Page images
PDF
EPUB

castellum, aula, templum, thalamus et civitas, palma, cedrus, vitis, rosa, et cum istis numerosa nominum nobilitas. Miror in eius designatione virgam floridam, et rubum inter flammas virentem'), vellus madidum Gedeonis, thronum eburneum ac deauratum Salomonis, fontem signatum, hortum clausum2), et alia quam plurima, quae brevitatis studio sunt omittenda 3). Sicut enim in creaturis universis matre Creatoris nil est sanctius, nil dignius, nil excellentius *), ita eius visione nulla sanctorum visio dignior, nulla iocundior, nulla eminentior. Cuius preces, ut quidam ait, vitia, Cuius nomen tristia,

Cuius odor lilia, et

Cuius vincunt labia

Favum in dulcedine.
Super nucem sapida, et
Super nivem candida,
Super rosam roscida,

Super lunam lucida

Veri solis lumine.

NOVICIUS): Vere beati) et ter beati, qui tantae Virginis") digni habiti fuerint visione a) laetificari, et sermone iocundari, oratione consolari, benedictione confirmari. MONACHUS: Hoc plenius nosces per exempla. Audisti iam ex parte figuras et aenigmata; vis nunc scire qualia et quanta mundus per ipsam consequatur beneficia? NOVICIUS: Nihil plus sitio. MONACHUS: Ipsa est orbis conservatrix, et tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Per ipsam peccatores illuminantur, desperati ad confessionem reparantur, apostatae a Deo per ipsam Deo mirabiliter reconciliantur, iusti revelationibus consolantur. Nomen eius et memoriale") eius morbos sanat, daemones fugat, vincula solvit, timores pellit, tentationes compescit. Per ipsam pusillanimes confortantur, torpentes excitantur, eiecti misericorditer revocantur. Diligentes se

1) ADP urentem.

[ocr errors]
[ocr errors]

2) Numer. 17, 8. Exod. 3, 2. Judic. 6, 37. Reg. III, 10, 18. Cant. 4, 12. 3) B omissa. 4) P praecellentius. 5) in his posterioribus distinctionibus habent bri CP Apollonium et Caesarium interlocutores. 6) ABD ati vere, CP beati vero. Scripsi vere beati ex Homiliis tis (codici A annexis) super Passionem Domini: „Vere beati er beati, quibus pervenire dabitur ad illud ultimum pascha." 6) ACDP add visione. 8) visione om P. — 9) Isai. 26, 8.

diligit, imo diligendo praevenit et honorat; contemnentes se, quia iusta est, punit et humiliat. Apud ipsam electuaria sunt confortativa, ungenta sanativa. Nomen eius super mel dulce, et hereditas eius super mel et favum '). Morientibus assistit, mortuorum animas ad vitam perducit aeternam. NOVICIUS: Licet omnia haec credam de illa, vellem tamen eadem mihi exemplis dilucidari 2). MONACHUS: Quae a viris audivi religiosis, tibi referam, ipsius ut spero oratione adiutus. Quod vero mundus eius meritis precibusque conservetur, binis tibi pandam exemplis.

CAPITULUM II.

De imagine eius, quae sudavit timore divinae sententiae,

Ante hos annos quando validi illi fuere venti atque tonitrua, quorum mentionem feci in distinctione quarta capitulo vicesimo primo, cum in quadam ecclesia provinciae nostrae populus staret, et divina sacerdos celebraret, imago Dei Genitricis tam vehementer sudare coepit, ut astantes notarent et mirarentur, atque ipsae sudorum guttulae ) peplis matronarum extergerentur. Nutu Dei obsessus eadem hora affuit. Requisitus de causa, respondit: Quid statis admirantes? Filius Mariae manum extenderat ad feriendum, quam si non ipsa tenuisset, mundus iam minime subsisteret. Ecce haec est causa sudoris. Et territi sunt omnes audientes verba tam stupenda. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate religioso ordinis nostri, tunc temporis recenter gesta.

CAPITULUM III.

De plaga Frisiae ob iniuriam Dominici corporis.

Parvo post haec emerso *) tempore, anno videlicet gratiae millesimo ducentesimo decimo octavo, mare in partibus Frisiae terminos suos egrediens, multarum provinciarum terras occupavit, villas delevit, ecclesias lapideas deiecit, tantam hominum extinguens) multitudinem, ut summa centum millia transcenderet. Ita exaltati sunt fluctus eius, ut turrium altitudines

1) Eccli. 24, 27.

2) DP delucidari, R elucidari, ut III, 1.

p. 111. 3) CP guttae. 4) ADP emenso. 5) CP

extinguens hominum.

operire viderentur, et procella procellam impellens, g diluvium terris minaretur. Et sicut dictum fuit Abbati cum eodem anno visitationis gratia Frisiam intrasset, fluctus furentes etiam usque 2) Coloniam pervenissent, is qui eos excitaverat, Genitricis suae, ut postea dicetu cibus compescuisset. NOVICIUS: Nosti causam tantae MONACHUS: Novi. Friso quidam arte pugil in eade vincia exstitit, qui quotiens de taberna ebrius rediit, uxorem verberibus et plagis satis tribulavit. Tempor dam timore mariti infirmitatem simulans, ne simulatio posset notari, corpus Domini sibi dari postulavit. sacerdoti pugil cum scypho cervisiae ebrius occurrens, eum 3) monuit. Et cum ille responderet: Corpus Domi to, non modo") bibam; iratus Friso cum scypho I percussit, et omnes hostias de illa excussit, ita ut per mentum dispergerentur. Matronae vero, quae conso gratia convenerant, super singulas hostias tanquam stel diantes viderunt. Quas sacerdos gemens ac dolens i dem recollegit et abiit. Friso vero a Decano provincia tus, excommunicatus est, sed non curavit. Qui tandem compulsus est, ut cruce pro tanto sacrilegio signatus cu dicto sacerdote etiam cruce signato veniret Romam. C minus Honorius Papa culpam confitenti pro poenitentia xit, ut mare transiret, ibique tribus annis in armis serviret 5). Quid plura? Quid plura? Mare transierunt ambo, Damiatam mortui sunt ambo. Quibus defunctis, cum eodem Dominus provinciam terribiliter, ut supra dictu plagasset, et causa plagae populum lateret, matronae valde religiosae, Domino ieiuniis ), orationibus, vigiliis e mosynis servienti, materterae videlicet domini Witboldi batis sancti Bernardi, beata Dei Genitrix, lacrimis eius populique miserta, apparens sic ait: Propter iniuriam fi in sacramentum corporis eius factam, submersa est Fri adhuc amplius plagabitur, si condigna poenitentia non subsecuta. Ex quibus verbis colligitur, quod non solu gilis, sed communibus populi peccatis exigentibus, ho nerit. Moxque adiecit mater misericordiae: Leva oculo

[blocks in formation]

contra mare. Quod cum fecisset, contemplata est pixidem a pugile percussam, in summitate fluctuum natantem. Quae cum in tantum approximasset '), ut posset cognosci 2), ait: Ecce corpus filii mei. In loco enim ubi dispersum est, aedificanda est ecclesia, et debet ei tanta exhiberi reverentia, quomodo sepulchro Dominico. Hoc etiam noveris, quod ambo mortui sunt, pugil scilicet et sacerdos. Sed pugil, eo quod sine contritione obierit, sepultus est in inferno; sacerdos vero adhuc tenetur in purgatorio. Retulit tamen nobis Theodericus Prior de Yesse, eundem pugilem, quantum ad signa exteriora, cum proficisceretur, satis magnam habuisse contritionem; sed credendum est beatae Dei Genitrici. Hac visione cognita, dominus Theodericus Episcopus Monasteriensis, ad cuius Dioecesim maxima pars Frisiae pertinet, missis litteris suis per Ydidam sancti Bernardi cellerarium, sicut nobis ipse retulit, sollemnem provincialibus poenitentiam iniunxit. Quod autem insufficiens fuerit, ex hoc probatur, quod anno praeterito denuo punita est Frisia, multis millibus per aquarum inundationes submersis. Matrona quaedam praedives ex praedicti pugilis domo ecclesiam aedificavit. Ex his quae dicta sunt, considerare potes, quam sollicita sit circa hominum salutem beata Virgo Maria, cui tanta cura exstitit de poenitentia. Quod vero tribulatorum sit consolatrix, sequentia declarabunt.

CAPITULUM IV.

De sacerdote idiota, qui a sancto Thoma Cantuariensi degradatus, per beatam Mariam officium suum recuperavit.

Retulit mihi quidam Abbas de ordine nostro, de sancto Thoma Cantuariensi, qui nostris temporibus martyrizatus est, quiddam satis delectabile, quod nec in eius Passione legitur, neque in libris Miraculorum eius reperitur. Cum esset in eius Dioecesi sacerdos quidam idiota, nullam sciens missam nisi de Domina nostra, et illam quotidie celebraret, atque apud eum de hoc accusaretur, prohibitus est ob honorem sacramenti a beato Episcopo, de cetero dicere missas. Qui cum esset in tribulatione et egeret, beatamque Virginem iugiter invocaret, illa ei apparens ait: Vade ad Episcopum, et dic ei ex parte mea, quatenus tibi restituat officium tuum. 1) C appropinquasset.

2) CP agnosci

Respondit sacerdos: Domina, ego pauper sum et pers specta, non me audiet, neque mihi patebit accessus a Beata Virgo subiunxit: Vade, et ego tibi viam prae Et ille: Domina, non credet verbis meis. Respondi Dices ei pro signo, quod cum tali hora et in tali lo cium suum dissutum resarciret, ego illud ex parte un bam adiuvans eum. Statimque credet tibi. Mane s sine impedimento intrans ad Episcopum et beatae Dei G ei deferens nuncium, cum ille diceret, unde credam to missum? praedictum signum de cilicio subiunxit. Quo beatus Pontifex stupens simul ac pavens, respondit: Ecc tibi officium tuum, et praecipio tibi ut tantum mis Domina nostra cantes ac frequentes, oresque pro me VICIUS: Satis miror pietatem Dominae nostrae, quod depositione dignum sic defenderet, et in 2) ministeri dignum iudicaret. MONACHUS: Hoc actum 3) est fabili eius misericordia, sicut in sequenti capitulo mirari poteris.

CAPITULUM V.

Item de sacerdote in Derlar idiota et deposito, cui Maria ecclesiam restitui praecepit.

Canonicus quidam sancti Gereonis in Colonia, Ha dus 4) nomine, vir nobilis, oriundus de Merenberg), erat cuiusdam ecclesiae super fluvium Logonam) sita cabulo Derlar 1). Cum esset liberalis, et multa cons nec annui ei redditus sufficerent, putans iam dictae s clesiae vicarium multam habere pecuniam, cogitare qualiter aliquid extorqueret ab illo. Sciensque prorsus h illitteratum, assumpto secum Decano Limpurgensi, Dominica infra Epyphaniae octavam, cuius officium d mum est, cum se sacerdos praeparasset, ecclesiam ta missam auditurus intravit. Expavit ille visis tanti Facta tamen confessione, eo quod ignoraret officium introitum de sancta Maria, scilicet, Vultum tuum d

1) CP ei. deradus.

sita.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5) Merenberg villa Nasgoviae prope We

6) Lahn. B Loganam. — 7) B Denar. Vide Dern prope Dietz.

« PreviousContinue »