Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

spes'), negatum est eis quod postulabant. Uno discedente 2), alter, cui nomen erat Goswinus, importunitate sua ut reciperetur obtinuit. Qui vix per sex hebdomadas in probatione stetit, et nocte quadam infra matutinas, cius mandato 3) qui eum adduxerat obediens, cum furto recessit. NOVICIUS: Forte simplici intentione venit.). MONACHUS: Nequaquam. Cum adhuc cum socio suo esset in hospitio, et paterentur 5) difficultatem in recipiendo, dicebat alter ad alterum: Sine, licet modo nobis sint graves, tamen eos decipiemus. Hoc quidam conversorum nostrorum illis ignorantibus audivit. Nonnullos converti ex quadam levitate animi, saepius sumus experti °).

CAPITULUM XI.

De canonico quodam Coloniensi, qui antequam indueret habitum, resilivit.

Venit ad nos adolescens quidam canonicus in Colonia 1), magis, ut postea rei exitus probavit, ex quadam levitate mentis ), quam devotione conversionis. Qui suum nobis aperiens propositum, iuvenibus nostris maxime, non parvum fecit gaudium. Dominus Gevardus Abbas noster intelligens solam in causa esse levitatem ), eo quod delusisset 1) vestimenta sua, sola quippe tunica indutus ") venit, cum tamen satis rogaretur suscipere iuvenem, non consensit. Qui mox eadem via, qua venit 12), rediit, nec aliquando postea alicuius conversionis mentionem fecit.

CAPITULUM XII.*)

Item de alio iuvene, qui de probatione gratia solvendorum debitorum extractus, non est reversus.

Alius quidam adolescens bene natus et divitum filius ad nos parentibus ignorantibus venit, et ut reciperetur facile

2).B rece

1) B nobis spes esset, P esset nobis spes. dente. 3) DP mandatis. 4) C venerat. 5) paterentur R, pateretur ceteri libri; conf, X, 35. 6) D sum expertus, P expertus sum. 7) C quidam adolescens in Colonia canonicus. 8) C levitate quadam animi. 9) BC solam levitatem fuisse in causa. 10) hoc

est, lusu perdidisset; conf. IV, 44.

12) DP venerat.

11) C vestitus tunica.

*) conf. Homil. I. p. 90.

obtinuit; nolo enim nomina tam huius quam supradicti exprimere, sperans adhuc eos') reversuros, ne forte ex hoc patiantur 2) confusionem. Factus itaque novicius, vix tribus vel quinque diebus elapsis, venerunt amici eius dolentes, et ut reverteretur ad saeculum, plurimis 3) verbis exhortantes. Noverant eum quandam summam pecuniae perdidisse, nescio quo ludo, et magis ex dolore quam devotione conversum. Et cum non proficerent, suaserunt ut debita persolveret*), et statim rediret. Sicque non vi, sed dolo ab amicis extractus, non est reversus. Et cum sollemne votum fecisset inter manus domini Abbatis, et propter hoc coram Clero ab eo 5) tractus fuisset in causam, per literas legati et aliis) modis, quibus potuit, se defendit, asserens se conversum ex quadam levitate et turbatione animi. Quod si verum non esset'), exemplum domini Henrici Abbatis nostri ) imitatus fuisset. NOVICIUS: Hoc quid sit, audire delectat.

CAPITULUM XIII. *)

De conversione Henrici Abbatis.

MONACHUS: In ecclesia Bonnensi idem Henricus 9) canonicus fuit, plures habens redditus. Inspirante Domino 10), fallax saeculum occulte ") deseruit, et desiderio ordinis Cisterciensis accensus ad domum nostram conversionis gratia venit. Cum adhuc esset in hospitio, duo milites fratres eius, fugam eius intelligentes, et sicut homines saeculares, carnalia spiritualibus et temporalia aeternis praeponentes, unde gaudere debuerant 12), turbati sunt. Et concito cursu 13) venientes, praemiserunt puerum, qui ei quasi ex parte matris loqueretur, ut tali occasione a conventu abstraheretur. Quem cum in 14) locum insidiarum idem puer duxisset, accurrentes milites, vi equo 15) iniectum, nolentem et reluctantem, cum dolore totius conventus, reduxerunt: nondum enim habitum induerat. Per

1) C eos adhuc.

3) P pluri4) DP debita sua 5) ab eo om C. 8) nostri om BC.

2) C patiantur ex hoc.
mum; mox D exhortantes verbis.
solveret; mox C iam pro statim.
6) DP aliisque.

7) C fuisset.

[ocr errors]

[ocr errors]

*) Homil. I. p. 90. 9) idem Henricus om BC. 10) 11) occulte om C. 12) D debuerunt.

BDP Deo.

14) C ad.

15) pro vi equo habent CD

13) DP gradu.
in equo, B in equum; conf. IV, 92. XII, 20.

aliquod tempus cum eis commoratus, cum iam securi de eo, iterum fugit, indutoque habitu spem totius reve eius exclusit). Non iste fecit sicut duo superiores, non levitatis vitium, sed virtus constantiae in convers fuit. Hoc exemplum et alia quaedam 3), quae hic aedif nis causa scripturus sum, in Homeliis Moralibus de L Salvatoris posuisse me memini. NOVICIUS: Puto grav peccatum, novicium redire ad saeculum. MONACHUS: C sit culpa, facile perpenditur ex poena.

CAPITULUM XIV.*)

De miserabili morte Leoni novicii apostatantis.

Priusquam venirem ad ordinem, in ecclesia sancta riae ad Gradus in Colonia canonicus quidam fuit, qui dicens saeculo, religionis habitum in Hemmenrode su Nomen iuveni Leonius, et erat mihi bene notus. Habeb fratres milites in saeculo 4) satis potentes. Qui cognit conversione turbati sunt, et venientes 5) ad Claustrum, verbis suaserunt ut rediret ad saeculum, ordinis auster ei proponentes. Et quia obligatus erat debitis, aieban esse 6) rationabile ut rediret, debita persolveret ), sicqu querela revertens 8) Domino serviret. Et promiserunt eum reducerent. Quorum verbis miser seductus, exire sensit, inimici laqueos non observans. Quod videns domi Hermannus Abbas ingemuit, et cum multo cordis dolor litibus dixit: Hodie fratrem vestrum eiicientes de par deponitis in inferno. Reversus ad praebendam suam, d factus est quam prius, magis operam dans explendis quam solvendis debitis. Post annos aliquot ") graviter matus, iusto Dei iudicio ex nimietate infirmitatis in fu versus est. Quem cum sui monerent de confessione sacra communione, verba salutis non attendit 12); sed qu mulierculas, cum quibus sanus peccaverat, propriis nom

1) C eius excludit, P eis exclusit, D exclusit eis. C causa. 3) quaedam om C. *) Homil. I. p. 4) C hic habebat fratres in saeculo milites. venientesque. 6) esse om P. 7) BDP solver

8) P revertens sine querela.

[blocks in formation]

11) C aliquos.

9) Cut.
12) P intendit.

10)

crebrius vocitavit '). Scissis etiam catulis carnes illorum calidas, quasi pro remedio, capiti eius nudo imposuerunt, sed nihil ei profuerunt. Non enim poterant carnes rabiem2) sanare, poenam apostasiae. Audi et aliud exemplum de alio novicio.

CAPITULUM XV.

De horrenda morte Benneconis novicii, et quod non liceat noviciis redire ad saeculum post votum.

cum

Miles quidam Benneco nomine, de villa Palmirsdorp oriundus, mecum in probatione novicius 3) fuit, vir quidem aetate*) grandaevus, sed circa propositum religionis minus devotus. Multis modis tentatus et in tentatione victus, non acquiesceret consilio 5) fratrum, sicut canis ad vomitum, sic miser) reversus est ad saeculum. Secunda vice id actitans, praeventus infirmitate, in domo propria in habitu saeculari diem clausit extremum, nullum poenitentiae demonstrans indicium. Qui cum moreretur, tantus fuit circa domum flatus ventorum, tanta super tectum multitudo corvorum, ut excepta una vetula omnes de domo territi 7) fugerent et morientem desererent. Ecce quali morte moriuntur, qui a Deo recedunt. NOVICIUS: Puto quia flatus ille ventorum et turba crocitantium corvorum evidens fuerit) signum praesentiae daemoniorum. MONACHUS: Plane ita est; ait enim Salvator: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno coelorum). Miles iste, quia per apostasiam retro respexit, de culpa non poenitendo, ministris gehennae de se 10) gaudium fecit. NOVICIUS: Si tanta est culpa novicio ") redire ad saeculum, quid est quod sanctus Benedictus praecepit, ut perlecta regula novicio in haec verba dicatur: Ecce lex sub qua militare vis: si potes observare, ingredere; si non potes, liber discede? MONACHUS: Mavult sanctus pater inter duo mala 12) novicium discedere tem

1) C saepius vocabat, B celebrius nominavit. 2) sic legendum, non rabidae, ut exhibent libri. Mox BP sedare poenam, C vitium sedare. 3) Cnovicius in proba4) aetate om D. 7) territi om B et 10) de se

tione.

ille.
9, 62.

mala om D.

5) C consiliis. — 6) C add pr C. 8) BC fuit. 9) Luc. 11) C noviciorum. om DP.

12)

pore probationis, quam iam monachum post 'diem professionis. Unde eum liberum vocat') a loco, non a voto. Ut enim taceam de his, qui iam habitum religionis induerunt 2), qui semel ac secundo in facie3) Capituli stabilitatem suam promiserunt: saecularibus personis, qui solo verbo votum fecerunt inter manus Abbatis, nequaquam licitum est vitam saecularem *) sectari vel matrimonio ligari. Circa novicium in necessitate dominus Papa 5) dispensat, ut ad ordinem transeat mitiorem); sed non permittit, ut ad vitam redeat saecularem. Ecce ex his quae dicta sunt dignoscere poteris, quosdam converti sola vocatione Dei, alios solo instinctu spiritus maligni, nonnullos quadam levitate animi. Quod autem quidam 8) convertantur per ministerium aliorum, certum est; quia sicut olim in tabernaculo Dei cortina traxit cortinam, ita hodie in Ecclesia Dei frater trahit fratrem, et hoc tribus modis, sermone videlicet, oratione, exemplo religionis 9). Ecce funiculus triplex, qui difficile rumpitur 10). NOVICIUS: De his exempla requiro.

CAPITULUM XVI.

De conversione Henrici contracti de Claravalle.

MONACHUS: In Claravalle ante hos undecim annos monachus quidam Henricus nomine defunctus est, vir grandaevus et sanctus, corpore quidem contractus et confractus, sed corde multum diffusus ") ac dilatatus. Multas hic habebat a Deo consolationes 12), plurimas revelationes, spiritu pollens prophetiae, nulliusque 13) expers spiritualis gratiae. Venerabilem hunc virum tempore generalis Capituli Abbates ") frequentabant, quos plurimum suis sermonibus aedificabat. Huic familiaris erat 15) dominus Gevardus Abbas noster, cui inter cetera narravit totum ordinem conversionis suae. Cum

[ocr errors]

5)

7)

1) BD iudicat. 2) C taceam qui habitum iam induerunt. 3) C faciem. 4) C saecularem vitam. dominus Papa om C. 6) C mitiorem transeat. C Ecce in his, P Ex exemplo conversionis. distensus, C distentus.

his.

8) C aliqui. 9) Cet 10) Eccles. 4, 12.

11) B

12) B habebat consolatio

nes a Deo, C a Deo habebat consolationes.

-

om DP. 14) Abbates habet C ante tempore.

13) que 15) C fuit

« PreviousContinue »