Page images
PDF
EPUB

13. De operibus ante justificationem.

OPERA quæ fiunt, ante gratiam Christi, et spiritus ejus afflatum, cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur. Immo cum non sunt facta, ut Deus illa fieri voluit et præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

14. De operibus supererogationis.

OPERA quæ supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia et impietate prædicari. Nam illis declarant homines, non tantum se Deo reddere, quæ tenentur, sed plus in ejus gratiam facere, quam deberent, cum aperte Christus dicat; Cum feceritis omnia quæcunque præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.

15. De Christo, qui solus est sine peccato. CHRISTUS in nostræ naturæ veritate, per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immunis, tum in carne, tum in spiritu. Venit ut agnus, absque macula, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam, tolleret, et peccatum (ut inquit Johannes) in eo non erat: sed nos reliqui etiam baptizati, et in Christo regenerati, in multis tamen offen

dimus omnes. Et si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

16. De peccato post Baptismum.

NON omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in Spiritum Sanctum, et irremissibile. Proinde lapsis a Baptismo in peccata, locus pœnitentiæ non est negandus. Post acceptum Spiritum Sanctum possumus a gratia data recedere, atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere, ac resipiscere; ideoque illi damnandi sunt, qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus veniæ locum denegant.

17. De prædestinatione et electione. PREDESTINATIO ad vitam, est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decrevit, eos quos in Christo elegit ex hominum genere, a maledicto et exitio liberare, atque (ut vasa in honorem efficta) per Christum, ad æternam salutem adducere. Unde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu ejus, opportuno tempore operante, secundum propositum ejus vocantur, vocationi per gratiam parent, justificantur gratis, adoptantur in filios Dei, unigeniti

ejus

ejus Jesu Christi imagini efficiuntur conformes, in bonis operibus sancte ambulant, et demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.

Quemadmodum prædestinationis et electionis nostræ in Christo pia consideratio, dulcis, suavis et ineffabilis consolationis plena est, vere piis, et his qui sentiunt in se vim Spiritus Christi facta carnis, et membra, quæ adhuc sunt super terram, mortificantem, animumque ad cœlestia et superna rapientem; tum quia fidem nostram de æterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: Ita hominibus curiosis, carnalibus, et Spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari prædestinationis Dei sententiam, perniciosissimum est præcipitium, unde illos diabolus protrudit, vel in desperationem, vel in æque perniciosam impurissimæ vitæ securitatem. Deinde promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositæ sunt, et Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in verbo Dei habemus, diserte revelatam.

18. De speranda æterna salute tantum in nomine Christi.

SUNT et illi anathematizandi, qui dicere audent unumquemque in lege aut secta quam profitetur

profitetur esse servandum, modo juxta illam, et lumen naturæ accurate vixerit, cum sacræ literæ tantum Jesu Christi nomen prædicent, in quo salvos fieri homines oporteat.

in

19. De Ecclesia.

ECCLESIA Christi visibilis est cœtus fidelium, quo verbum Dei purum prædicatur, et sacramenta quoad ea quæ necessario exigantur, juxta Christi institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, et Antiochena; ita et erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda, et cæremoniarum ritus, verum in his etiam quæ credenda sunt.

20. De Ecclesiæ authoritate.

HABET Ecclesia ritus sive cæremonias statuendi jus, et in fidei controversiis authoritatem; quamvis Ecclesiæ non licet quicquam instituere, quod verbo Dei Scripto adversetur, nec unum scripturæ locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis, et conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos, nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere,

21. De authoritate Conciliorum generalium.

GENERALIA Concilia, sine jussu, et voluntate Principum congregari non possunt; et ubi convenerint, quia ex hominibus constant, qui non omnes spiritu, et verbo Dei, reguntur, et errare possunt, et interdum errarunt etiam in his quæ ad Deum pertinent: ideoque quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent, neque authoritatem, nisi ostendi possint e sacris literis esse desumpta.

22. De Purgatorio.

DOCTRINA Romanensium de purgatorio, de indulgentiis, de veneratione, et adoratione, tum imaginum, tum reliquiarum, nec non de invocatione sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur: immo verbo Dei contradicit.

23. De ministrando in Ecclesia.

NON licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad hæc obeunda legitime vocatus et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros, atque mittendi in vineam Domini, publice concessa est

« PreviousContinue »