Page images
PDF
EPUB

ctus est, nomine Johannes. Hic quidem religiosus satis fuit, sed in verbis atque signis levem admodum se exhibuit. Die quadam post mortem eius cum dominus Ulricus') tunc Abbas intraturus esset oratorium, et unum pedem posuisset introrsum, clara luce praedictus Johannes illi apparens, ad pedes eius procidit, orationes postulans. Quo viso Abbas territus, pedem retraxit, ostium post se claudens. Et iudicatum est a fratribus, causam purgatorii eius maxime fuisse levitatem. NOVICIUS: Quid si ipsi Abbates ordinem suum minus custodierint? MONACHUS: Sicut subiecto probabitur exemplo, et ipsi poenae subiacebunt.

CAPITULUM XXXI.

De purgatorio Abbatis qui invitus ivit ad laborem.

Recitavit mihi nuper Henricus maior cellerarius de Claustro visionem notabilem satis. Contigit, inquit, ut die quadam haberem socium viae monachum quendam ordinis nostri. Cumque simul conferremus de aedificatoriis, dixit mihi: Ego vobis referam quod nuper contigit in domo nostra. Habebamus Abbatem virum in disciplina ordinis satis perfectum, excepto hoc solo, quod nunquam pene cum fratribus exire voluit ad labores manuum. Hic cum moriturus esset, et monachus quidam quem familiarius prae ceteris diligebat, ei serviret, ait ei idem monachus: Domine rogo vos intuitu caritatis, ut infra hos triginta dies mihi apparendo, de statu vestro me certificetis. Respondit Abbas: Si mihi concessum fuerit, libenter faciam. Sicque defunctus est. Monachus vero quia multa fecerat ei bona, quotidianis lacrimis in oratione Deum pro illius excessibus ante aliquod altare placare studebat. Tricesima die, cum iam monachus de Abbatis reditu desperasset, ille oranti apparens, ait: Ecce hic sum sicut promisi tibi. Erat autem a cingulo et sursum tam corpore quam veste clarus valde, crura vero eius ulcerosa et ad instar carbonum2) nigerrima. Requisitus de statu suo, respondit: Tormenta quae in cruribus sustinui, nulla lingua posset exprimere. Dicente monacho, quae fuit causa tantorum tormentorum? ille subiunxit: Quia frequenter de labore mansi, nulla saepissime certa necessitate, ut est hospitum, sive audiendarum confes1) D Henricus. 2) B carbonis.

sionum, me detinente. In residuo corpore nil poenarum passus sum. Roga igitur ex parte mea conventum, ut aliquas orationes pro me Deo offerat, et spero me citius fore liberandum. Unde, inquit, sciam vos esse liberatum? Respondit ille: Ante hoc altare tibi apparebo. Dicta sunt haec Priori; iniunguntur orationes; apparet iterum monacho, ab omnibus poenis se ereptum gratulatur '). NOVICIUS: Miror utrum plus mortuis valeant orationes vel eleemosynae. MONACHUS: Audi de hoc solutionem cuiusdam mortui.

CAPITULUM XXXII. *)

De mortuo qui eleemosynas praeposuit orationibus. Quidam post mortem amico suo apparens, cum ab eo interrogaretur, utrum sibi magis vellet impendi orationes sive eleemosynas 2); respondit: Eleemosynas eleemosynas; orationes enim tepidae sunt. Hic devotae iustorum orationes excluduntur, quae penetrant coelos 3). NOVICIUS: Quid sentis de missis? MONACHUS: Nulla oratio, nulla eleemosyna ad ereptionem animarum missae potest comparari. In missa Christus orat, cuius corpus et sanguis eleemosynae sunt. Has eleemosynas pauper quaedam anima sibi dari post mortem rogavit, sicut sequens docet exemplum.

CAPITULUM XXXIII.

De mortuo qui petivit missas tres in ordine nostro.

Adolescens quidam nobilis ad Claramvallem veniens, receptus est in conversum. Qui non alta sapiens, sed humilibus consentiens), ad quandam grangiam missus, factus est ibi opilio ovium. Qui cum die quadam oves sibi commissas in agro pasceret, apparuit ei quidam suus consobrinus et ipse in adolescentia eodem tempore defunctus 5). De cuius inopinato adventu dum admiraretur, et diceret, unde tam subito advenis, et quid quaeris? respondit ille: Mortuus sum, et poenis maximis crucior. Et conversus: Poteris iuvari necne? Respondit: Si potero habere tres missas in ordine vestro, 2) B eleemos y nas 4) Rom. 12, 16. — 5)

1) C gloriatur.

vel orationes.

[ocr errors]

*) Homil. I. p. 112.

3) Eccli. 35, 21.

DP consobrinus in adolescentia sua (sua om D) de

functus.

[ocr errors]

mox liberabor. Audiens haec conversus, cum licentia magistri sui ad Claramvallem festinavit, et quid viderit vel audierit Priori revelans, tres missas iam dicto impendi defuncto eius gratia supplicavit. Cui Prior gratanter annuens respondit: Ego unam celebrabo, alias') duobus sacerdotibus iniungam. Dictis vero missis mortuus iterum converso apparens in praedicto agro, gratias egit et dixit: Beneficio trium missarum quae pro me dictae sunt, ab omnibus poenis meis liberatus sum. Nec mirari debes si tantum valet Dominici corporis immolatio, cum quibusdam animabus ad liberationem prosit brevis verborum absolutio.

CAPITULUM XXXIV.

De purgatorio Christiani monachi Vallis sancti Petri.

Cum2) moreretur bonae memoriae Christianus monachus noster, cuius memini in distinctione quarta capitulo tricesimo, Abbas Gevardus domi non fuit. Qui cum septima die Capitulo praesideret, et cantor diceret secundum consuetudinem ordinis, domine absolvite fratrem nostrum defunctum; his verbis eum absolvit: Requiescat in pace. Eadem nocte Christianus cuidam seniori presbytero nomine Syfrido, tunc temporis novicio, et nihil prorsus de hac absolutione scienti, apparens in somnis 3) ait: Hodie liberatus sum. Qui cum visionem magistro suo Ludolpho recitasset, ille absolutionis eius recordatus, satis admiratus est verborum virtutem. NOVICIUS: Miror si sancti sub quorum regula religiosi vivunt, post mortem ceteris sanctis aliquid eis magis succurrant. MONACHUS: Etiam, sicut in sequenti visione declaratur.

CAPITULUM XXXV.

De purgatorio sanctimonialis in Rindorp cui sanctus
Benedictus astitit.

Non est diu quod sanctimonialis quaedam de monasterio Rindorp quod iuxta Bonnam situm est, Elizabeth nomine, debitum carnis solvit "). Est autem idem monasterium de regula sancti Benedicti Abbatis. Diligebat enim eadem Eliza

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

beth specialiter sanctum Johannem Evangelistam, quicquid poterat honoris illi impendens. Habebat carnalem sororem in eodem monasterio, quae Aleidis vocabatur. Haec cum nocte quadam dictis matutinis, in lecto suo sedens, officium defunctorum pro anima sororis decantaret'), vocem quandam circa se audivit. Et cum requireret, quae esset; respondit: Ego sum Elizabeth soror tua. Et illa: Quomodo habes soror, vel unde venis? Respondente illa, male quidem habui, sed modo bene sum; Aleidis subiunxit: Profuit tibi aliquid sanctus Johannes quem tam ardenter dilexisti? Respondit illa: Vere nihil. Qui mihi astitit, sanctus pater noster Benedictus fuit. Ipse enim genua sua pro me flexit ante Deum. NOVICIUS: Cum vix aliquis evadat purgatorium, valde me terret quod quidam dicunt, minimam poenam in purgatorio maiorem esse omni poena quae excogitari potest in hoc mundo 2). MONACHUS: Requisitus de hoc verbo a me quidam magnus theologus, respondit: Falsissimum est, nisi intelligatur de eodem genere poenae. Verbi gratia: Ignis ille acutior est igne nostro, frigus frigore nostro, et sic de ceteris. Cuius assertioni subsequentes visiones concordant.

CAPITULUM XXXVI.

De purgatorio Margaretae) sanctimonialis
de sancto Salvatore.

Circa hoc triennium puella quaedam parvula novem ut puto annorum in Monte sancti Salvatoris quae domus ordinis nostri est, in adventu ipsius Salvatoris mortua est. Defuncta vero clara die conventu stante in choro, ipsa chorum intravit; intrans ante altare profunde satis inclinavit, sic in locum suum ubi stare solita erat secedens. Quam iuxta se alia puella pene eiusdem aetatis stare videns, et mortuam sciens, tanto horrore concussa est, ut notaretur. Requisita vero a domina Benigna Abbatissa a cuius ore audivi quae dicturus sum, cur ita in choro concuteretur, respondit: Sic et sic soror Gertrudis in chorum venit; et cum dictis vesperis commemoratio fieret Dominae nostrae, ad collectam se in

1) B sederet

decantans.

2) Gregor explanat. tertii Psalmi poenit. Illum transitorium ignem omni tribulatione praesenti aestimo intolerabiliorem." 3) imo, Gertrudis.

erram stans iuxta me prostravit. Finita vero collecta se erigens, abiit. Haec fuit causa horroris mei. Abbatissa tinens illusiones diabolicas, ait puellae: Soror Margareta, hoc ei nomen erat, si denuo venerit ad te soror Gertrudis, dic ei, Benedicite; et si responderit tibi, Dominus, interroga unde veniat, vel quid quaerat. Sequenti die iterum illa venit, et salutata cum respondisset, Dominus, puella subiunxit: Bona soror Gertrudis, unde tali hora venis, vel quid apud nos quaeris? Respondit illa: Ad satisfactionem huc veni. Quia libenter tecum in choro susurravi, semiplena verba proferens, idcirco in eodem loco iussa sum satisfacere, ubi me contigit peccare. Et nisi tibi de eodem vitio caveas, eandem poenam moriens sustinebis. Cum quarta vice praedicto modo satisfecisset, ait consorori: Modo satisfactionem meam complevi; de cetero non me videbis. Quod ita factum est. Nam ea aspiciente tendebat versus cimiterium, mirabili virtute murum eius transcendens. Ecce tale fuit purgatorium huius virginis. NOVICIUS: Non est sanae mentis qui huiusmodi poenam omni poena huius mundi dixerit acutiorem. MONACHUS: De hoc plenius in sequenti capitulo disputabitur. Margareta vero ex comminatione') defunctae sic territa est, ut infirmata ad extrema deveniret. Quae rapta in excessum mentis, sic iacuit, ut omnibus defuncta videretur. Post horam reversa, quasdam ex sororibus in praesentia Dominae nostrae se vidisse, quasdam se illic non vidisse testata est. Dicebat etiam quia eadem gloriosa Virgo Maria coronam in manu haberet, quam Stepponis sacerdotis esse dicebat. Idem Steppo presbyter fuerat) valde religiosus et mire caritativus, in eodem monte Deo praedictisque sororibus serviens. Ut autem noveris non esse curandum quacunque morte iustus moriatur, idem Steppo cum in acutis laboraret anno praeterito, materia rapta in cerebrum, totus factus est phreneticus, ita ut multas blasphemias evomeret. Defuncto eo atque sepulto, Dominus merita eius volens ostendere, miracula ad eius tumbam dignatus est operari. Infirmi, sicut audivi, super illam3) dormiunt, et sani surgunt. NOVICIUS: Nunc edisseras quae residua sunt de purgatorio. MONACHUS: Quibusdam sola carentia divinae visionis purgatorium est, sicut in hoc patet exemplo.

1) B commonitione, CF continuatione. 3) ABEP illud.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »