Page images
PDF
EPUB

qui ei proponebant in confessione poenam malorum gloriamque) electorum, verbum miserabile respondit: Si praedestinatus sum, inquit 2), nulla peccata poterunt mihi regnum coelorum auferre; si praescitus, nulla bona mihi illud valebunt3) conferre. Et, sicut mihi dicere solitus est 4) nonnus Conradus senex monachus noster, de Thuringiae partibus oriundus, versiculum illum Psalmistae: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum 5), loco proverbii ad suam excusationem) arguentibus se proponebat: erat siquidem literatus, et ob hoc amplius induratus. Et cum ei dicerent viri timorati: Domine, parcite animae vestrae, desinite") peccare, ne Dominus peccatis vestris ) provocatus peccatorem in peccatis occidat; iterum respondit: Cum venerit dies mortis meae, moriar, non illum potero bene vivendo extendere, neque male vivendo praevenire. Volens illum 9) pius Dominus a tanto errore misericorditer revocare et reducere ad mentem, infirmitate periculosa coepit eum ") flagellare. Vocatus est medicus eius, vir bonus et discretus, et non solum in physica, sed etiam in theologia non mediocriter literatus. Cui Princeps dixit: Ut vides, infirmus sum valde; adhibe curam, ut possim convalescere. Memor medicus erroris illius, respondit "): Domine, si venit dies mortis vestrae, non vos poterit cura mea morti 2) subtrahere; si vero moriturus non estis de infirmitate ista, superflua erit medicina mea. Et ille: Quomodo sic respondes? Si mihi non fuerit adhibita curae diligentia et diaeta proposita, potero tam a me ipso quam ab aliis imperitis negligi, et ante tempus mori, Audito hoc verbo physicus multum hilaris effectus, data occasione respondit: Domine, si creditis vitam vestram posse protelari virtute medicinae, quare hoc credere 3) renuitis de poenitentia et operibus iustitiae, quae sunt antidota animae? Sine his anima moritur, sine his ad sanitatem, quae est in futura vita, nemo pervenit "). Considerans Lantgravius pondus verborum, et quia rationabiliter perorasset, dixit ei: De cetero medicus esto animae meae,

3) B bona pote

1) DP et gloriam. 2) inquit om BC.
runt mihi illud, C mihi bona poterunt illud.
erat. 5) Psal. 113, 16. 6) Copinionem.
sistite.
8) peccatis vestris om P.
10) BC illum. - 11) C dixit. 12) B mea
C morti cura mea. 13) credere om C.
pervenitur.

4) P 7) P de

9) Ceum. cura morti. 14) C non

quia per tuam medicinalem linguam') Deus liberavit me a maximo errore. NOVICIUS: Numquid non 2) bene vixit postea Princeps iste? MONACHUS: Minime. Promisit verbis, quod non implevit factis. Qualis eius finis fuerit, cum quanta sarcina peccatorum obierit, poena tormentorum illius in sequentibus te3) docebit. Revertamur igitur ad praecedentia, quia longam hanc evagationem fecit interrogatio tua.

CAPITULUM XXVIII.

Quod quidam convertantur propter paupertatem.

Sicut multos trahit ad ordinem medicina infirmitatis, ita plurimos) intrare compellit caminus paupertatis. Saepe vidimus et quotidie videmus, personas aliquando in saeculo 5) divites et honestas, ut sunt milites et cives, cogente inopia, venire ad ordinem, magis ex necessitate volentes diviti Deo servire 6), quam inter cognatos et notos egestatis confusionem sustinere. Cum quidam vir honestus exponeret mihi conversionis suae ordinem, adiecit: Certe si in rebus meis habuissem prosperitatem, nunquam venissem ad ordinem). Novi quosdam, qui, patribus ) sive fratribus ) convertentibus, converti renuerunt, et cum consumsissent omnia 10) dimissa, tunc primum venerunt, necessitatem pallio devotionis palliantes, vel potius de ipsa necessitate virtutem facientes. NOVICIUS: Non est necesse de talibus exempla quaerere, cum videamus tali occasione plures, maxime conversos "), ad ordinem venire; sed beati sunt illi, qui divitias habuerunt, et pro Christo illas contemserunt. MONACHUS: Non ideo beati, quia divitiarum possessores, sed ideo beati, quia divitiarum contemtores 2). Plus placuerunt Deo 13) duo minuta viduae "), quam multae divitum eleemosynae. Scias etiam quosdam converti propter erubescentiam alicuius culpae, sive notam qualiscunque infamiae.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAPITULUM XXIX.

De canonico ob erubescentiam cuiusdam furti converso.

Juvenis quidam in domo nostra novicius fuit, quem occasio huiusmodi ad ordinem traxit. Fuerat siquidem canonicus cuiusdam ecclesiae in Colonia. Qui cum fecisset domino suo, clerico honesto, cuius tunc temporis commensalis fuit '), furtum, licet parvum 2), et a servis illius deprehensus fuisset, in tantum erubuit, ut de saeculo 3) fugiens monasterium nostrum peteret atque novicius fieret. Maluit Deo servire, quam tantam confusionem inter suos confratres) sustinere. Ego eodem tempore in eadem ecclesia 5) positus, causam conversionis eius, ut iam dictum est, intellexi, et quia stabilis non esset talis conversio, satis timui.

CAPITULUM XXX.

De adolescente, cui sanctimonialis, ab ipso impraegnata, causa fuit conversionis.

Alius quidam adolescens sanctimonialem quandam impraegnavit ), et confusione urgente simulque timore, eo quod femina nobilis foret, conversus est in ordine nostro "). Et quam diabolus ei praeparaverat in ruinam, per occasionem facta 3) est illi in salutem. Juvene supradicto, iusto Dei iudicio, ordinem deserente, iste adhuc perseverat, se misericordia Dei 9) conservante. NOVICIUS: Ut video, non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 10). MONACHUS: Ita est. Quod quidam etiam ") convertantur ob periculum vitae temporalis, hoc exemplo doceberis.

1) DP erat. 2) furtum fuit unius tantum pomi; vide infra IV, 3) Cut saeculum.

74.

C ecclesia eadem.

[ocr errors]

4) C confratres suos.

6) DP impraegnaverat.

[ocr errors]

5)

7) no

stro om C. 8) pro quam facta auctorem suspicor scri-
psisse quod factum. VIII, 59: sed militi cessit ad
gloriam, quod diabolus praeparaverat ad ruinam.
IX, 9: quod oleribus in remedium, mihi teste diabolo
factum est in tormentum.
se, P Dei se misericordia.
om C.

9) BD Dei misericordia 10) Rom. 9, 16. 11) etiam

CAPITULUM XXXI.

De nobili viro, qui gratia conversionis capitali sententiae subtractus est.

Eo tempore quo Rex Otto profectus est Romam coronari in Imperatorem, imperium super ') Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum commisit. Hic nobilem quendam virum praedonem per iudicium capitali sententia damnavit. Advenit?) Daniel Abbas Sconaviae, suisque precibus apud Palatinum obtinuit, ut ei liccret vivere, et Deo pro peccatis suis in ordine Cisterciensi satisfacere. Sic homo pro suis sceleribus 3) morti addictus ), per gratiam conversionis evasit sententiam) damnationis. Frequenter huic similia audivi, scilicet ut homines flagitiosi pro suis criminibus variis suppliciis deputati, beneficio ordinis sint liberati. NOVICIUS: Licet haec videantur ) minima, non tamen sunt parvipendenda, eo quod sint aedificatoria. MONACHUS: Quibus haec videbuntur minima, audiant de his, quos timor poenae gehennalis convertit, magna atque terribilia.

CAPITULUM XXXII.

De conversione Abbatis Morimundi'), qui mortuus fuit, et revixit.

Ante hos annos viginti quatuor Abbas quidam in Morimundo ) fuit, quem talis necessitas ad ordinem traxit. Quae de illo dicturus sum, ex relatione domini Hermanni Abbatis Loci sanctae Mariae cognovi, qui eundem Abbatem vidit, loquentem audivit, atque gestus illius diligentius, utpote qui mortuus fuerat, et revixit, consideravit. Cum esset iuvenis, cum ceteris scholaribus studebat Parisiis. Qui cum esset duri ingenii, labilisque memoriae, ita ut pene nil posset capere vel 9) retinere, ab omnibus irridebatur, ab omnibus idiota iudicabatur; unde coepit turbari, multisque doloribus cor eius affligi. Contigit ut die quadam infirmaretur, et ecce Satan affuit, qui

1) BP supra. 2) BC add dominus; paulo post C om Abbas. 3) B sceleribus suis, C peccatis suis. 4) C adiudicatus. 5) C sententiam evasit. 6) D sint. 7) BP Morimundis. 8) B in Morimundus, CP Morimun

[ocr errors]

dis. 9) C nil.

[ocr errors]
[ocr errors]

diceret ei: Vis mihi facere hominium '), et ego tibi dabo scientiam omnium literarum 2)? Audiens haec iuvenis, expavit, et diabolo talia suggerenti respondit: Redi post me, Satanas, quia nunquam eris dominus meus, neque ego homo tuus. Et cum ei non acquiesceret, manum illius quasi violenter aperuit, lapidemque imponens dixit: Quamdiu conclusum 3) tenueris lapidem istum in manu tua, scies omnia. Recedente inimico, iuvenis surrexit, scholas intravit, quaestiones proposuit, omnesque disputando superavit. Mirati sunt omnes, unde idiotae tanta scientia 4), tanta facundia, novitas tam inusitata. Ille vero negotium celatum habuit, nec alicui hominum causam tantae scientiae exponere voluit. Non multo") post infirmari coepit usque ad mortem; vocatus est sacerdos, qui eius audiret confessionem. Qui inter cetera etiàm 6) confessus est, quomodo a diabolo recepisset lapidem, et cum lapide scientiam. Respondit sacerdos: Proiice, miser), artem diaboli, ne expers fias scientiae Dei. Territus ille, lapidem, quem adhuc manu tenebat ), proiecit, et cum lapide fallacem scientiam deposuit. Quid plura? Defunctus est clericus, et corpus eius positum in ecclesia, ordinatis circa feretrum scholaribus 9), qui more Christiano psalmos decantarent. Daemones animam tollentes et ad vallem profundam, terribilem, fumumque sulphureum 10) evaporantem, illam portantes, ordinabant se ex utraque parte vallis; et qui stabant ex una parte''), animam miseram ad similitudinem ludi pilae proiiciebant; alii ex parte altera 2) per aera volantem manibus suscipiebant. Quorum ungues ita erant acutissimi, ut acus exacuatas 13) omneque acumen ferri incomparabiliter superarent. A quibus ita torquebatur, sicut postea dicebat, cum eum iactarent vel exciperent, ut illi tormento nullum genus tormentorum") posset aequiparari. Misertus illius Dominus, misit nescio quam coelestem personam, virum magnae reverentiae, qui daemonibus tale nuncium deferebat15):

1) B homicidium, hic et infra. C inclusum,

[ocr errors]

2) Cscripturarum.

[blocks in formation]

4) tanta scientia om P. 5) C multum.

[ocr errors]

7) miser om BC.

6) DK qui etiam inter cetera.
8) B in manu tenebat, C manu gerebat.
nati sunt circa feretrum scholares.

9) C ordi10) С sulphu

reumque fumum. 11) C add vallis. 12) C ex alia

parte; mox idem aerem.

[blocks in formation]

13) sic omnes libri magno con15) B referebat.

« PreviousContinue »