Page images
PDF
EPUB

XVII.

EXUL GALLICUS.

CUM populi furor insanus, regnique libido

Raptatrix, et opum non satianda fames,
Sceptra, aras, legesque una stravere ruina,
Subditaque infami est Gallia tota jugo,
Cessi abiique lubens, inhonestaque vincula rupi,
Foeda triumphantis vincula nequitiae.
Nec metuens fugi; testor decora alta parentum
Me quoque in hac causa non timuisse mori.
Sed fore credebam auspiciis melioribus horam,
Qua Lodoix nostra posset egere manu;
Ardebamque animo justis defendere in armis
Sacra Dei, et patriae jura vetusta meae.
Hinc ego cuncta, mihi fuerant quae cara, reliqui;
Hoc primo exilium vulnere corda ferit;
Hinc didici, quam sunt tardi ingratique saporis,
Quas dat supplicibus mensa aliena dapes,
Quique Larem alterius miser et peregrina fatigat
Limina, quam tristes itque reditque vias.
Ah! nescit, placido potuit qui leniter aevo,
Et cives inter consenuisse suos,

Quosque prius lusu puerili hilarare solebat,
Iisdem membra fovet debilitata focis ;

Ah! nescit profugis quot sint quantique dolores,
Quam fera perpetui sors obeunda mali!

a

Gallice, Les tribunaux révolutionaires.

b Si cui durior haec videatur sententia de politicis in aliena civitate conversionibus, is eam ita accipiat ut dictam ab homine Gallo, et exilium passo, et proscriptionem, et illam, sub specie libertatis, atrocissimam omnium tyrannidem.

Hei mihi! quo sensu dulcesque reliquimus agros,
Et nemora, et solitae tecta paterna domus !
Sponsa quibus lacrymis misero comes ibat amanti,
Longaevusque parens, exiguusque puer !
Quam venit ignotas exul despectus in oras,
Durae damna fugae pauperiemque gemens;
Principibusque gravis, plebique invisus iniquae,
Non exauditis poscit opem precibus!
Haec generis decus obscurant, his ipsa fatiscit
Firma licet, tantis mens labefacta malis.
Adde tot extinctos longinqua ad littora amicos,
Adde domi indignis quot periere modis ;
Effera quos populi rabies, furialiaque arma,
Sanguineique rapax abstulit urna foria;
Forma mali mala judicii; qua saevior ulla
Non cadit in gentes pestis acerba reas.

O patria! O diris exercita Gallia fatis!

Tene iterum, exilii post mala tanta redux, Tene reviso iterum? et toto procul orbe vagantes In gremium revocas, mater amata, tuum? Quid, dura si lege, mei praedator agelli,

Cara mihi, et multis tradita de proavis, Rura tenet, vetera antiquae incunabula gentis,

Et propria haec, sceleris praemia iniqua, vocat? Illa habet, illa habeat secum; mihi conscia virtus Sit satis, et nullo victa labore fides!

H

XVIII.

JONSON.

UNDERNEATH this marble hearse
Lies the subject of all verse;
Sydney's sister, Pembroke's mother.
Death! ere thou hast slain another,
Fair, and learn'd, and good as she,
Time shall throw his dart at thee!

Hac ego sum tantis dignus majoribus, auctam
Hac trado natis nobilitate domum.

Pauper, inops, fractusque, bonis spoliatus avitis,
Cuncta tuli, indomito pectore cuncta feram!
Hic mihi quod reliquum est detur modo claudere vitae,
Et lassum in patria ponere corpus humo!

XVIII.

EPITAPHIUM.

HOC sub marmore conditur
Illa, et perpetui munere carminis
Digna, et flebilibus modis,

Illa, et Pembrochii mater, et inclyti

Sidneii soror: Huic parem,

Aut forma, aut animo, aut nobilioribus

Pulchri dotibus ingeni,

Nullam Mors poteris caedere victimam,

Donec te quoque Temporis,

Strages ulta tuas, conficiet manus.

« PreviousContinue »