quod Pythagoras, ubi recentiores legunt Pytha-` goram, 40, 95. Ut si ante mors adventet, quam Chaldæorum promissa consecuti sumus, illusi videamur, 44, 106. Difficile est, non eos, qui inhumati sunt, miseros judicare, ubi Ernestius sint scripsit, 11, 3, 7. Cur legendi sint, nisi ipsis inter se, qui idem sentiunt, non intelligo, 4, 12. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam, barbare loquatur, hoc turpior fit, quod in eo ipso peccet, cujus profitetur scientiam, ubi Ernestius profiteatur scripsit, 21, 47. Hæc ut imperet illi parti animi, quæ obedire debet, id videndum est viro, III. 14, 30. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quæ malo putantur (Ernest. pu tentur) sint improvisa graviora, Iv, 30, 64. Alii autem metum, præmolestiam appellabant, quod est (alii esset) quasi dux consequentis molestiæ, V, 30, 85. Nec enim licet iis, qui laudem cum dolore petendam esse dicunt, negare cet.; contra modus conjunctivus legitur I. 13, 29. Sed qui nondum ea, quæ multis post annis tractari cœpissent, physica didicissent, 16, 37. Ut ea fieri apud inferos fingerent, quæ sine corporibus nec fieri possent, nec intelligi. Loca ea selegi, in qui bus docti in diversas partes abeunt, et quæ in iis sana veraque lectio sit, e superioribus facile intelligitur."

We can find room only to add the proposed metrical arrangements of the verses, which are quoted by Cicero from the old poets, as in p. 57. :

I. c. 43. Semiassi regis, quomodo semiassus? putem legendum semiesi: hæc ubi scripseram, Bentleium vidi conjecisse semiesas, post, hoc relicto, versus, qui manifeste corrupti sunt, ingeniose rescripsisse: lenior, etsi non tanta ingenii vi efficta, hæc correctio sit,

Heu relliquias, semiesi
Regis, denudatis ossibus,
Supra terram delibutas
Sanie fæde diverurier :

infinitivus post heu non mirus videri debet: sic 11. 8. 21. Heu virginalem me ore ploratum edere."

Page 53. II. c. 15. Hos versus sine licentia sic putem rescribendos:

O Patrocle,

Ad vos adveniens, auxilium et vestras manus peto,

Priu' quam oppetum malam pestem, mandatam hostis manu.
Neque sangui ullo poti' pacto profluens consistere,

Si qua sententia vestra evitari mors potest.

Namque Esculapi liberûm saucii opplent porticus.

Non potis accedi-Certe Eurypylus hic quidem est homo."

Page 54. "II. c. 17. Qui alteri exitium parat, nec hi versus sani sunt, vide an legendum sit,

Eum, qui alteri exitium parat,

Scire oportet, sibi paratum, pestem ut participet parem,

quæ ex parte Bentleii ingenio debentur."

Page 58. "II. 21. Pedetentim (inquit) ite: hos versus ita mihi legam, cujus tamen meliora afferenti facile cessurus,

Pedetentim incedite,

Et sedate, ne succussu me arripiat major dolor.

Tu quoque Ulysses, quamquam graviter cernimus te saucium,
Nimis es pæne animo molli, qui consuetum armis avum agis:

Retinete, tenete, opprimite, i. e. humum me demittite: versuun hæc ratio videtur,

Retinete, tenete, opprimite, ulcus

Nudate: Heu miserum me! excrucior.

Operite, abscedite, jam jam me

Mittite. Nam attrectatu et quassu

Savum amplificatis dolorem."

Page 73. "III. 12. Nolite hospites: hos versus, conjectura ductus nisi certa, probabili tamen, sic rescribendos existimem,

Nolite, o hospites, adire; ite illico,

Ne contagio mea bonis umbrave obsiet,
Cum tanta vis sceleris in corpore hæreat."

Page 78. “III. 19. Quid petam præsidi, hos versus sic restitui velim,

Quid petam præsidii, aut exsequar, ut nunc auxilio aut fuga
Freta sim? arce et urbe orbata sum: quo accedam, quo applicem ?

Cui ne ara cet.

nam præsidii et orbata metri leges jubent; quove natum puto ex ultima antecedentis, syllaba, legendum ut; in cui ne intellige quidem, quod sæpe abest: denique parjetes trisyllabum est."

Page 99. "IV. 23. Perfecit manus, præeljum restituit insaniens: si versus sanus, efferendum manu', prælium, sed nec bene manu correctum a Bipp. quamquam auctore Bentleio, qui tamen prælium in rem mutabat, nec omnino manus placet: equidem non dubito, quin legendum sit,

Summam rem perfecit. Nam is præljum restituit insaniens.”

Page 102. "IV. 31. Pater, laudato viro: versus iambicus octonarius videtur, legerim, Pater, ter laudato viro: alii aliter. Mihi hæc correctio facillima videbatur."

NOTICE OF

Books Illustrative of the BIBLE and the CLASSICS, from Eastern Travellers.

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

THE following enumeration of works, which profess to illustrate the Scriptures by the means of Travels into the East, was made for my own use, and perhaps may not be without its use to some of your readers. E. H. BARKER.

Hatton. July 10, 1813.

Dissertatio De Itinerariorum orientalium Usu in Philologia sacra, Antiquitatibus biblicis, et Historia ecclesiastica-by J. Simon, subjoined to his Onomasticon Novi Testamenti et librorum V. T. Apocryphorum, Halæ Magdeburgica 1762. "Non desunt quidem, qui per itinera, in orientem facta, plurima annotarunt, unde multa S. S. loca lucem accipiant: primus, qui data opera animum huc attendit, quantum quidem memini, fuit Chardin., nobilis Gallus, qui seculo superiore in terras orientales profectus, Obss. in varia S. S. Loca collegit, prout ipse in præfatione Itinerarii sui Persici testatur, cujus verba, ex Gallico Latine reddita, quia ad scopum nostrum apprime faciunt, in medium proferre haud incommodun. fuerit: Hæ notæ, inquit ille, sunt species observationum in plurima loca, quorum sensus præcipue a cognitione morum rituumque orientalium dependet; constat enim orientem scenam quasi

esse omnium historiarum biblicarum lingua divini hujus libri, imprimis V. T., cum sit orientalis, sæpissime hyperbolica est, totaque figurata, etiam in sermonibus maxime vulgaribus, et in locis metricis, et propheticis omnis generis tropis referta, unde necessario sequitur, scripta sacra intelligi non posse absque cognitione illarum rerum, unde hæ figuræ desumte sunt, ut sunt qualitates naturales, et mores regioni alicui peculiares: et paulo post sic pergit: Aliter sese habet res in Asia, ac in Europa nostra, ubi mores vel magis, vel minus mutantur, sive id fiat in vestimentis, sive in ædificiis, sive in alia re quacunque: in oriente secus se res habet : ibi in omnibus fere, et ubique constantes esse solent: vestimenta ibi hodiernum talia sunt; qualia ante plurima fuerunt secula: id, quod fidem nobis facit, in hac orbis terrarum parte externas rerum formas, mores, habitus, loquendi formas, per annos bis mille cadem fuisse, qualia adhuc apparent: sed dolendum est has Chardini Observationes in deperditis haberi, cum publicam lucem nunquam viderint.”

If my memory does not fail me (for I cannot at the present moment ascertain the point,) the MSS. of Chardin were put into the hands of Mr. Harmer, who has made much use of them in his excellent work, of which the fourth Edition (London 1808) has been greatly improved by Dr. A. CLARKE. Simon then mentions Maundrell's Description of the Holy Land (1696,) the Work of the Missionary Sicard (Nouveaux Mémoires des Missions Pt. vI.) whose residence in Egypt enabled him to throw much light upon the history of the departure of the Israelites, and their passage through the Red Sea, the Travels of Dr. T. Shaw, and the work of Stephen Schulzius, Archæologia S. variis Disquisitionibus ex itinere orientali illustranda. Simon subjoins the following remarks, which I add for the use of those who wish to pursue such studies: "Aliud vero est, si quis Itineraria, ab aliis consignata, ita in usus suos convertit, ut res memoratu digniores, quotquot ad litterarum et antiquitatum sacrarum illustrationem facere quodammodo videntur, sedulo annotet, atque colligat: hac ratione theologiæ cultores maximam utilitatem ex libris hodeporicis haurire posse, cum multorum S. S.' locorum sensus atque explicatio ex cognitione rerum orientalium dependeat, jam Godofr. Gottschling. (in Dissert. de Libris hodaporicis hab. Lips. 1703, Sect. 9.,) quibus consenianea habet J. Kahler. (in Dissert. de Ling. et Scientiis Theologiæ ancillantibus hab. Rintel, 1720, p. 34.): Muhammedanorum hodiernorum vitæ rationem et linguam optimum V. T. esse commentarium, Simon Okley, Ling. Arab. in Academia Cantab. quondam Professor, asserere haud dubitavit (In Præfat. ad Descript. Barbariæ meridionalis:) in antiquitatibus s. quæ recentiores pericgetæ de consuetudinibus popu

1

and the Classics from East. Travellers.

137

lorum orientalium subinde referunt, non sine fructu conferri, Conr. Ikenius graviter admodum judicat (in Prolegom. Compendii Antiquit. Ju daic. §. 12. et in Dissert. de Perforatione Aurium Messiæ ad Ps. 40, 7. quæ exstat in ejus Dissertatt. philol. Theol. p. 221.) et jamdudum G. G. Zeltnerus in Prælectt. Antiquitt. Hebr. auditoribus suis idem inculcavit (vid. Acta Histor. Eccles. V. v. p. 87.): defectus historiæ naturalis et philologiæ s. itinere, in Palæstinam Arabiamque suscepto,. sarciri posse, celeberr. Goettingensium Philologus I. D. Michaelis pluribus docuit (in Commentar. Societ. Reg. Scient. Goetting. T. 111.): paucis simi tamen hujus rei specimina nobis dederunt, quos inter Auonymus quidam, qui in Observationum Sylloge, per partes ab anno 1736. edita, specimen observationum in S. S. ex Dampierio cum orbe erudito communicavit (P. 1. p. 103 seq.,) et Ven, E. L. Rathlefius in Epist. de Sacris Literis ex Institutis Arabum Scenitarum illustrandis, ad H. P. Gudenium data an. 1736. (quam ex Latino Germanice redditam exhibet B. L. Eskvche loco statim citando Tentum. XI.) qui et ejus rei specimina dedit tum passim in Collectione Eskuchiana, statim citanda, tum in Collectione Scriptorum, sub nomine Theologi per partes edita, de anno 1755. P. XLVI. p. 720. seq.: luculentius autem, et ex instituto idem argumentum tractare cœperat F. M. Lufftius, Diaconus Furthensis, qui in Illustrationibus biblicis ex variis Orientalibus, aliisque Itinerariis congestis, et Germanice editis, (Norimbergæ an. 1735.) plurima Scripturæ loca illustravit, cujus elegantissimi pariter atque utilissimi opusculi optata fuit continuatio: continuationis tamen vicem quodammodo præstant B. L. Eskuchii Tentamina Illustrationis S. S. ex Itinerariis orientalibus ab anno 1745. edi cœpta, qui et Tentam. vII. quædam ex scriptis Lufftii posthumis inservit: illis jungimus A. B. L. Carstenii Opus, edit. 1746." The student will also find some useful matter of the same kind, not only in Burder's Oriental Customs, (of which a fourth edition has just been advertised,) but in the Hebrew and the Greek Dictiona ries of Parkhurst, scattered throughout the work, and in Dr. Harwood's Introduction to the Study and Knowledge of the New Testament. Simon adds in a Note (p. 194.) that there is a publication by J. W. Munker intended to illustrate the profane Authors by the means of Itineraries. Mr. Harmer also prefixes to his Illustrations of Scripture a specimen of the manner, in which the classical writers may be illustra ted by books of Travels.

« PreviousContinue »