Page images
PDF
EPUB

VII.

EPITAPHIUM CANIS

ZEPHYRUS.

IN VILLA.

CAPTUM oculis, senioque hebetem, morboque gravatum, Dulcis here, antiquo me quod amore foves,

Suave habet et carum Zephyrus tuus, et leviore

Se sentit mortis conditione premi.
Interiere quidem, tibi quae placuisse solebant,
Et formae dotes, et facile ingenium;
Deficiunt sensus, tremulae scintillula vitae

Vix micat, in cinerem mox abitura brevem :
Sola manet, vetuli tibi nec despecta ministri,
Mens grata, ipsaque in morte memor domini.
Hanc tu igitur, pro blanditiis mollique lepore,
Et prompta ad nutus sedulitate tuos,
Pro saltu cursuque levi, lusuque protervo,
Hanc nostri extremum pignus amoris habe.
Jamque vale! Elysii subeo loca laeta, piorum

Quae data Persephone manibus esse canum.

[blocks in formation]

a Tenbeia portus est Cambriae meridionalis, ubi Belgarum colonia a rege, ut fertur, Henrico primo locata est. Horum posteri a circumjacente Celticae originis populo lingua etiam nunc omnino discrepant.

b Infinitivo, quem vocant, hoc in ier desinente, solus, credo, inter melioris notae, quos habemus, elegorum scriptores usus est Catullus sed qualis ille Poeta! sed quantus in omni genere Latini carminis et artifex elegantiae et magister!

TIPPO

VIII.

ALIUD.

TIPPO.

IN VILLA.

ego hic jaceo, lapidem ne sperne, viator,

Qui tali impositus stat super ossa cani. Larga mi natura manu dedit omnia, nostrum

Quaecunque exornant nobilitantque genus: Robur erat validum, formae concinna venustas, Ingenui mores, intemerata fides.

Nec pudet invisi nomen gessisse tyranni,
Si tam dissimili viximus ingenio.
Naufragus in nuda Tenbeiaea ejectus arena,

Ploravi domino me superesse meo,

Quem mihi, luctanti frustra, frustraque juvanti,
Abreptum, oceani in gurgite mersit hyems.
Solus ego sospes, sed quas miser ille tabellas
Morte mihi in media credidit, ore ferens.
Dulci me hospitio Belgae excepere coloni,
Ipsa etiam his olim gens aliena plagis;
Et mihi gratum erat in longa spatiarierb ora,
Et quanquam infido membra lavare mari;
Gratum erat aestivis puerorum adjungere turmis
Participem lusus me, comitemque viae.

Verum ubi, de multis captanti frustula mensis, Bruma aderat, seniique hora timenda mei, Insperata adeo illuxit fortuna, novique

Perfugium et requiem cura dedit domini. Exinde hos saltus, haec inter florea rura,

Et vixi felix, et tumulum hunc habeo.

« PreviousContinue »