Page images
PDF
EPUB

buntur, inchoavit, Quem Harderardus confundere volens, auctoritate curae pastoralis, officium diei incepit, id est, In excelso throno. Cui cum sacerdos resisteret, cessit ille, confusum se simulans. Finita missa, cum illum dure satis argueret, diceretque, domine, qualem missam dixistis hodie? et ille responderet, de Domina nostra, nonne bona fuit? adiecit Harderardus: Videte ne unquam de cetero missam dicatis in ecclesia mea. Sicque recessit, alio sacerdote substituto. Et cum egeret pauper ille amotus, compassa ei mater misericordiae, nocte quadam Harderardo, dictis matutinis, in ecclesia sancti Gereonis soli apparens, durius allocuta est dicens: Ut quid repulisti capellanum meum, avaritia tua ad hoc te instigante? Si non celerius eum restitueris, linguae officio a me privaberis. Ille ad pedes eius corruens, et veniam postulans, omnem satisfactionem promisit. Mox mane directo nuncio amotum restituit, mandans, sicut supra dictum est de sancto Thoma, ut missam de sancta Maria quacunque') die vellet celebraret, ipsamque pro suis peccatis interpellaret. Adhuc enim idem sacerdos vivit, et praeest cuidam monasterio sanctimonialium, cuius ipse initiator exstitit. NOVICIUS: Bonum est tali servire Dominae, quae sic sibi servientibus subvenit. MONACHUS: Non solum eos a quibus affliguntur monet et corripit, imo etiam quae illorum sunt potenter defendit.

CAPITULUM VI.

De domino Innocentio Papa, quem sancta Maria corripuit per Renerium, cum in ordinem Cisterciensem

exactiones facere conaretur.

Tempore illo quo Baldewinus Comes Flandriae cum cruce signatis Constantinopolim expugnavit, dominus Papa Innocentius ordini 2) litteris suis mandaverat, ut quadragesimam partem omnium rerum suarum mobilium in succursum terrae sanctae transmitteret. Ordo vero praevilegiis 3) sibi ab eius antecessoribus indultis innitens, ne libertatem concessam vertere videretur in servitutem, tam gravi exactioni*) subiacere non acquievit. Unde Innocentius furens in tantum ordini in

1) CP quocunque. 2) Cordini nostro. legiis. 4) AD exactione.

3) ADP privi

dignabatur, ut dignitatibus saecularibus indulgere proponeret, quatenus possessiones ordinis sibi usurparent. In proximo vero generali Capitulo Abbates, qui confluxerant, spem suam in beata Dei Genitrice, quae ordinis patrona est et advocata, ponentes, scientes sententiam male conceptam eius precibus') facile posse revocari, speciales pro eadem necessitate usque ad proximum Capitulum orationes iniunxerunt, hoc etiam adiicientes, ut a capite Quadragesimae nudis pedibus de Capitulo exeuntes, septem psalmos cum letania decantarent. Quod et fecimus. Interim beata Dei Genitrix viro cuidam religioso, nomine Renerio, iam dicti Innocentii confessori, apparens, in haec verba eidem mandavit: Tu ordinem Cisterciensem, cuius advocata sum ego, destruere conaris, sed non praevalebis. Et nisi citius de tuo malo proposito resipiscas, ego te et omnem potestatem tuam conteram. Huiusmodi nuncio dominus Innocentius audito, sciens Renerium virum esse sanctum ac veracem, timuit, in tantum de concepto peccato poenitens, ut ordinis praevilegia roboraret, hoc adiiciens, ut primo omnium negotia ordinis in curia expedirentur. Quam indulgentiam cum tam sua bulla, quam omnium Cardinalium subscriptionibus confirmaret, et unus tantum nigri ordinis Cardinalis contradiceret, ita in illum exarsit, ut statim eum amovere minaretur. Cumque in proximo Capitulo patribus nostris haec innotuissent, Christum eiusque Genitricem de tam inopinata mutatione2) glorificantes, orationes iniunctas cum gratiarum actione dimiserunt. NOVICIUS: Non miror, si advocatiam suam tam potens Regina defendit. MONACHUS: Verum dicis. Licet enim mater sit misericordiae, non tamen obliviscitur circa immisericordes vindictae.

CAPITULUM VII. *)

De vindicta hostium Loci sanctae Mariae.

Dum nobilis femina domina Aleidis 3) de Molsberg cum consensu mariti sui Everhardi burgravii quaedam allodia sua per inspirationem divinam ad novam abbatiam ordinis nostri construendam in manus domini Henrici Abbatis nostri libere

1) DR add et meritis.

2) P immutatione. Conf. II, 18. — *) Homil. II. p. 16. Conf. etiam Brower. Antiquit. et Aunal. Trevirens. II. p. 125. 3) Comitissa de Froizbreth. Vide supra V, 5. p. 285.

et sine omni contradictione tradidisset, et ante ipsius mortem domus quae vocatur Locus sanctae Mariae constructa fuisset, viri quidam nobiles ex eius cognatis post eius mortem contra iusiurandum venientes, eandem novellam plantationem querimoniis, minis, rapinis multisque aliis incommodis molestare coeperunt. Sancta vero Dei Genitrix Virgo Maria, eiusdem coenobii domina et advocata, sicut a multis dicebatur, hoc apud filium egit, ut Henricus de Molsberg, qui praecipuus videbatur, obsideretur, et supra vires damnificatus, de proprio castro eliminaretur. De Zegenberg vir nobilis, a quo multum domus praedicta vexabatur, a servo suo satis miserabiliter occisus est. Alius quidam ad eius depraedationem properans, in via crepuit medius'). Quam vindictam cum audisset alius quidam nobilis, unus de coheredibus, venit ad locum timore correptus, dicens: Domina mea sancta Maria, sint tua tibi, ego parti meae renuncio. Wilhelmus miles de Helpinstein 2), ab uxore instigatus, quae se heredem possessionum collatarum dicebat, curtim meliorem invadens, fratres multis expensis gravabat. Interim sacerdos quidam religiosus, confessor eius, nocte quadam in Locum sanctae Mariae se per visum transpositum vidit, et cum quidam ex sacerdotibus celebraturus esset missam, et a supradicto Wilhelmo impediretur, vir quidam nigerrimus fuste illum percussit et occidit. Quem visum cum ei recitasset, asserens eum in brevi moriturum, nisi a vexatione monachorum cessaret, ille stimulis quotidianis uxoris suae se urgeri conquerens, non acquievit consulenti. Citatus litteris papalibus, cum esset in violenta possessione, et iudices cum advocatis iam negotium diutius pertractassent, tandem partibus duos dies praefixerunt, unum amicabilem ad componendum, alterum vero ad litigandum. Qui cum componere non possent, diesque tres adhuc superessent ad litigandum, Johannes de Horicheim in Veteri Monte conversus 3), proxima nocte vidit se in somnis esse in Loco sanctae Mariae, audiens ipsam Virgi

1) Act. 1, 18. Homilia: „Quidam illorum de suis castris eiecti sunt; alius miserabiliter satis lancea percussus est; alius cum ad damna domus armatus properaret, in via suffocatus crepuit medius. Unde quidam nobilis et ipse heres ad monasterium veniens, iuri suo abrenunciavit, dicens: Video, quod Dominus et beata eius Genitrix imperent pro vobis; non vos amplius inquietabo." 2) Helpenstein fuit castrum sub Ehrenbreitstein ex opposito Confluentiae. 3),,spiritum habens propheticum," ut dicit auctor in Vit. Engelb. II, 3.

nem gloriosam clara voce dicentem: Oportet me recedere a loco isto. Dicente converso: Quo ibis Domina? respondit: Ad filium meum, conqueri de Wilhelmo de Helpinstein, qui me non sinit quiescere in hoc loco. Mane vero visionem referens cellerario iam memorati Wilhelmi, subiunxit: Sciatis pro certo, quod dominus vester ') cito morietur propter conventum Loci sanctae Mariae. Cui ille subridendo respondit: Non curetis, tamen vellemus esse absoluti ab eo. Qui post dies paucos pede truncatus, poenam solvit 2) irrisionis. Eadem vero die cum Wilhelmus circa nemus spatiaretur, nisum portans super pugnum, a duobus servis Comitis Seynensis, qui hominem sui iuris captivum ducebant, quem ipse excutere 3) nisus est; lancea transfossus, animam protinus exhalavit. Eadem hora obsessa quaedam in villa, quae Tris *) dicitur, a castro Helpinstein satis remota, ita coepit saltare, manusque cum cachinno complodere, ut vix a duodecim) posset teneri. Interrogata quid haberet? respondit: Modo in hac hora magister meus acquisivit tres animas. Noveritis Wilhelmum de Helpinstein iam occisum. NOVICIUS: Quae fuerunt illae tres animae? MONACHUS: Occisi et occidentium, sicut coniicio, eo quod animam mortui habuerit in re, alias duas in spe. Non multo post interrogatus diabolus in Briseke de anima eiusdem Wilhelmi, per os alterius feminae respondit: Magister meus habet eam, et propter monachos quos spoliaverat, pice et sulphure illam infudit ), usque ad summum replens. Uxor vero quae ad tantum malum instigaverat eum, post breve tempus a praevingno) de castro cum liberis eiecta est. Nam cum sit inexpugnabile, cum scalis nocte intrans illam turpiter eiecit, iniuriam beatae Dei Genitricis vindicans. Ab illo tempore usque hodie monasterium curtim eandem quiete possidet, meritis gloriosae Virginis adiutum. NOVICIUS: Satis

1) C quod noster inimicus, P quod adversarius noster. 2) B exsolvit. 3) eripere de manibus illorum servorum. 4) videtur esse Trisch prope Uckerath. — 5) DR add hominibus. — 6) D infundit, B perfundit. — 7) CP praevigno, B privingio, R privigno. Simili modo auctores medii aevi gingnere pro gignere scribebant. Unde supra IV, 31: „Consuetudo vitium accidiae ex se gignit,“ iuxta A legendum est gingnit. Homil. ined. „Vitio discordiae etiam nomen Barrabae congruit, propter sonum stridentem, quem duplex.r.in eo gingnit." Quod autem attinet ad syllabam prae, comparetur verbum praevilegiare.

mihi iam probatum est, quod ipsa totius sit1) orbis conservatrix, tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Quod autem peccatores per ipsam illuminentur, quod his omnibus salubrius iudico, aliquo mihi ostendi precor exemplo. MONACHUS: Cum homo homini saepe primam obtineat gratiam, multo amplius hoc credendum est de matre Domini.

CAPITULUM VIII.

De Henrico canonico sancti Kuniberti, qui per intercessionem sanctae Mariae conversus est.

Canonicus quidam sancti Kuniberti in Colonia, nomine Henricus 2), vita satis saecularis, cum die quadam solus equitaret, nubecula lucida viam ipsam eo intuente transvolavit, vocemque clarissimam de ipsa nube audivit3): Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Eratque vox eadem tantae dulcedinis, ut quotiens eius postea recordaretur, lacrimis infunderetur. Cumque vocem hanc coelitus demissam 4) minus attenderet, vel potius non intelligeret, nocte quadam per visum se stare vidit in capella domus suae ante altare coram imagine beatae Dei Genitricis. Quam cum verbis angelicis solito) salutaret, respondit illa: Ut quid me salutas? Homo perditus es; et) nisi vitam tuam emendaveris, citius') peribis. Ego enim et Benedictus intercessimus pro te. Qui cum secundam hanc admonitionem, dulcedine vitae saecularis abstractus, negligeret, circa tempus sex hebdomadarum tam gravi infirmitate correptus est, ut inungeretur, nec ulla esset spes vitae eius. Tunc demum ad cor reversus, et quid audierit quidve viderit recordatus, fratribus quibusdam Bergensibus ordinis Cisterciensis ad se vocatis se reddidit, qui in proximo Pascha monachus factus, meritis) et precibus beatae Virginis se illuminatum usque hodie gloriatur. NOVICIUS: Cuius fuit vox illa facta de nube, et quis sensus eius? MONACHUS: Quantum ex iam dictis colligitur, beatae Mariae et sancti Benedicti. Orabant enim Christum, ut sicut voluntas eius est in coelo, id est in iusto, ita et eius voluntas, quae semper

1) BC sit totius.

5)

2) de hoc Henrico vide et Vit. Engelb. II, 8. 3) DR audivit dicentem. 4) B dimissam. 6) et om BC. 7) B cito, AD ocius.

B solito modo.

-8) ACD factus est meritis, P factus est meritisque.

« PreviousContinue »