Page images
PDF
EPUB

cipitans, flammis excepta spiritum exhalavit. In ipsa hora hi qui circa domum fuerant, contemplati sunt columbam candidissimam de ore fornacis exire, et cum multa claritate coeli secreta penetrare. Stupefacti autem de visione, effractis foribus ingressi sunt, et feminam semiustam atque exstinctam extrahentes, ad verbum praedicti sacerdotis, tanquam proprii corporis interfectricem, in campo sepelierunt. Ut autem Deus ostenderet mortem tam simpliciter illatam, non fuisse ex malitia, sed ex obedientia, noctibus candelis ardentibus, videntibus multis'), tumulum eius illustravit. NOVICIUS: Non me scandalizat hoc factum, quia legitur in Vitaspatrum, quendam Abbatem cuidam volenti converti, ut fornacem ardentem 2) intraret, praecepisse 3). Obedivit ille, et reputatum est ei ad iustitiam. Hoc etiam scire delectat, quid columba de fornace egressa *) significet. MONACHUS: Animam simplicis feminae. Nam in specie eiusdem aviculae sanctus Benedictus, sicut in eius Vita legitur 5), animam sororis suae Scholasticae vidit coelos penetrare.

CAPITULUM XXXVI.

De morte Lodewici simplicis monachi.

Columba haec ad mentem mihi revocat monachum quendam simplicem, Lodewicum nomine, qui ante hoc biennium apud nos defunctus est. Hic cum tempore meridiano agoni"zaret, et conventus dormiret, monachus quidam in somnis interim vidit columbam candidam in tecto cellulae, in qua moriens iacebat, residentem. Cui cattus niger insidiabatur; et cum esset ei nimis importunus, columba ab eo apprehendi timens, ad ecclesiam volitando fugiens, super crucem ascendit, ibi residens secura. Eadem hora visum 6) alteri cuidam monacho fuit, quod fratribus circulariter hinc inde stantibus, leo circuiens stationem eandem irrumpere nisus sit) et intrare; sed a singulis prohibebatur, et calcibus eorum impulsus fugabatur. Interim percussa tabula, conventus accurrit3), morientem circumstetit, dictaque letania, sacerdos defunctus, lotus

1) BC multis videntibus. quidam Abbas praecepit.

[ocr errors]

2) ardentem add BC.
praecepisse, B quod
4) egressa add BC

[ocr errors][merged small]

quidam Abbas 5) Gregor. Dial. II, 34.6) BC visum est. - 7) B est. 8) D occurrit.

et vestitus, cum sollemni cantu deportatus est in oratorium. Et spero quod catti leonisque evaserit insidias. Diabolus catto et leoni, qui satis in forma et in natura') concordant, simplicium animabus morientibus maxime insidiando, propter rapacitatem assimulatur 2). Quam fortiter impellatur et repellatur orationibus iustorum in hora illa terribili, satis audies in distinctione undecima de morientibus. Idem Lodewicus, licet natura simplex fuerit, satis tamen carnaliter ante conversionem vixerat usque ad aetatem decrepitam. Quantum vero virtus simplicitatis Deo, qui naturae simplicis est, placeat, cuiusdam sanctimonialis mors pretiosa declarabit.

CAPITULUM XXXVII.

De morte simplicis monialis, quae capram putabat
esse feminam saecularem.

In Dioecesi Treverensi monasterium quoddam sanctimonialium situm est, Lutere 3) vocabulo. In hoc ex quadam antiqua consuetudine nulla recipitur puella, nisi septennis sit, vel infra. Ad conservationem simplicitatis, quae totum carpus lucidum facit, huiusmodi constitutio sive consuetudo inolevit. Erat enim in eodem coenobio recentiori tempore virgo quaedam adulta, sed in rebus mundanis tam infantula, ut vix discernere posset inter pecus et hominem saecularem, eo quod huiusmodi formarum ante conversionem nullam habuisset notitiam. Die quadam murum pomerii capra ascendit. Quam illa videns, et quid esset prorsus ignorans, ait cuidam sorori iuxta astanti: Quid est hoc? Illa cognoscens eius simplicitatem, miranti ioculariter 4) respondit: Mulier est saecularis. Et adiecit: Quando saeculares mulieres senescunt, cornua et barbas emittunt. Illa sic esse putans, aliquid se didicisse gratulabatur. Cumque per huiusmodi simplicitatis exempla saepius sororum maturitatem temperasset, gravissimam incurrit aegritudinem. Quae cum sic iaceret, ut vix loqui posset, visitante se infirmaria, primo verbo, deinde signo, ut ocius recederet indicavit. Illa neutrum intelligente, dum stupida staret, aegrota panni

1) B satis tam natura quam in forma, C satis tam in forma quam in natura. 2) BC concordant, propter rapacitatem assimilatur, et morientium (C morientibus) animabus maxime insidiatur. 3) C Loctore; sic et infra VIII, 51. Intelligendum, ut puto, Lutzerath. 4) Ciocaliter.

culum capitis sui complicans, contra pectus stantis leniter iecit, quae mox ac si lapide percussa esset, in terram corruit. In qua dum sine sensu aliquamdiu iacuisset, erecta per fenestram lecto infirmantis contiguam prospexit. Et ecce in cimiterio multitudo stabat dextrariorum, sellas deauratas frenaque aurea habentium. Cumque in ipsa hora praedicta virgo agonizaret, sororibus propius accedentibus, clara voce clamare coepit: Date locum, date locum; sinite dominos istos accedere. Viderat enim cellulam repletam personis miri decoris atque splendoris, quorum vestimenta deaurata videbantur. Sicque obdormivit in Domino. NOVICIUS: Puto. coelestem fuisse exercitum, qui animam illius simplicis feminae in coelestem deducebant thalamum. MONACHUS: Bene sentis. Unum tamen notare debes, videlicet quod infirmaria equos vidit in cimiterio, moriens vero ascensores in domo. Testis huius visionis est Henricus Prior Praedicatorum in Colonia, qui se eam a praedicti loci Praeposito audivisse commemorat.

INDEX CAPITULORUM.

Distinctio prima de conversione.

1.

De institutione ordinis Cisterciensis.

II. Quid sit conversio, unde dicatur, et de speciebus eius.
III. De Priore Claraevallis, qui conversus ut aliquid raperet,
mirabiliter mutatus est.

IV. De novicio in Hemmenrode converso, de quo sanctus David
dixit: Non est omnibus datum.

V. Quibus occasionibus homines convertantur.
VI. De canonico Leodiensi ad praedicationem sancti Bernardi
converso, et de angelo, quem in specie monachi vidit confiteri
volentis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

16

VII. De Gevardo Abbate, quem dominus Everhardus plebanus
sancti Jacobi in Colonia ante conversionem in cuculla vidit. 15
VIII. De conversione Mascelini clerici Episcopi Maguntiae.
IX. De conversione magistri Stephani de Vitreio.
X. De conversione Goswini sacerdotis, qui de probatione cum
furto fugit.

XI. De canonico quodam Coloniensi, qui antequam indueret
habitum, resilivit.

[ocr errors]

17

17

18

XII. Item de alio iuvene, qui de probatione gratia solvendorum
debitorum extractus, non est reversus.

18

[ocr errors]

XIII. De conversione Henrici Abbatis.
XIV. De miserabili morte Leonii novicii apostatantis.
XV. De horrenda morte Benneconis novicii, et quod non liceat
noviciis redire ad saeculum post votum.

19

XVI. De conversione Henrici contracti de Claravalle.
XVII. De conversione auctoris huius opusculi.

XVIII. De Gerlaco de Dinge, occasione cuiusdam sermonis

converso.

XIX. De conversione Henrici germani Regis Franciae.
XX. De conversione cuiusdam, qui alteri ante ostium portae
nocte apparuit in specie infantis.

XXI. De Theoderico et Bernardo monachis, qui ob visionem
unius veniae in sepultura mortui conceperunt conversionem. 28
XXII. De conversione domini Adolphi Episcopi Osinburgensis. 29
XXIII. De conversione Henrici camerarii.
XXIV. De conversione Gerlaci sacerdotis.
XXV. De Lodewico milite propter votum conversionis sanato. 30
XXVI. De eo quod Deus aliquando differat peccatorem propter
poenitentiam, et exemplum de Ezechia.

29

30

[ocr errors]

20

24

25

27

31

XXVII. De errore Lodewici Lantgravii, et de praedestinatione. 32

.

34

XXVIII. Quod quidam convertantur propter paupertatem.
XXIX. De canonico ob erubescentiam cuiusdam furti converso. 35
XXX. De adolescente, cui sanctimonialis, ab ipso impraegnata,
causa fuit conversionis.

XXXI. De nobili viro, qui gratia conversionis capitali sententiae subtractus est.

XXXII. De conversione Abbatis Morimundi, qui mortuus fuit, et revixit. XXXIII. De clerico nigromantico mortuo, qui viventi socio apparens suasit ordinem intrare. XXXIV. Item de clerico, qui propter poenas Lodewici Lantgravii, quas vidit, ad ordinem venit.

[ocr errors]

35

36

36

[ocr errors]

40

XXXV. De conversione Godefridi monachi Vilariensi, et de revelationibus eius.

43

XXXVI. De modo et forma conversionis. XXXVII. De conversione Walewani militis, qui armatus ad ordinem venit.

45

45

[ocr errors]

XXXVIII. De humili conversione Philippi Abbatis. XXXIX. De eo quod quidam in conversione ordines sacros celantes propter humilitatem conversi fiant.

46

46

XL. De mirabili conversione beatae Hildegundis virginis, quae se virum simulaverat.

47

XLI. De vidua Coloniensi, quae in cappa conversi egressa est de civitate.

53

53

54

[ocr errors]

XLII. De conversione Methildis magistrae in Fusinnich.
XLIII. De conversione Helswindis Abbatissae de Porceto.
Distinctio secunda de contritione.

I. De contritione, quid sit, unde dicatur, quot sint eius species, quis fructus.

[blocks in formation]

II. De monacho apostata, qui in bello confossus, et in confessione contritus, elegit duo millia annorum in purgatorio. 58 III. Item de monacho apostata, qui in miraculo sancti Bernardi

contritus, extra ordinem mortuus, et in saeculari habitu sepultus, effossus in tonsura et habitu monachi apparuit. IV. De sacerdote qui dixit: Si peccata sunt peccata, nunquam salvabitur anima mea.

V. De luxurioso sacerdote, cui columba in die Natalis Domini tribus vicibus sacramentum altaris tulit, et post contritionem restituit.

62

64

64

VI. De Hildebrando latrone impoenitente, et poena eius post

[merged small][merged small][ocr errors]

VII. De Godescalco usurario, qui sedem igneam sibi in poenis praeparatam vidit.

[subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

VIII. Quam grave peccatum sit usura.

IX. De parabola Lupoldi Wormaciensis Episcopi.
X. De scholari Parisiensi, qui ob nimiam contritionem confi-
teri non potuit, cuius peccata in schedula scripta divinitus
sunt deleta. .

75

XI. De muliere, quae de filio concepit, quam Innocentius Papa ob perfectam contritionem a peccati poena iudicavit absolutam. 77

« PreviousContinue »