forsan in nostra vernacula lingua æque rudis, atque ego in vestra latinitate, una eademque res est, etc. » Deinde amarulentas Lipsii calumnias ad ordines memorans, addit : « O quam me felicem reor, qui non tecum in Hispania, vel quod fanatica illa inquisitio urbibus et agris nostris exterminata sit! » Venit ad hunc libri adversus Dialogistam locum : Quam clare scripsi hæreticos seditiosos, turbidos puniendos esse. » Atque subinde ista reponit: Quam clare audes adseverare quod nusquam in tuis libris de Politia legitur. Clandestinæ ad me literæ quas meæ rationes extorserunt, arduo huic negotio non sufficiunt. Seditiosos hæreticos, et qui religionis pallio vim factionesque velant et obducunt, ubique in Processu meo divulsi. Hæc amici tui (H. L. S. et G. F. quibus quoque displicent dolosa et maligna tua scripta) sciunt, qui XIII Kal. jul. me convenientes, scribendi intermissionem tentabant; annuebam hac conditione; Ut fateretur Lipsius severa illa pæna, religionis caussa, in sex libris Politicis commemorata, non perstrinxisse illos, qui pacate, sive politice tam verbis quam factis in libertate conscientiæ viverent, sed violento impetu aut seditione religionem aliquam invehere adtentantes, contra leges patrias et semel receptam religionem, quos secundum jus scriptum merito puniri oportet; atque hunc scripti sui sincerum sensum esse publico scripto testaretur. Quid ad hæc Lipsius? obmutuit. Sed prædicti amici miserunt mihi scriptam exegesin (melius determinatam quam in Politico, et hoc novissimo scripto) qua ipsi incantati videbantur cujus tenor hic est : ע Rogatus sententiam ab amicis, testor ex animo et ingenue, fuisse et esse hanc scripti mei mentem, non puniendos nisi turbatores in religione: id est, qui contra leges et magistratum per turbam aut vim novam, religionem invehunt. Quicunque contenti præsente statu, in libertate conscien tiæ, cum familia et vicinis aut amicis vivunt aut colloquutur, non esse inquietandos. Item non abitror eos puniendos, qui errant abducti, sive ab impostoribus, sive simplicitate quadam aut opinione, citra malitiam, ad summum, ubicunque non est ambitio aut studium innovandi, prætextu religionis, censeo principem debere connivere. » Quam parum autem sibi constet Lipsius in Politicis commonstrat auctor. Extremam tenet paginam Laus Coornheertii, post mortem ejus in bibliotheca reperta : Multos terrebat gravis inclementia LipsI : Qua patriæ rursum vulnus hiabat atrox. Ipse cicatrices ostendis vulneris alti; Atque iterum patriam, ne ruat, ipse mones, Restat adhuc humeris fulta ruina tuis. Eriget et linguæ fulmen uterque suæ. Mors ipsa ante oculos, ex omni parte duellum, Novissimas mihi volventi plagulas, ecce obfertur liber externis ornatus opibus, et nuperrime ab ingeniosissimo viro AIGNAN, Parisiis editus, ubi plurima de occisione eorum quos improba superstitio hæreticos vocat, colliguntur (1): nam linguarum studia hodie apud Gallos vigent; ex quo con (1) Bibliothéque étrangère d'Histoire et de Littérature, Paris, Ladvocat, 1823, in-8, T. I, p. 135. Ibi V. Le Stratagéme de Charles IX, roi de France, contre les Huguenots, rebelles à Dieu et à lui, ou relation du massacre de la St-Barthélemi, par Camille Capilupi, p. 131. Lettres sur les affaires de France par Gui Dufaur de Pibrac, avocat géneral au parlement de Paris, p. 145. Tom. III. 30 cussus orbis gentes quasi implicavit ac commiscuit, nil exterum fastiditur propterea quod est exterum sic Cresi filius, ingenti in periculo, novo sensu præditus est. עג « La maxime de l'extermination des protestants est demeurée longtems » un des dogmes de la politique. Au milieu du dix-septième siècle, Naudé, » dans ses Considérations sur les coups d'état, écrivait encore: « qu'il y avait » un grand sujet de louer le massacre de la Saint-Barthélemi, comme le » seul remède aux guerres qui ont été depuis ce tems-là, et qui suivraient › peut-être jusqu'à la fin de la monarchie, si l'on n'avait imité les chirurgiens experts, qui, pendant que la veine est ouverte, tirent du sang jusqu'aux défaillances, pour nettoyer les corps cacochymes de leurs mauvaises humeurs. » Mais que vais-je parler de Naudé? les dragonnades sont un livre plus fameux et plus récent que le sien » Proh dolor! supersunt adhuc, nec procul, qui, sanguinem sitientes pietatemque simulantes, manus sibi vinculis impeditas, sacrilego murmure plangunt! TANTUM. INDEX I RERUM. - PARS PRIMA. Literarius Belgii conspectus, p. 3. -J. Lipsii ortus, parentes, institutio, præ- - CAPUT VII. Animadversiones in tragoedias quæ L. Annæo Senecæ tri- buuntur. . 58. CAPUT VIII. M. Tullii Ciceronis consolatio. De qua judicium Justi Lipsii CAPUT XII. Epistolica institutio excerpta e dictantis ore. 93. 94. CAPUT XV. Admiranda sive de Magnitudine Romana libri quattuor. 100. CAPUT XVI. Saturnalium sermonum libri duo qui de gladiutoribus. CAPUT XVII. De Vesta et Vestalibus Syntagma. CAPUT XVIII. De Bibliothecis Syntagma.. 105. 108. 113. CAPUT XIX. De Cruce libri tres ad sacram profanamque historiam utiles, CAPUT XX. Diva Virgo Hallensis, beneficia ejus et miracula, fide atque - CAPUT XXI. Lovanium id est opidi et Academiæ ejus descriptio, libri tres. CAPUT XXIV. Leges regiæ et decemvirales studiose collectæ. CAPUT XXVI. De Constantia libri duo qui alloquium præcipue continent in CAPUT XXVII. Manuductionis ad stoïcam philosophiam libri tres, L. Annæo - 114. 117. 120. 126. 128. 129. 160. CAPUT XXXI. De quibusbam Lipsii scriptis aut non vulgatis aut in collectione |