Page images
PDF
EPUB

A. Kaufmanni specimini, quod prodiit hoc titulo: Caesarius von Heisterbach. Ein Beitrag zur Kulturgeschichte des zwölften und dreizehnten Jahrhunderts. Cöln, J. M. Heberle (H. Lempertz). 1850. Ad illud igitur lectorem, qui de auctore Dialogi Miraculorum plura cognoscere cupit, delegamus.

Jam res poscit, ut quae subsidia in edendo hoc Dialogo mihi praesto fuerint, accuratius exponam. Contuli omnino codices quatuor: in quibus duos bibliothecae Dusseldorpiensis, quos litterae A et D indicant, unum bibliothecae universitatis Bonnensis, quem littera B insignivi; quartus denique codex, littera C insignitus, asservatur in bibliotheca publica gymnasii catholicorum Coloniensis.

I. Codex A bibliothecae Dusseldorpiensis, membranaceus, saec. XIV, duabus columnis linearum 36, diversa ut videtur manu nitide exaratus, constat foliis 252. Tituli sunt miniati, litterae initiales variis coloribus, nec non interdum imaginibus distinctae. Distinctio prima et priora distinctionis secundae capita desiderantur. Distinctionis tertiae initium et ultima verba huius codicis in specimine manus codicum praemisso accurate expressa sunt, praeterquam quod color primarius initialium in codice caeruleus est.

II. Cod. D bibliothecae Dusseldorpiensis, membranaceus, saec. XV ineuntis, duabus columnis linearum 39, nitide scriptus, olim coenobii Altenbergensis fuit. Tituli et litterae initiales miniati sunt. Prologum et distinctionem primam duae exornant litterae initiales, coloribus auroque mirifice distinctae. Ex quibus altera in iam dicto specimine expressa est, ubi initium quoque distinctionis primae et finis codicis depicta deprehenduntur.

III. Cod. B bibliothecae universitatis Bonnen

V

sis, chartaceus, fol. minori, olim „liber sanctimonialium regularissarum domus sancti Dyonisii in Aemstelredam" fuit, postea ad bibliothecam Duisburgensem pertinuit. Hic liber ex praeclaro sane codice „manibus Johannis Eggairt filii Johannis anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo quairto" admodum negligenter descriptus est, cum loci non pauci passim ita sint depravati, ut sensu prorsus careant. Nihilo tamen minus dolendum est, quod plura in hoc codice capita, praesertim in fine distinctionum singularum, desiderantur.

[ocr errors]

IV. Cod. C bibliothecae gymnasii catholicorum Coloniensis, partim membranaceus, partim chartaceus, fol. minori, olim „liber fratrum s. crucis in Colonia" fuit, atque constat foliis 278. Liber scriptus est „circa ann. Domini MCCCCXL et deinceps."

Codicem bibliothecae gymnasii Confluentini, et alterum (qui sex tantum posteriores distinctiones continet) bibliothecae Aquisgranensis, sero, quod doleo, ad me transmissos, in ultimis tantum plagulis excutiendis adhibere mihi licuit: ubi litteris E et F eos insignivi.

Hi quidem fuerunt codices, quos contuli. Neque tamen muneri meo satisfecisse mihi visus sum, nisi editiones quoque antiquas, quae codicum fide nituntur, ad perpoliendum textum adhibuissem. Ex quibus mihi praesto fuerunt:

I. Editio princeps, charact. goth., sine custod. et pagg. num., duabus columnis, fol., typis expressa sine loco (Coloniae) et anno (circa a. 1475), et sine typographi (Udalr. Zell) nomine. Cuius quidem lectiones variantes littera P insignivi.

Liber inde

a saec. XVI rarissimus fuit, ita ut posterioribus

Dialogi editoribus non ad manus fuerit.

Hodie ta

men tria exemplaria Coloniae reperis, unum in bi theca D. a Bianco, alterum inter libros D. M tertium honestissimus huius editionis redemptor quisivit. Finis huius editionis inter specimina m codicum expressus legitur.

II. Editio Koelhoffiana, Colon. 1481, p locis exceptis, ad fidem edit. princ. accurate exp est. Littera K hunc librum insignivi.

III. Editiones recentiores littera R insig sunt. Ex quibus examinavi Colonienses a. 15 1599, Antverpiensem a. 1605. Editores Koe

fianam quidem plerumque secuti editionem, t modo ex proprio ingenio, modo, ut aiunt, „ex dam manuscripto codice, licet nec vetustissimo, correctissimo," textum saepissime mutarunt. in re quin codice C, praecipue in distinctione qu quanquam temere satis ac sine iudicio, usi sin praeterea ex codice E plurimas lectiones dep pserint, dubitari non potest.

Ad loca s. scripturae, quae in Dialogo la tur, quod attinet, respicienda sunt, quae Caes ipse in praefatione ad Homilias a Coppensteinio monuit: „Sententias et auctoritates tam veteris novi testamenti, cum a me expositionibus inser essent, ipsaque verba aliquando nescirem, et esset taediosum libros revolvere, posui illas ut non ex industria, sed ex ignorantia quandoque ipsa, vel sensum verborum mutando."

Vale, benevole lector, et huic quicquid

sario impendi operae fave.

CAESARII

IN DIALOGUM MIRACULORUM

PROLOGUS.

Colligite fragmenta ne pereant ). Cum ex debito in

iunctae sollicitudinis aliqua ex his quae in ordine nostro nostris temporibus miraculose gesta sunt et quotidie fiunt, recitarem noviciis, rogatus sum a quibusdam 2) cum instantia multa, eadem scripto perpetuare. Dicebant enim irrecuperabile fore damnum, si ea perirent per oblivionem, quae posteris esse poterant ad aedificationem. Cum ad hoc minus essem paratus, tum propter Latini sermonis inopiam, tum propter invidorum detractionem, accessit Abbatis mei imperium, nec non et Abbatis Loci sanctae Mariae 3) con

1) Johan. 6, 12. Caesarius in Homil. II. p. 71: „Fragmenta sunt memoria digna virtutum exempla: de quibus maxima diligentia debet esse praelato, ut aliquibus fratribus literatis illa per scripta colligere praecipiat, ne per oblivionem pereant. Ego siquidem Abbate meo praecipiente, et fratrum caritate instigante, duodecim sportellas implevi ex fragmentis huiusmodi, dialogum ex eis conficiendo duodecim distinctionun," 2) C multis. 3) hoc est, Marienstatt, in Westerwaldia prope Hachenburg: de qua abbatia vide A. Kaufmann in libro a L. Lersch, Bonnae 1843, edito: Niederrheinisches Jahrbuch für Geschichte, etc. I. p. 115.

silium, quibus contradicere licitum non est. Memor etiam praedictae sententiae Salvatoris, aliis panes integros turbis frangentibus, id est, fortes scripturarum quaestiones exponentibus, sive excellentiora moderni temporis acta scribentibus '), ego micas decidentes colligens, propter inopes, non gratia, sed literatura, duodecim ex eis sportellas implevi. Totidem enim distinctionibus omne 2) opus divisi. Prima distinctio agit de conversione, secunda de contritione, tertia de confessione, quarta de tentatione, quinta de daemonibus, sexta de virtute simplicitatis, septima de beata virgine Maria, octava de diversis visionibus, nona de sacramento corporis et sanguinis Christi, decima de miraculis, undecima de morientibus, duodecima de poena et 3) gloria mortuorum. Ut autem competentius exempla ordinarem, more dialogi duas introduxi personas, novicii videlicet interrogantis et monachi respondentis: quia dum dictantis 4) nomen pagina supprimit, detrahentis lingua citius deficit et arescit. Attamen qui nomen eius scire desiderat, prima distinctionum elementa compingat 5). Plurima etiam inserui) quae extra ordinem contigerunt, eo quod essent aedificatoria, et a viris religiosis, sicut et reliqua 1), mihi recitata. Testis est mihi Dominus, nec unum quidem capitulum in hoc Diálogo me finxisse. Quod si aliqua forte aliter sunt gesta, quam a me scripta, magis his videtur imputandum esse ), a quibus mihi sunt relata 9). Et quia continentia huius Dialogi satis miraculosa est, nomen ei indatur 10) Dialogus Miraculorum. Est et ratio quare distinctiones sic sint ") ordi

[ocr errors]

1) verba sive
BC vel, D nec non et.
bentis, auctoris.

3)

scribentibus om D. 2) C totum.
4) dictantis dictum pro scri-
5) primae literae duodecim distinctionum
6) C inter-

coniunctae repraesentant hoc CESARII MUNUS.

9) B

serui. 7) C cetera. 8) B magis videtur esse impu-
tandum, D magis videtur his imputandum.
recitata.

[ocr errors]

- 10) B nomen est inditum ei. — 11) P sunt.

« PreviousContinue »