Page images
PDF

h Weishoid

HEISTERBACENSIS, MONACHI

ORDINIS CISTERCIENSIS

DIALOGUS MIRACULOKUM.

TEXTUM

AD QUATUOR CODICUM MANUSCRIPTORUM

EDITIONISQUE PRINCIPIS FIDEM

ACCURATE RECOGNOVIT

JOSEPHUS STRANGE.

VOLUMEN PRIMUM.

ACCEDUNT SPECIMINA CODICUM, IN TABULA LITHOGR.

UNIVERSITY

COLONIAE, BONNAE ET BRUXELLIS,
SUMPTIBUS J. M. HEBERLE (H. LEMPERTZ & COMP.).

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

PRAEFATIO.

Saepe deploratum est a viris de fontibus historiae Germanicae medii aevi edendis et illustrandis meritissimis, in quibus Boehmer ét J. Grimm inprimis nominandi sunt, novam eamque criticam editionem praeclari illius Dialogi de Miraculis, a Caesario Heisterbacensi conscripti, etiam nunc desiderari. Quo libro scriptor suae aetatis praestantissimus, non solum monachicae, quae illo tempore maxime floruit, vitae conditionem ac naturam insigniter illustravit, sed etiam gentis nostrae Rhenum accolentis eius temporis vitam et publicam et privatam tam luculenter et candide adumbravit, ut cum rerum varietate et narrationum simplicitate animum cuiusque lectoris suavissime alliciat, tum viris historiae et antiquitatis curiosis traditionum, morum atque institutorum terrae nostrae fontes aperiat uberrimos. Quare cum editiones Dialogi iam raro invenirentur, textusque earum vitiis scateret, auctore redemptore honestissimo hunc librum ad fidem codicum emendatum, pristinoque nitori redditum, denuo edendi provinciam suscipere non dubitavi, sperans, operam hanc viris litteratis non ingratam esse futuram. De vita et scriptis Caesarii loqui quod supersedere possum, debetur insigni

160591

« PreviousContinue »