Page images
PDF
EPUB

de converso quem diabolus impudice dormientem, in forma monialis deosculabatur, qui mox infirmatus, infra triduum mortuus est. Dormientes enim et peccare possumus et mereri. Quae enim vigilando cogitamus, sive ad quae movemur, sive bona sint sive mala, eadem nobis saepe per somnia occurrunt. Sicut in cathena cum trahitur et iactatur, pulsus pulsum impellit, ita in dormiente praecedens cogitatio, motus sive consensus opus bonum vel malum inducit. NOVICIUS: Placet quod dicis. Procede nunc de consolationibus iustorum.

CAPITULUM XV.

De eo quod beata Virgo Maria cum sancta Elizabeth et Maria Magdalena praedicto converso apparuit.

MONACHUS: Supradictum conversum Henricum ') monachus quidam vitae laudabilis, cuius nomen prodere non licet, obnixius rogavit, ut beatam Dei Genitricem pro se interpellaret, cum ab illa visitaretur. Quod cum promisisset, et die quadam dicto completorio in oratorio grangiae, cuius magister erat, pro ipso preces funderet, apparuerunt oranti tres matronae mirae pulchritudinis. Ad quarum decorem dum stuperet, et quaenam essent vel unde venirent, intra se miraretur, una ex eis cogitationibus eius 2) respondit: Ego sum Maria Magdalena; haec est universalis Domina Dei Genitrix Virgo Maria, digito eam demonstrans; tertia vero 3) Elizabeth. Et adiunxit: Tu oras pro monacho illo, nomen eius exprimens, magis enim *) indiges ut ipse oret pro te. Sicque disparuerunt. Super eiusdem monachi caput, cum adhuc esset Diaconus et Evangelium legeret ad missam, idem conversus columbam vidit descendentem, et usque ad finem lectionis ibidem manentem.

CAPITULUM XVI.*)

Vita domini Christiani monachi de Hemmenrode.

In eodem Claustro monachus quidam exstitit 5), praedicto Henrico converso contemporaneus, nomine et opere ChristiaIstum multis modis Domina nostra consolari consuevit,

nus.

1) AC Henricum conversum.

2) D

suis.

est. 4) R autem. *) Homil. I. p. 66.

[ocr errors]
[blocks in formation]

secreta sua illi manifestans. Huius beati viri vitam, videlicet qualis ante conversionem fuerit vel post, in quantum scire potui, succincte tibi perstringam. Non alia de illo referam, quam ea quae a religiosis viris, qui eum viderunt et noverunt, mihi dicta sunt. Cum adhuc esset scholaris, et scholas vitans per provincias discurreret, nocte quadam in domo cuiusdam mulieris hospitabatur. Cuius filia cum haberet caput scabiosum, et instaret adolescenti, ut si aliquid contra illum morbum nosset'), sibi diceret, asserens multa experimenta scholares scire, et ipse negaret, illaque neganti non crederet, tandem importunitate eius victus, ut se ab ea liberaret, respondit: Accipe barbam Jovis, fuliginem et sal, et fac ex eis ungentum. De quo mox ut filiae tuae caput perunxeris, melius habebit. Quae cum eidem morbo essent contraria, fecit tamen mater, sicut edocta fuit, et puella citius, non propter medicinam, sed propter scholaris simplicitatem ut opinor, plene convaluit. Alio tempore cum in domo quadam sibi ignota dormiret, et propter necessitatem naturae solis femoralibus indutus surgeret, diabolus in specie nudae mulieris illi occurrens, dorso eius nudo insilivit. Quem 2) cum nullo conatu de dorso suo 3) excutere posset, sic usque ad tempus matutinale circumrotando*), magnum tam corporis quam mentis patiebatur 5) defectum. Ordinatus in sacerdotem, factus est capellanus Comitis Losensis ), in castro eius missas celebrans. Filius vero Comitis, sciens illum virum esse simplicem et timidum, ut eum terreret, ursi pelle se circumdedit, et more bestiae super pedes manusque incedens, ad solum in capella sedentem sic venit, rugitus contra illum emittens. Quo viso Christianus territus, et pene extra mentem factus, arrepto cultello, tam valide illum collo iuvenis infixit, ut rueret pene mortuus. Qui cum post") modicum respirasset, timens vitae sacerdotis, ait: Fugite domine Christiane, quia filium Comitis occidistis. Mox ille territus fugit. Et cum venisset ad portam castri, dixit ostiario: Aperi, et sine me fugere, quia filium Comitis occidi. Vides quanta simplicitas? Statim ut haec innotuerunt parentibus et familiae, planxerunt valde. Ad petitionem tamen iuvenis Christianus revocatur, culpa ignoscitur, contra spem vulnera

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tus citius convalescit. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech. Tempore quodam cum commendationem hominis mortui faceret, mortuus ille surrexit. Fugientibus omnibus qui aderant, fugit et ipse Christianus, venitque fugiendo ad fluvium, qui non longe aberat'). Quem mortuus sequens clamavit post tergum eius dicens: Domine, est mihi domi aries optimus, tollite illum, et orate pro me. Sicque ad feretrum de quo exilierat reversus, mortuus est2) et sepultus. Habebat autem praeter praedictam capellam, ecclesiam legitimam, cuius Pastor erat, ad quam quotiens ire debuisset, fluvium quendam transire habebat. Qui cum minor esset, equo vectore illum transvadabat; cum vero inundasset, navigio transibat. Quodam igitur tempore cum ad fluvium de more accessisset, maiorem quam crediderat reperit. Propter quod cum se et equum ei committere non auderet, et navicula deesset, et paululum quid faciendum esset deliberaret, ecce apparens ei beata Maria Magdalena, apprehendit eum de vestimento supra collum, et in ulteriorem ripam deposuit, ita ut erat in equo sedentem. Laetus itaque ad ecclesiam pervenit, et divina celebrare exorsus est, nullum habens adiutorem, nisi rusticum ecclesiae custodem. Beata vero Maria Magdalena, quae mirabiliter eum illuc perduxit, missae eius interesse non refugit 3). Nam quotiens se vertebat dicendo: Dominus vobiscum, vidit matronam reverendissimam in oratorio deambulantem. In qua 4) nullum sciens esse mortalium praeter) praedictum custodem, eundem missa finita convenit, interrogans, si aliquid vidisset. Ipse autem et se eam vidisse asserebat. Quia, teste scriptura, dignum est ut iustus iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc 6), considerans venerabilis sacerdos mundi pericula, diaboli tentamenta, carnis incentiva, divina gratia inspirante, mundum deseruit, et religionis habitum in Hemmenrode suscepit. Die quadam in solario probationis in oratione iacens, et de corporis sui imbecillitate, ordinis districtione, poenisque purgatoriis ") cogitans, taedere coepit. Et mox mirabili quadam virtute animam suam a corpore separari sensit. Vidit et sepulchrum opere mirifico coram se compositum. Et ecce sancta Dei Genitrix

[ocr errors]
[blocks in formation]

in claritate maxima cum multa turba virginum per fenestram eo vidente ingressa est. Dictumque est ei '), quod ipsa esset mulier de Nazareth. Quae corpus exanime sacerdotis a capite levans, et Fredericus Imperator, avus huius Frederici, qui hodie imperat, a parte pedum, reverenter illud tumulaverunt. Deinde beata Virgo cum multitudine angelorum obsequentium ad coelestia rediens, animam tumulati, daemonum catervis sequentibus 2), et massas igneas post eam exsufflantibus, secum duxit, illaesamque custodivit. Ducta tamen ad quendam ignem maximum, edocta est ab angelis, quod post mortem illuc esset reditura et ignem eundem transitura. Repente se corpori restitutam invenit. De modo illius transitionis et causa nemini aliquid dicere voluit. Testatus est autem animam suam ubique fuisse oculatam, et tantae scientiae, quamdiu exuta fuit a corpore, ut post suscitationem caecitatis suae caliginem miraretur. Interrogatus de formis angelorum sive daemonum, respondit, angelos se vidisse in specie puellarum pulcherrimarum, daemones vero in effigie corvorum. Hic recordor dicti cuiusdam, cuius anima nuper educta fuit a corpore, et reversa. Anima, inquit, educta a corpore, quando non est revertenda 3), reliquas animas sive spiritus angelicos videt sicuti sunt. Quando vero reversura est ad corpus, non ei datur animas sive angelos contemplari, nisi sub aliqua similitudine et liniamentis, propter viventes. NOVICIUS: Satis videtur istud esse probabile. Sed quid significat quod praedictum sacerdotem Domina nostra cum Imperatore Frederico tumulavit? MONACHUS: Sicut mihi retulit praefatus Walterus, qui huius tumulationis solutionem cum maximo labore, et hoc secretissime, ab eo elicere potuit, quantum beata Virgo illum dilexerit, vel quanti meriti apud Deum fuerit, per eandem ei visionem ostendit. Ac si diceret: Nullus in regno terreno Frederico Caesare qui nunc imperat dignior est, nec ipse tamen praestare obsequium sepulturae tuae dignus est. Ita ipse intellexit. Daemones vero in diversis formis saepissime vidit, hominum videlicet, animalium, reptilium, sicut in quinta distinctione memini me plenius dixisse capitulo sexto. Cum tempore quodam staret inter alios ad psallendum*) ad horam sextam, vidit mensam

1) ei add B. 2) B insequentibus.

- 4) B psallere.

[blocks in formation]

runt.

in medio chori stantem decentissime praeparatam. Venientes autem tres miri decoris matronae, indumenta sacerdotalia apportaverunt, et explicantes ea super mensam ipsi ') praesentaveAlio itidem tempore cum in initio laudum Psalmus, Deus misereatur nostri, decantaretur, vidit dexteram Dei super medium chori dantem benedictionem super conventum. Ob quam causam concessum est fratribus conversis, in minoribus 2) festis illum Psalmum peraudire. NOVICIUS: Miror quibus meritis vir iste ad tantam pervenerit gratiam 3). MONACHUS: Virtutibus animae 4) maxime, caritate videlicet, simplicitate, humilitate et his similibus. In his enim consistit regnum Dei, non in sermone, vel in labore corporali. Praedicare autem seu manibus laborare sine virtutibus modicum 5) valet. Tantae siquidem fuerat humilitatis, ut si aliquem monachorum obvium 6) habuisset, complicatis manicis se contraheret, et ne illum veste tangeret, in partem declinaret. Requisitus de hoc, respondit: Ego sum peccator, et non sum dignus ut hos sanctos viros tangam vel tangar ab eis. Duos siquidem filios ante conversionem in iuventute genuerat, non tamen legitime, Henricum videlicet conversum de Vilario, virum sanctum, de quo dictum est in quarta distinctione capitulo tricesimo primo, et Johannem monachum de Claustro, qui adhuc superest. NOVICIUS: Quid est quod maiorem in huiusmodi revelationibus gratiam videmus impendi peccatoribus et lapsis post poenitentiam, quam his qui innocentiam suam servaverunt? MONACHUS: Ubi superabundavit delictum, ibi frequenter superabundat et gratia ). Et fit hoc ex ineffabili misericordia Dei, ne videlicet et3) lapsi propter peccata commissa desperent, et ne innocentes de sua innocentia superbiant 9). Sedente me tempore quodam in conventu sanctimonialium ordinis nostri, cum de huiusmodi visionibus conferremus, una ex virginibus dixit ad me: Videte quod Deus talibus secreta sua revelat, et non nobis, unam digito demonstrans, quam non virginem venisse ad ordinem suspicabatur ). Cui ego respondi quod iam supra dixi, hoc adii

--

1) CP ei. 2) B maioribus. 3) ACDP gloriam. 4) ACDP animi; sic et infra. — 5) ACDP ad modicum. 6) C obviam. 7) Rom. 5, 20. 8) et add B. 9) CP superbiant innocentia. 10) B suspicaverat. Homil. IV. p. 114: „Audivi quandam sanctimonialem de sorore sua cum Pharisaeo huiusmodi verbis conquerentem: En, inquit, ista, digito illam

« PreviousContinue »