Page images
PDF
EPUB

consimiles. Nam ut variæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum, temporum, et morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, et cæremonias ecclesiasticas, quæ cum verbo Dei non pugnant, et sunt authoritate publica institutæ, atque probatæ, quisquis privato consilio volens, et data opera, publice violaverit, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit authoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet Ecclesia particularis, sive nationalis, authoritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias, aut ritus ecclesiasticos, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

35. De Homiliis.

TOMUS Secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subjunximus, continet. piam et salutarem doctrinam, et his temporibus necessariam, non minus quam prior Tomus Homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edwardi Sexti: Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter, et clare, ut populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.

De nominibus Homiliarum.

Of the right use of the Of the reverend estima

Church.

tion of God's Word.

Against peril of Ido-Of Alms-doing.

latry.
Of repairing and keeping
clean of Churches.
Of good Works.
First, of Fasting.
Against Gluttony and
Drunkenness.
Against excess in Ap-
parel.
Of Prayer.

Of the place and time
Prayer.

Ofthe Nativity of Christ.
Of the Passion of Christ.
Of the Resurrection of
Christ.

Of the worthy receiving
Of the Sacrament of
the Body and Blood
of Christ.

Of the Gifts of the
Holy Ghost.

of Of the Rogation-days.

That common Prayers

Of the state of Matri

mony.

and Sacraments ought Of repentance.
to be ministered in a Against Idleness.

known Tongue.

Against Rebellion.

36. De Episcoporum et Ministrorum consecratione.

LIBELLUS de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione Presbyterorum et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. et authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem, et ordinationem necessaria continet, et nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque juxta ritus illius

libri consecrati, aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicti regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite atque ordine, atque legitime statuimus esse, et fore consecratos et ordinatos.

37. De civilibus Magistratibus.

REGIA Majestas in hoc Angliæ regno, ac cæteris ejus dominiis summam habet potestatem, ad quam omnium statuum hujus regni, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, et nulli externæ jurisdictioni est subjecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam Injunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editæ, apertissime testantur; sed eam tantum prærogativam, quam in sacris Scripturis a Deo ipso, omnibus piis Principibus, videmus, semper fuisse attributam hoc est, ut omnes status, atque ordines fidei suæ a Deo commissos, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes gladio civili coerceant.

[blocks in formation]

Romanus pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges regni possunt Christianos propter capitalia, et gravia crimina, morte punire. Christianis licet, ex mandato Magistratus, arma portare et justa bella administrare.

38. De illicita bonorum communicatione. FACULTATES et bona Christianorum, non sunt communia, quoad jus et possessionem (ut quidam Anabaptistæ falso jactant); debet tamen quisque de his quæ possidet, pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

39. De jurejurando.

QUEMADMODUM juramentum vanum et temerarium a Domino nostro Jesu Christo, et Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: Ita Christianorum Religionem minime prohibere censemus, quin jubente magistratu in causa fidei et charitatis jurare liceat, modo id fiat juxta Prophetæ doctrinam, in justitia, in judicio, et veritate.

Confirmatio Articulorum.

HIC liber antedictorum Articulorum jam denuo approbatus est, per assensum, et consen

sum

sum Serenissimæ Reginæ Elizabethæ Dominæ nostræ, Dei gratia Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ, Reginæ, defensoris fidei, &c. retinendus, et per totum regnum Angliæ exequendus. Qui Articuli, et lecti sunt, et denuo confirmati, subscriptione D. Archiepiscopi et Episcoporum superioris domus, et totius Cleri inferioris domus, in Convocatione Anno Domini, 1571.

« PreviousContinue »