Page images
PDF
[ocr errors]

HEISTERBACENSIS MONACHI

ORDIMS CISTERCIENSIS

DIALOGUS MIRACULOMMv/

TEXTVM

AD QUATUOR CODICUM MANUSCRIPTORUM
EDITIONISQUE PRINCIPIS FIDEM

ACCURATE RECOGNOVIT

JOSEPHUS STRANGHE.

VOLVMEN PRIMVM.

i

[ocr errors]

ACCEDUtiT SPECIMIXA CODICUM, IX TABUI.A UTBOOK.

COLONIAE, HOWAE ET BRUXELLIS,
SUMPTIBUS J. M. HEBERLE (H. l.EMPERTZ & COMI

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][graphic]

PRAEFATIO.

ISaepe deploratum est a viris de fontibus hi- storiae Germanicae medii aevi edendis et illustrandis meritissimis, in quibus Boehmer et J. Grimm inpri- mis nominandi sunt, novam eamque criticam editio- nem praeclari illius Dialogi de Miraculis, a Caesario Heisterbacensi conscripti, etiam nunc desiderari. Quo libro scriptor suae aetatis praestantissimus, non solum monachicae, quae illo tempore maxime floruit, vitae conditionem ac naturam insigniter illustravit, sed etiam gentis nostrae Rhenum accolentis eius temporis vitam et publicam et privatam tam luculenter et candide adumbravit, ut cum rerum varietate et nar- rationum simplicitate animum cuiusque lectoris sua- vissime alliciat, tum viris historiae et antiquitatis

curiosis traditionum, morum atque institutorum terrae nostrae fontes aperiat uberrimos. Quare cum edi- tiones Dialogi iam raro invenirentur, textusque earum vitiis scateret, auctore redemptore honestissimo

hunc librum ad fidem codicum emendatum, pristino- que nitori redditum, denuo edendi provinciam susci- pere non dubitavi, sperans, operam hanc viris litte—. ratis non ingratam esse futuram. De vita et scriptis Caesarii loqui quod supersedere possum, debetur insigni

« PreviousContinue »