Page images
PDF
EPUB

et in plano tempore Conani abbatis fere triginta annis transactis postea vero tempore Gilberti abbatis pluribus jam annis transactis eandem donacionem eis expressius incartavi sicut carta quam inde habent testatur eum monachi de Neth eo tempore nichil omnino haberent de terra mea in montanis ex est parte de Neth anno autem ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quinto cupiditate victus propter penuriam quandam partem ejusdem pasture monachis de Neth incartavi. Hoc testimonium veritatis ideo scripto mandavi ut nota sit omnibus veritas et controversia inter duas domos de eadem pastura facilius et justius terminatur.

(Endorsed) Morgan pro domo de Margan de communi pastura sua ex est parte de Neth. Appended is a fragment of an oval seal of red wax, on which a figure of a knight riding to the right is partly seen. Legend, SIGILLUM MAR

tem.

XII.-Carta Moredach de Husbote et Heybote.
[Harl. Chart. 75, B. 28.]

[ocr errors]

Omnibus Sancte Ecclesie filiis Moraduth filius Karadoci saluSciatis quod quoniam receptus sum in plenam fraternitatem domus de Margan tunc recepi et ego domum ipsam et omnia que ad ipsam spectant et maxime grangiam illorum de Lantmeuthin cum omnibus catallis et pertinentibus suis in custodia et protectione mea sicut propria catalla mea. Et tunc concessi et dedi assensu uxoris mee Nest et heredum meorum pro salute anime mee et Karadoci patris mei et uxoris mee Nest et omnium antecessorum meorum eidem domui in perpetuam elemosiniam aisiamenta in bosco meo in usus grangie sue de Lantmeuthin quantumcunque opus habuerit ad merimmum et ad focalia et communem pasturam terre mee quantumcunque opus habuerit in usus ejusdem grangie ad boves et equos et porcos et animalia pascualia. Et hoc totum warentizabimus eis et acquietabimus ego et heredes mei ut habeant et teneant hoc totum libere et quiete ab omni seculari servicio et consuetudine et omni exaccione sicut ulla elemosina liberus teneri potest. Et quoniam eis hanc donationem feci dederunt michi monachi predicti domus de Margan c solidos karitatis intuitu. Hiis testibus Henea sacerdote, Willielmo sacerdote de Sancto Juleta, domina Nest uxore predicti Moraduth, Kanewrec filio Madoc, Madoc filio Kadugan, Isac Sedan, Rogero filio Wiawan, Evelin portario.

(A large circular seal of brown wax remains attached, bearing the device of a branch curled like the head of a pastoral staff; and the legend, SIGIL...M MOREDVC FILII CARADOCI).

XIII-Carta Confirmationis Regis Johannis.
[Cart. Joh. 8, N. 5. N. Mon. v, 741.]

Johannes Dei gratia etc. Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Sancti Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus omnes subscriptas donationes eis rationabiliter factas scilicet ex dono R. Comitis Gloucestrie et Willielmi filii ejus terras inter Avene et Kenefeg cum pertinentiis et unum burgagium in Kenefeg et unum burgagium in Lan. . . . et unum burgagium in Novoburgo et unum burgagium in Bristoll, ex dono eorundem. Et ex dono Hugonis de Hereford c acras. Ex dono Rethereth et heredum ejus centum acras. Ex dono Gilberti Germus et heredum ejus 1 acras. Ex dono Willielmi Gille et heredum ejus xl acras. Ex dono Warini filii Kadigan xx acras. Ex dono burgensium et liberorum hominum de Kenefeg quicquid habent in villa de Kenefeg vel extra. Ex dono Morgani filii Oeni et Havedhaloch quicquid continetur inter Kenefeg et Baytham. Ex dono Willielmi Scurlagge et heredum ejus, feodum de Langwy. Ex dono Nicolai Puniz et concessione David Scurlagg totum feodum illud de Langwy. Ex dono Thome de Laghell c acras. Ex dono Morgani filii Cradoci et hominum ejus quicquid habent in territorio Novi castelli. Ex dono Henrici de Hunfravill apud Landmanti c et lx acras. Ex dono Johannis de Bonevill 1. acras. Ex dono Templariorum xl acras. Ex dono Morgani filii Cradocy Puntlimor. Ex dono Hugonis de Langkarnan et heredum ejus XXX acras. Ex dono Urbani sacerdotis de Pondewelin xii acras. Ex dono burgensium sive liberorum hominum de Kaerdif quicquid habent in villa de Kaerdiff vel extra. Ex dono Morgani filii Cradocy quicquid habet in Marisco de Aven et Rossamerin et communem pasturam in montanis inter Taf et Nethe. Ex dono Gistelard et heredum ejus terram quam idem Gistelard tenuit extra Kenefeg. Habenda et tenenda imperpetuum sicut carte donatorum quas inde habent rationabiliter testantur. Concessimus etiam et confirmamus eis omnes alias donationes venditiones et invadiationes eis rationabiliter factas vel faciendas sicut carte donatorum venditorum et invadiatorum quas inde habent vel habituri sunt testantur vel testabuntur. Quare volo etc. T. Domino H. Cantuarensi archiepiscopo. Domino E. Eliensi episcopo. G. filii Petri etc. Saero de Quency. Symone de Pateshull. Petro de Stoks. Reginaldo de Cornhill. Fulcone de Kantilupo. Datum per manum J. de Well. apud Westmonasterium xv die Maii Anno regni etc. vi. [15 Maii 1205.]

XIV.-Carta Henrici Episcopi Landavensis.
[Harl. Chart. 75, A. 22.]

H. dei gratia Landavensis ecclesie Minister humilis universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino.

red

Universitate vestre notum facimus nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse monachis de Margan ad firmam in perpetuum totam terram usque in T. ..... magna Bercheriam domini episcopi walda in waldam. Habendum et tenendum de nobis et successoribus. dendo annuatim iiijor solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio consuetudine et exaccione. Et habebunt ipsi et animalia eorum liberum ingressum et regressum ad usus predicte terre quantum opus habuerunt sine impedimento aliquorum sz et waldam manutenebunt quantum terre eorum durat. Et nos et successores nostri warentizabimus eis predictam firmam in perpetuum. Et ut hec nostra concessio perpetuo firma consistat eam prefatis scripti serie et sigilli nostri confirmavimus appositione. Hiis testibus Urban Landavensis archidiacono. Nicholao thesaurario. Magistro Rogero. Magistro Waltero clerico. Huberte vicario. Waltero capellano. Abraham vicario. Thoma serviente.

This donation cannot be identified with anything in John's charter of 1205, and may therefore be later, as Bishop Henry lived to 1218. That the date is not far distant from 75, C. 48, and A. 19, is clear from the occurrence of both the Bishop and Archdeacon Urban in the three.

XV.-[Rotuli de Finibus. 6 Joh. 1205.]

Abbas et monachi de Morgan dant xxti marcas et ij palfredos pro habenda carta domini Regis de protectione et quod quieti sint de theloneo et omni alia consuetudine per omnes terras domini Regis de blado et de omnibus aliis rebus qui ad opus suum proprium emerint vel de suo proprio vendiderint et pro confirmanda carta sua de possessionibus suis. Abbas de Ford est plegium. Q. pacaverunt in camera apud Stok.'

XVI. [Cal. Rotuli Chartarum. 7 Joh. in dorso. Memb. 8.]

Margam Monasterium in Wallia.

Sturmy. Kanesfeg terre. [1205-6.]

Morgan terre Ricardi

XVII-Rotuli de Finibus. 9 John, 1207.]

GLANMORGAN. Abbas de Margan dat centum marcas et ij equos bonos pro habendis terris Walensium in tritorio de Kaenefega in perpetuam elimosinam, un ipsi solebant reddere domino Regi per annum xxx solidos per manus ballivorum domini Regis de Glanmorgan, et pro habenda inde carta domini regis et pro habenda confirmatione domini Regis de aliis terris et tenementis que tenent in ballia de Glanmorgan, sicut carte donatorum rationabiliter testantur. Et mandatum est Faukes tunc vicecomiti quod, accepta ab eo securitate de illis c marcis reddendis ad festum Sancti Michaelis anno regni Regis ixo 4 marcis et duos equos infra predictum festum Sancti Michaelis, et ad Pascham proximo sequens 4 marcis tunc ei sine dilacione habere faciat plenariam saisinam de predictis terris: et si eum de aliquo tenentium suorum dissaisivit contra libertates cartarum et confirmationum quas de domino Rege habent, eum sine dilacione resaisiet et in bona pace tenere permittat.

XVIII.-Rot. Litt. Claus. 9 Joh. 1207, memb. 14.]

Rex Baronibus etc. Sciatis quod Monachi de Morgania pacaverunt nobis in camera nostra per manum Willielmi Čellararii sui apud Bradenestok Dominici proxima post festum Sancti Mathei Apostoli anno regni nostri ix quinquaginta marcis de fine quem nobiscum fecerunt pro terris Walensium in Kenefega, et dedimus eis respectum de duobus palfredis quos nobis inde debent usque a die Sancti Michaelis in xv dies. Et ideo vobis mandamus quod illos de 1. marcis quietos esse faciatis, et de duobus palefredis predictum respectum eis habere permittatis. Teste me ipso apud Bradenestok xxiiij die Septembris.

XIX.-[Rot. Litter. Claus. 9 Joh. 1207, memb. 13]

Rex Baronibus de Scaccario etc. Sciatis quod Abbas et Monachi de Morgania pacaverunt nobis per manum Celararii sui fratris Willielmi ap' Lutegar' die Veneris proxima post festum Sancti Luce, anno regni nostri ix° duos equos quos nobis deberunt de fine quo nobiscum fecerunt pro terra Walensium de Kenefec, et ideo vobis mandamus quod illos in quietos esse faciatis. Teste me ipso apud Westm. xxviij die Octobris per ipsum Regem.

XX.-[Rotuli de Finibus. 9 John, 1208.]

Abbas de Morgan dat centum marcas pro habenda in liberam elemosinam tota mora de la Wareth de Honodhaloc cum per

tinenciis suis, et similiter terra Peitevin cum omnibus pertinenciis suis sicut continetur in carta domini Regis quam inde habuit.

It appears from the Mise and Prestite Rolls that King John was at Cardiff in 1210 on the Tuesday before Ascension Day [25 May], and at Margam on the Thursday following, when he went to Swansea, was there Saturday, and on Monday was at Haverford on his way to Ireland. The record that fixes his presence at Margam is as follows:

"Die Veneris in crastino Ascensionis Domini apud Margan. Johanni filio Cardonis de Fresenevilla de prestito super terram patris sui x marcas pro Rege liberatas eidem Johanni." [Rot. de Prest. Memb. 8, 12 Joh.]

In the same year another entry shews the king to have visited Margam on his return to England. On Tuesday, the Feast of St. Bartholomew, he was at Dublin; on the following Thursday at Fishguard; next day at Haverford; on the Saturday at Margam, and on Monday at Newport on his way to Bristol. The Margam entry is brief.

"Die Sabbati proxima [29 Aug.] apud Margan Ricardo de Samford militi ij marcas liberatas Stefano de Bayusa." [Ibid. Memb. 3, 12 Joh.]

It is recorded that John was so satisfied with his reception, that he excepted Margam from his extortions on the Cistercian foundations; the only other exception being Beaulieu, his own foundation. If the royal visits were on the scale of that paid by John to Bury Abbey, Margam must have been a flourishing corporation.

Leland says Margam had privilege of sanctuary, which the Welsh seldom or ever used. He also mentions its four daughter houses in Ireland-Kyrieleyson, Sancta Crux, Maio, and Chorus Benedictus. It will be seen that the children were very far from partaking of the prosperity of their parent.

« PreviousContinue »