Page images
PDF
EPUB

ut postea eam verbis explicare nequiret. Post horam ab angelo a quo missa ') fuerat, extracta, iudici praesentata est. Cuius faciem tunc amoto velamine perspicue vidit, tantam familiaritatem, iocunditatem atque dulcedinem pueró exhibens, ut eam deosculari potuisset si voluisset. Et cum ante culpam in humana forma Christum vidisset, post purgatorium in divinitate eundem meruit contemplari. Juxta quem vidit gloriosam eius Genitricem in solio splendido residentem, et in circuitu eorum2) multitudinem Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, aliorumque iustorum. Diabolus vero timens animam perdere, ait ad Deum: Bonum est ut reducatur ad corpus, ut amplius adhuc tibi serviat. Cui Dominus respondit: Hoc non dicis propter eius salutem, sed propter tuam nequitiam. Speras enim quod per corpus peccando, cedere possit3) in partem tuam. Data tamen sententia, anima corpori restituitur, mirantibus cunctis qui aderant, quia per signa quae in puero viderunt, verbis eius credere compulsi sunt. Puer vero tum amore gloriae 4), tum timore poenae, patriam suam deserens, conversionis gratia ad quandam domum ordinis nostri venit. Cuius desiderium cum conversus 5), homo nequam ac superbus, qui hospitio praeerat, cognovisset, eo audiente sic ait: Videte quando tales garciones monachi fuerint effecti, statim volunt esse domini nostri. In cuius verbis adeo puer scandalizatus est, ut a proposito resiliret, et ad ordinem Templariorum se transferret). NOVICIUS: Multae visiones de consummatione saeculi quotidie recitantur; nescio si eis fides sit adhibenda. MONACHUS: Quia de adventu Antichristi, et consummatione saeculi, multi sunt decepti, quae de his audivi scribere nolui. Forte imo non forte"), propter orationes sanctorum, iudicii tempus differtur, sicut ex subsequenti visione colligitur.

[merged small][ocr errors]

A

2) BD eius.

[ocr errors]

3) BDE posset. 4) glo- 5) B add qui

--

1) B immissa. riae add D. ellige gloriam patriae coelestis. dam. 6) i ta villam Breisig domus fuit Templariorum. 7) Homil. IV. p. 126: sed forte, imo sine forte."

CAPITULUM LVIII.*)

De sancta Maria quae obtinuit ne angelus
secundo buccinaret.

In Claravalle sacerdos quidam est Wilhelmus nomine, cuius mentionem feci in distinctione octava capitulo quadragesimo nono. Huic divinitus multa revelantur. Anno siquidem praesenti, cum in oratione staret, factus) in excessu mentis, raptus est ad tribunal Christi 2). Ad cuius dexteram angelum cum tuba stare conspexit. Quem Christus clara voce cunctis coelestis patriae exercitibus audientibus, sic allocutus est: Buccina. Quod cum factum fuisset, tam valida erat vox eiusdem tubae, ut totus mundus quasi folium de arbore tremere videretur. Cui cum secundo diceret, buccina adhuc semel, mater misericordiae Virgo Maria, sciens mundum si denuo buccinaret consummari, ceteris sanctis tacentibus, surgens ad pedes filii procidit, et ut sententiam differret, mundoque parceret, cum instantia multa supplicavit. Cui Christus respondit: Mater, mundus in tam maligno iam positus est), et sic quotidie me suis peccatis irritat, ut vel sententiam suspendere, vel homini parcere merito non debeam. Non solum laici sed et 4) clerici et monachi vias suas prorsus corruperunt, et me de die in diem offendunt. Tunc illa: Parce dilecte fili mi, parce 3), et si non propter illos, saltem propter amicos meos, personas ordinis Cisterciensis, ut se praeparent. Abbates nostri hoc anno de Capitulo generali revertentes, nobis ista retulerunt. NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, valde malis prodest iustorum cohabitatio. MONACHUS: Si decem iusti fuissent in Sodomis, Dominus multitudini pepercisset. NOVICIUS: Visio haec concordat miraculo capituli secundi septimae distinctionis, ubi imago Dei Genitricis sudasse dicitur timore imminentis iudicii. MONACHUS: Diem iudicii esse in ianuis, terraemotus per loca, et alia signa de quibus supra dictum est declarant. Sed valde consolatur, quod Salvator his fieri incipientibus, iustos admonet dicens: Levate capita vestra, id est exhilarate corda, quia appropinquat redemptio vestra 6).

[blocks in formation]

CAPITULUM LIX.

De coelesti Jerusalem et gloria sanctorum.

Festinemus ergo ingredi in civitatem illam in qua nulli sunt terraemotus, nulli gemitus vel suspiria, sed Dei laus assidua. In qua nulla pericula, sed securitas firma. In qua non est mortalitas, sed vita aeterna. In qua rancor nullus, discordia nulla, sed pax plena. In qua nullus esurit, nullus sitit, quia satietas illic perfectissima. Quatuor haec bona in tribus versiculis Propheta comprehendit dicens: Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Syon. Lauda corde, lauda ore. Quare? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ecce securitas. Benedixit filiis tuis in te. Ecce immortalitas. In dextera illius longitudo dierum). Qui posuit fines tuos pacem. Ecce pax et concordia. Et adipe frumenti satiat te2). Ecce satietas. De gaudio civium huius beatae civitatis in alio loco idem dicit Psalmista: Sicut laetantium omnium habitatio est3) in te*). Comprehendit breviter, quod longis sermonibus explicari ) non poterat. Non enim erit ipsa laetitia qualis hic agitur, ubi de filiorum sus-, ceptione laetamur, vel de munere divitiarum et 6) bonorum gratulamur. Quod igitur explicari 7) non potuit, sumpta qualicunque similitudine, dixit ut potuit. Sicut laetantium, inquit, id est vere laetantium, ut) sit expressio veritatis, et non nota similitudinis, ut ibi, Tanquam unigeniti a Patre), id est vere unigeniti. Istorum laetantium septiformis est actio. Vivunt vita infinibili; sapiunt arcana Dei; amant Deum et proximum. Laudant quod oculus non vidit, quia sunt invisibilia, et quod auris non audivit, quia sunt in pace quietissima, nec in cor hominis ascendit 1o), quia sunt incomprehensibilia. Gaudent gaudio ineffabili; veloces sunt et securi. Beati sunt illi qui illuc "') ducente Domino pervenerint 12), ubi omnis cogitatio vincitur, et cuncta desideria superantur, ubi talis felicitas accipitur quae nulla contrarietate perdatur. NOVICIUS: Miseri sunt qui ad tantam laetitiam non suspi

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

2) Psal. 147, 12-14.
5) BE explicare. -

3) est om ABE..
6) EFP vel.—7) EF

8) CF ut sicut. 9) Johan. 1, 14.
11) B illic.

[ocr errors]

12) CP perveniunt.

10)

364

DIST. DUOD. DE PRAEMIO MORTUORUM. rant. MONACHUS: Quia') dialogo nostro finis imponendus est, simul Christum qui omnis consummationis finis est deprecemur, ut ea quae tua interrogatione, sive mea responsione confecta sunt, legentibus nec non et audientibus ad meritum proficiant, ut sic aedificatio proximorum, nostrorum fructus fiat laborum. Quod nobis praestare dignetur ipse de quo loquimur, Jesus Christus Dominus noster, mundi redemptor, electorum confrater, Rex angelorum, et ut breviter concludam, vita, merces, et laetitia omnium sanctorum. Cui cum Patre et Spiritu sancto laus, honor et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.

Codicis exigui stilus auctorem reticescens,

Ingeror in medium, veluti nova verbula spargens.
Sic ut mitis amor terat aspera, mitius illa
Corrigat, ac mores addat nota vera salubres 2).

1) D Verum dicis. Quia. 2) in his versibus, si primas verborum litteras compegeris, hunc habebis pentametrum :

Cesarii munus sumat amica manus.

INDEX CAPITULORUM.

Distinctio septima de sancta Maria.

I. De his quae beatam Virginem Mariam mystica designant,` et de beneficiis humano generi per eum collatis.

133

II. De imagine eius, quae sudavit timore divinae sententiae.. 3 III De plaga Frisiae ob iniuriam Dominici corporis.

IV. De sacerdote idiota, qui a sancto Thoma Cantuariensi degradatus, per beatam Mariam officium suum recuperavit.

V. Item de sacerdote in Derlar idiota et deposito, cui sancta Maria ecclesiam restitui praecepit.

VI. De domino Innocentio Papa, quem sancta Maria corripuit per Renerium, cum in ordinem Cisterciensem exactiones facere conaretur.

VII, De vindicta hostium Loci sanctae Mariae." VIII. De Henrico canonico sancti Kuniberti, qui per intercessionem sanctae Mariae conversus est.

[ocr errors]

IX. De monacho apud monasterium infirmato, quod Trappa dicitur, cui sancta Maria gratiam confitendi obtinuit. X. Item de duobus mendicis, in hospitali eius Parisiis aegrotantibus, quos de confessione monuit. XI. De Petro monoculo Abbate Claraevallis, cui in ecclesia Spirensi sancta Maria benedictionem dedit.

[ocr errors]

XII. Item de monachis atque conversis in Hemmenrode, quibus ad vigilias benedixit, Henrico converso inspiciente. XIII. Item de eodem converso, et ceteris conversis infirmis, quos noctu visitans beuedixit.

XIV. Item de monachis, quibus dormientibus benedixit, uno tantum neglecto, quia inordinate iacebat XV. De eo quod beata Virgo Maria cum sancta Elizabeth et Maria Magdalena praedicto converso apparuit. XVI. Vita domini Christiani monachi de Hemmenrode. XVII. De sacrista de Lucka, qui nocte sanctam Mariam super altare residere conspexit.

XVIII. Item de quodam monacho eiusdem coenobii, qui sanctam Mariam ad vigilias circuire, et singulorum monachorum vultus detegere vidit, duobus tantum neglectis.

XIX. Item de altero monacho eiusdem claustri, cui beata Maria super altare in aere inter multitudinem sanctorum apparuit.

XX. De visionibus nobilis virginis de Quida.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

10

5

[ocr errors]

6

7

11

12

13

14

15

16

16

17

[ocr errors]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »