Eclogæ Ovidianæ. Ed. by T.K. Arnold

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 143 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Page 16 - ... sequitur vestigia passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere...
Page 4 - Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Page 196 - ... at medio torus est ebeno sublimis in antro, 610 plumeus, unicolor, pullo velamine tectus ; quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Page 56 - ... ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui. tecum venitque, manetque, tecum discedet, si tu discedere possis.
Page 46 - ... falsa pedum primis vestigia ponit in undis, inde abit ulterius, mediique per aequora ponti fert praedam. Pavet haec, litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso imposita est : tremulae sinuantur flamine vestes.
Page 92 - Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut Candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti : 395 usque adeo est properatus amor.
Page 2 - ... orbem. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit, sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

Bibliographic information