Page images
PDF
EPUB

Tollensque vestem quasi in foetidam atque bullientem laxivam ') intinxit. De qua cum faciem et collum sacerdotis percussisset, ille excitatus fortiter clamavit: Adiuvate adiuvate. Quem cum signo vocis compescerent, respondit: En morior, en incendor. Tunc surgentes invenerunt caput eius totum inustum; sicque in infirmitorium deportaverunt semivivum. Nullam enim fecerat de eadem negligentia confessionem. NOVICIUS: Valde terrere debet haec visio illos qui multas habent ecclesias, et multas quotidie recipiunt eleemosynas, et non deserviunt. MONACHUS: Neque nos sine timore esse debemus.' His ergo quae tristia sunt omissis, veniamus ad praemia patriae coelestis.

CAPITULUM XLIII.

De gloria Irmentrudis Abbatissae in Ditkirgen.

In monasterio sanctimonialium quod Ditkirgen dicitur, quod in Bonnensi civitate situm est, Abbatissa quaedam fuit nomine Irmentrudis 2). Erat enim virgo corpore, amatrix imo in domo eadem reparatrix disciplinae, et totius norma iustitiae. Cum vero moritura esset, passionem Domini coram se legi faciebat; et cum ventum fuisset ad locum illum: In manus tuas commendo spiritum meum3), ex multa pietate cordis haec verba quae ei ultima fuerunt dixit: O amantissime virorum. Statimque agonizans, cum Christo et") in manus Christi) spiritum emisit. Quae cum post mortem beatae Aczelinae apparuisset, et illa de statu eius sciscitaretur, respondit: Statim in ipsa hora quando anima mea egressa est de corpore, fuit ante Deum. Et illa: Quare soror non apparuisti mihi per hos triginta dies? Respondit Abbatissa: Ego fui in gloria, et tu circa reliquias sanctarum virginum undecim millium eras occupata, nec te volui impedire. Huius sepultura cuidam sorori diu antequam Abbatissa efficeretur, praeostensa est. De alia siquidem domo propter suam religiositatem ab Episcopo Philippo assumpta fuerat, eratque soror Caesarii monachi nostri quondam Abbatis Prumiensis.

1) E laxiviam, D lixivam, P foetidum atque bulliens lixivum, CF foetidam aquam atque bullientem. Homil. ined. Quando capita nostra lavamus, si laxiva fuerit bona et aspera, ipsae sordes pulvereae quasi in candorem nivis vertuntur." 2) AEP Irmendrudis. 3) Luc. 23, 46. 4) et om

CDEF.

[ocr errors]

5) C Patris.

CAPITULUM XLIV.

De gloria sanctimonialis quae Aczelinae apparuit in
sphaera ignea, et de tunica sancti David.

Haec Aczelina habebat quandam sororem spiritualem in congregatione, unice dilectam. Quae cum moritura esset, rogata est a beata Aczelina ut sibi post mortem appareret. Quod et fecit. Nam cum die quadam staret in oratione Aczelina, soror defuncta apparens ei in sphaera ignea, sciscitanti de suo statu, versiculo Davidico respondit dicens: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, et cetera). Nihilque aliud loquens, oculis eius subtracta est. NOVICIUS: Satis breviter satisque pleniter 2) tam suum praemium quam supernae civitatis gloriam ostendit. MONACHUS: Cum mortuus esset beatae memoriae David monachus Claustrensis cuius vita signis et virtutibus valde exstitit illustris, data est praedictae Aczelinae una ex tunicis eius. Quam cum propter viri sancti amorem valde veneraretur, ille quadam die ei apparens dixit: Bona soror, tunica mea non est tibi necessaria, sed quidam peccator conversus est in Claustro, Gerardus nomine, cognomento Waschart, illi des eam. Quod et fecit. Sciens hoc frater eius carnalis Fredericus monachus noster, partem sibi dari petivit ex eadem tunica. Quam ille per medium scindens, partem sibi retinuit, reliquam fratri transmisit. Per quam plurimae sanitates apud nos factae sunt: Cum quanta celeritate iustorum animae coelos penetrent, adhuc alio tibi pandam exemplo.

CAPITULUM XLV.*)

De gloria monachi cuius anima ad instar sagittae
fuit ante Deum.

Monachus quidam ordinis nostri alteri cuidam monacho sibi familiari post mortem apparens in gloria multa, cum de statu suo requireretur, respondit: Nunquam sagitta de arcu emissa tam cito volare potuit ad locum destinatum, quam cito anima mea de corpore egressa, fuit ante Deum. Nec

[ocr errors][merged small]

2) B plene. Homil. IV. p. 194: valde pleniter *) Homil. I. p. 127.

mirum. Quadraginta enim annis Christo in ordine servierat, ad instar sagittae multos salubriter vulnerans exemplo rectae conversationis, pennis sublevatus contemplationis. In sagitta tria sunt, lignum, pennae, ferrum. In ligno propter fructum exprimitur boni operis plenitudo; per pennas, gemina id est Dei et proximi dilectio; in ferro quod acutum est, extrema compunctio. Nota quod sagitta non recte ducitur, nisi sit pennata, neque pervenire potest ad locum destinatum. Sic anima etiam fuerit innumeris operibus bonis, id est de genere bonorum, bene decorata, et ferro acutissimi doloris timore peccatorum affecta, nunquam tamen sine alis caritatis ad locum perveniet aeternae quietis. De hoc loco David dicit in Psalmo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam')? NOVICIUS: Saepe in specie columbae iustorum animae leguntur coelos penetrasse. MONACHUS: Verum dicis; nam et unum exemplum recentiori tempore gestum, de hoc tibi referam.

CAPITULUM XLVI.

De scholare cuius anima in specie columbae assumpta est.

In civitate Bonnensi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immitti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligeret quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: Ego sum mater Christi, et animam scholaris huius qui vere martyr est tollere veni. Revera scholares si innocenter vivunt, et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum.

1) Psal. 54, 7.

CAPITULUM XLVII.

De manu scriptoris in Arinsburgh.

In Arinsburgh') monasterio ordinis Praemonstratensis"), sicut audivi a quodam sacerdote eiusdem congregationis, scriptor quidam erat Richardus nomine, Anglicus natione. Hic plurimos libros in eodem coenobio manu propria conscripserat, mercedem sui laboris praestolans in coelis. Hic cum fuisset defunctus, et in loco notabili sepultus, post viginti annos tumba eius aperta, manus eius dextera tam integra et tam vivida est reperta, ac si recenter de corpore animato fuisset praecisa 3). Reliqua caro in pulverem redacta fuit. In testimonium tanti miraculi manus eadem usque hodie in monasterio reservatur. Bene erat manus huius scriptoris pennata, id est opus eius caritate informatum. NOVICIUS: Satis Deus ostendit in instrumento, quanta fuerit merces laboris in coelo. MONACHUS: Audi aliud.

CAPITULUM XLVIII.

De odore magistri Petri Cantoris.

Magister Petrus Cantor Parisiensis verbo, vita et exemplo multos aedificaverat. Hic in Fontennella*) domo ordinis nostri factus novicius, infra annum probationis defunctus est, et in Capitulo sepultus. Cumque postea necessitate aedificiorum corpus eius esset transferendum, aperto sepulchro tam magnus et tam suavissimus ex illo odor efferbuit, ut nares omnium illius flagrantia reficerentur. Odor ille signum erat eximiae eius doctrinae, cuius mercedem receperat in coelo. Quantum vero gratiae, quantumve gloriae doctores sive praedicatores post hanc vitam mereantur, subsequens sermo declarat).

[ocr errors]

1) BE Arinsberg, P Arnisberg, ACF Armisberg. Intelligit auctor, ut puto, coenobium Arnsburg, prope urbem Rinteln situm. 2) B nostri. 3) BDP praescisa. 4) CDEFP Fontenella, KR Pontenella. Petrus factus est novicius in coenobio Long-Pont, quod fuit prope urbem Soissons. mo subsequens declarabit.

5) B ser

CAPITULUM XLIX.

De praedicatore ordinis Praemonstratensis.

Sacerdoti cuidam ordinis Praemonstratensis in hac quae nodo fuit expeditione, praeceptum erat contra Sarracenos crucem praedicare. Cumque in ipsa praedicatione corporali nolestia tactus, hominem deponeret, cuidam socio suo post nortem apparuit. Quem cum ille interrogasset, quomodo haperet, vel si aliquid') molestiae moriens pertulisset, respondit: Videbatur mihi poena mea satis longa. Cumque morerer, non1) nisi daemones circa me vidi, qui animam egredientem coeperunt abducere. Ex quibus unus dixit: Nunquam bene servasti professionem tuam, neque obedientiam Abbati tuo promissam. Et subiunxit statim alter: Nunquam praedicasti sincere Dominum tuum, id est gratis. Et intellexi statim accusante conscientia, quia uterque verum dixisset. Cumque in hunc modum diversi diversa contra me proponerent, et ego iam positus fuissem in desperatione 3), eo quod non esset qui pro me responderet, maxime cum circumspiciens, neque beatam Dei Genitricem, neque aliquem angelorum, sive aliorum sanctorum vidissem, ecce Christus adveniens, manu tenuit me dicens: Sequere me, quia tu praedicasti me, Mox turba omnis spirituum illorum immundorum disparuit ad instar fumi, et ego Christum secutus sum ad gloriam. Nullam enim aliam poenam excepto illo terrore passus sum. His etiam qui libenter orant, referam exemplum satis incentivum.

CAPITULUM L.

De cive in cuius cruribus scriptum erat: Ave Maria.

Civis quidam Coloniensis habebat illam consuetudinem, ut quotiens solus esset semper oraret. Eundo ad ecclesiam sive redeundo, vel in curia sua deambulando, angelicam maxime ruminabat salutationem. Qui cum mortuus esset, cuidam nepti suae in habitu splendido apparebat. In quo, maxime tamen in caligis et in) calciis, scriptum) erat per totum, versiculus Ave Maria gratia plena, et cetera. Quia ut dixi eundem versiculum deambulando frequentaverat, cruribus eius

[blocks in formation]

-

2) B nil. 3) BDF desperationem. — 4) in 5) CF scriptus.

« PreviousContinue »