Page images
PDF
EPUB

et pedibus crebrius inscriptus apparebat. Ex his quae dicta sunt colligitur, quod sicut Deus secundum qualitatem et modum punit peccatum, ita remunerat et meritum, maxime in illis membris ostendens signum gloriae, per quae illa meretur. NOVICIUS: Unde est quod humana natura tantum abhorret mortem, cum tanta sit ei a Deo gloria praeparata? MONACHUS: Ipse Rex gloriae Jesus Christus Deus et homo, in tantum secundum sensualitatem mortem abhorruit, ut timore illius sanguinem sudaret. Anima naturaliter appetit esse in corpore, nec potest ab illo separari sine magna acerbitate.

CAPITULUM LI.

De converso qui dixit pectus suum quasi lapide maximo premi cum moreretur.

Ante hoc quadriennium cum Prior quidam de ordine Regularium in quadam curte monasterii sui hospites collegisset, et iam mensa esset praeparata, ipse tanto sopore coepit affici, ut nisi ocius dormiret moreretur. Qui cum in lecto se reclinasset, mox quidam eius conversus qui alteri grangiae praeerat, dormitanti affuit dicens: Domine cum licentia vestra vado. Et ille: Quo vadis? Respondit conversus: Ad Deum vado, quia mortuus sum in hac hora. Et Prior: Cum multi perfecti viri transeant per purgatorium, quid est quod tu tam absolute dicis te statim esse iturum ad Deum? Ad quod ille respondit: Habebam consuetudinem ut quotiens transirem coram crucifixo, hanc dicerem orationem: Domine per illam amaritudinem quam sustinuisti propter me in cruce, maxime quando anima tua egressa est de corpore tuo, miserere animae meae in egressu suo. Et exaudivit orationem meam Dominus, meique misertus est. Et dixit Prior: Quomodo fuit tibi morienti? Respondit: Videbatur mihi in agonia, quod totus mundus esset lapis unus, et premeret pectus meNOVICIUS: Verba huius conversi illis concordant qui dicunt nullam poenam in hoc mundo ') amariorem separatione corporis et animae. MONACHUS: Sicuti alibi dixi, de incertis non audeo iudicare. Scio enim quod viri perfecti propter vitam futuram quandoque valde ardenter desiderant mortem.

um.

1) F add esse.

CAPITULUM LII.

De morte Theoderici et Guntheri.

Tres iuvenes de civitate Bonnensi conversionis gratia ad Novum Castrum') domum ordinis nostri venientes, omnes bidem recepti sunt. Ex quibus unus Theodericus, alter Guntherus, tertius vocabatur Sigerus. Primo mortuo, Guntheus reminiscens suae peregrinationis, et supernae beatitudinis id quam suum comitem iam vocatum crediderat, quotidie ad llius tumulum flevit. Quem die quadam vox de sepulchro his verbis allocuta est: Consolare frater, consolare, quia citius venies ad me. Cuius vultum cum Abbas tristem cerneret, et tristitiae causam ab eo requireret, et ille dicere renueret, vix ab eo quae dicta sunt extorquere potuit. Paucis diebus elapsis, precibus ut puto Theoderici adiutus, et ipse vocatus est, illi coniunctus in coelo, cui cum multis lacrimis ut dictum est associari desideravit in mundo. Haec a Sigero Bonnae recitata sunt. NOVICIUS: Puto quod merces iustorum multa sit in coelo. MONACHUS: Hoc tibi ostendam in sequenti capitulo.

CAPITULUM LIII.

De converso qui dixit Cisterciensem ordinem maximam habere gloriam in coelo.

Conversus quidam nigri ordinis ante paucos annos defunctus est. Die quadam duobus monachis coenobii sui in conclavi sedentibus, ille ostio latenter aperto ingressus est ad eos. Quo viso cum terrerentur, scientes eum mortuum, ait ille: Cognoscitisne me? Respondentibus eis, bene te cognoscimus, tu es talis frater noster; coeperunt eum interrogare de statu quarundam animarum. Quos ille de singulis expedivit, dicens quasdam esse male, quasdam valde male, quasdam etiam bene, quasdam valde bene. Quem cum etiam interrogassent de griseis monachis, respondit: Praemium illorum maximum est, et lucent sicut sol in regno coelorum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate nigri ordinis. NOVICIUS: Huic visioni concordat quod dictum est superius in distinctione septima capitulo quinquagesimo nono, ubi ordo noster sub man1) Neuburg in Alsatia prope oppidum Hagenau.

tello beatae Dei Genitricis congregatus est. MONACHUS: Verum dicis. NOVICIUS: Quod iustis repromissum est a Domino: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris 'corum'), nescio utrum intelligendum sit de corpore vel de anima. MONACHUS: Corpora electorum post resurrectionem lucebunt ut credimus sicut sol, non sicut modo lucet, sed sicut luxit ante lapsum, hoc est septempliciter tantum ut modo, teste Isaia: Et erit, ait, lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum2). Anima vero multo plus lucebit quam corpus. NOVICIUS: Claritatem corporum vellem mihi aliquo exemplo probari. MONACHUS: Ut enim taceam de transfiguratione Dominici corporis, referam tibi exemplum quod nuper audivi.

CAPITULUM LIV.

De glorificatione pedum cuiusdam magistri.

Magister quidam Parisiensis infirmatus, cum de glorificatione corporum cogitaret, et haesitans in corde suo diceret, quomodo poterit esse ut corpora ista fictilia et putrida lucere possint in futuro sicut sol, ad pedes suos quos de operimento erexerat, respexit. Et ecce tantus splendor de illis exivit, ut oculi eius reverberati eos intueri nequirent. Moxque ad se reversus gratias egit Christo, cuius virtute antequam moreretur ad fidem resurrectionis reductus est. NOVICIUS: Quomodo poterunt oculi tantum fulgorem sustinere? MONACHUS: Ut dicit Augustinus, longe erunt tunc alterius potentiae3) quam modo; nam et ipsi glorificabuntur.

CAPITULUM LV.

De David monacho qui oculos in solem defixit.

Cum sanctae recordationis dominus David monachus Claustrensis adhuc esset in corpore, saepe sedens in labore, in ipsum globum solarem irreverberatis oculis ad instar aquilae respexit. Huius rei testes sunt seniores nostri, qui ea quae dicta sunt saepius viderunt. Si enim Deus tantam virtutem tribuit oculis infirmis, quid hoc miraris de oculis glorificatis?

1) Matth. 13, 43. XXII, 29, 3.

2) Isai. 30, 26.

3) Augustin. de Civit. Dei

OVICIUS: Dic quaeso quae erit gloria corporum, vel quae oria) animarum? MONACHUS: Utriusque hominis gloria obis inexplicabilis est. .

CAPITULUM LVI.

De dotibus electorum post resurrectionem.

aere,

In novissimo die, ut dicit Apostolus, omnes resurgemus, ed non omnes immutabimur 2). Soli electi immutabuntur, per lorificationem utriusque hominis. Gloria corporis consistit in quatuor dotibus, id est in subtilitate, claritate, immortalitate, gilitate. Quatuor erunt dotes corporis, ut omnis eius natua glorificetur. Corpus constat ex quatuor complexionibus, id est sanguine, colera, melancolia, flecmate); quae cum quauor elementis concordant. Sanguis concordat cum colera cum igne, melancolia cum terra, flecma cum aqua. Est adhuc alia horum cum aetatibus et temporibus concorantia, quae huic loco non est necessaria. Quicquid enim corpus humanum habet de aere, transibit in subtilitatem; quod de igne, in claritatem; quod de terra, in immortalitatem; quod de aqua, in agilitatem. De his quatuor dotibus scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent). Fulgebunt, ecce claritas; et tanquam scintillae, ecce subtilitas. Nihil subtilius scintilla. In arundineto discurrent, ecce agilitas. Discursus agilitatem exprimit. Per hoc quod sequitur: Et regnabunt in aeternum, exprimitur immortalitas, vel impassibilitas. Dotes vero animae sunt, agnitio, dilectio, fruitio. Anima beata Deum agnoscet, agnitum diliget 5), dilecto fruetur. Post resurrectionem generalem, septenarius iste trinitati personarum iungetur, et felix tunc ille denarius electis repromissus perficietur 6). Erit tamen in dispari claritate, par gaudium, ut ait Augustinus; quod non est intelligendum de affectione cordium, sed de rebus de quibus gaudetur. Unusquisque ibi gaudebit de gloria alterius. Quod dotes debeant inaequales esse, dicit Apostolus: Sicut, inquit, stella a stella differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum'). NOVICIUS: De die iudicii vellem nunc aliquid a) certificari.

[ocr errors]

2) Cor. I, 15, 51.

3) B fleumate; sic

15, 41-42.

8) B

1) gloria om BC. et paulo post. 4) Sapient. 3, 7. 5) BE agnoscit - diligit. 6) Matth. 20, 2. 7) Cor. I, add mihi.

MONACHUS: De die illo nemo scit, quia dies Domini sicut fur in nocte, id est inopinate et improvise, ita veniet'). NOVICIUS: Ubi erit iudicium? MONACHUS: Super vallem Josaphat in aere. NOVICIUS: Quot erunt ordines in iudicio? MONACHUS: Quatuor. Quidam ut summe boni iudicabunt et salvabuntur; summe mali sine iudicio damnabuntur; mediocriter boni iudicabuntur et salvabuntur; mediocriter mali iudicabuntur et damnabuntur. NOVICIUS: In qua forma apparebit Christus? MONACHUS: In forma servi omnibus apparebit, sed glorificata. NOVICIUS: Exhibebit omnibus eundem vultum? MONACHUS: Non. Bonis apparebit mitis, malis terribilis. Hoc tibi ostendam per exemplum.

CAPITULUM LVII.

De Eynolpho Templario.

Circa hoc biennium sacerdos quidam mortuus est in Briseke villa Dioecesis Coloniensis, de ordine Templariorum, nomine Eynolphus, vir satis religiosus. Quae de illo dicturus sum, ipse mihi ore suo non semel sed saepius recitavit. Cum adhuc puer esset, in domo materterae suae infirmatus, sacram communionem suscepit. Et cum se inungi peteret, quibusdam dissuadentibus dilatum est; sicque sine eodem sacramento exspiravit. Affuit et angelus Domini qui et dixit: Male actum est cum puero isto, eo quod sine sacra inunctione obierit. Et inunxit eum, iam tamen anima egrediente. Egressam vero divino vultui praesentavit. Quem vultum puer quasi per velamen contemplabatur, eique severus valde videbatur. Et ecce mox diabolus affuit. Qui cum puerum accusare vellet nec causam inveniret, ait ad Deum: Domine, puer iste obulum') germano suo furabatur, nec unquam inde egit poenitentiam. Justus es, et iuste iudicare debes. Non dimittes reatum, quia non restituit ablatum. Cui Dominus respondit: Velles ut pro tantillo puerum hunc damnarem? Mea iustitia non est absque misericordia. Supplicantibus pro anima viginti quatuor senioribus qui in circuitu sedis erant3), culpa remittitur; moxque ad praeceptum Dei deducta, in puteum igneum proiecta est. In quo tantam poenam pertulit,

1) Thessal. I, 5, 2.

2) Cobolum.

3) Apoc. 4, 4.

« PreviousContinue »