L'Énéide de Virgile: traduction nouvelle, Volume 2

Front Cover
A. Delalain, 1825
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 82 - Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem Leniit, et tacita refluens ita substitit unda, Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Page 474 - Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus : Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Page 236 - Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum : gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires...
Page 18 - Janique bifrontis imago, vestibulo adstabant aliique ab origine reges, Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi. multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures, et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
Page 460 - Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris Hie steterat, nautis olim venerabile lignum, Servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes ; Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770 Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Page 72 - Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti 810 ferret iter celeris nec tingucret aequore plantas.
Page 170 - Remi premit aurigamque sub ipsis 330 nactus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem, atro tepefacta cruore terra torique madent.
Page 476 - utere sorte tua. miseri te si qua parentis . tangere cura potest, oro, fuit et tibi talis Anchises genitor Dauni miserere senectae, et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, redde meis. vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre ; tua est Lavinia coniunx : ulterius ne tende odiis.
Page 298 - Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus.
Page 196 - Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, 615 et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum ! Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris Idaeae : sinite arma viris et cedite ferro.

Bibliographic information