Page images
PDF
EPUB

et venit ad sacerdotem suum dicens daemonem exisse. Post paululum vero rediens diabolus, gravius vexare miseram coepit. Adducta est igitur ad sacerdotem, qui quasi concionando cum diabolo, coepit eum interrogare et dicere: Miser tu exieras? Ita est, inquit. Et ubi, ait, fuisti infelix? Respondit, Hemmenrode. Et quid, inquit, ibi fecisti ? Ad quod diabolus: Konicho ibi iacebat super mattam, et debebat mori. Ad cuius transitum festinantes pene quindecim millia sociorum meorum, cum maximo tripudio hic transibant. Et videbar mihi nunquam gaudium aliquod habiturus, nisi ivissem cum eis. Sciens autem vas istud mihi traditum, me amittere non posse, reliqui illud ad tempus, et ivi cum eis. Dixitque sacerdos Quid actum est ibi? Respondit diabolus: Supervenerunt maledicti tonsurati illi, et circumstantes cadaver, ita valide populare') coeperunt, quod nullus nostrum propius accedere ausus fuit. Dixit iterum sacerdos: Et ubi devenit anima? Respondit diabolus: Ad pedes Altissimi. Et videte boni homines, quanta nobis iniuria sit illata. Homo iste nobis servierat plus quam quadraginta annis, ad omnem voluntatem nostram nocte ac die paratissimus; et modo tribus annis tantum alteri servivit domino, et ille nobis abstulit eum. Cum igitur nobis anima auferretur, furore commoti, in invicem tota debachatione grassati sumus. Et ego modo non habeo ubi me vindicem, nisi in hoc vasculo quod mihi traditum est. Transactis autem paucis diebus postquam res praemissa comperta est in Claustro, Herwicus quidam monachus per partes illas transitum habebat. Qui sciens quia diabolus mendax est et pater mendacii, experiri voluit huius rei veritatem. Divertens igitur ad obsessam mulierem, intersignum quo credi posset quaesivit a daemone. At ille primo noluit confiteri; sed a monacho iuramentis constrictus, dixit, quia Abbatulus tuus manum morientis in manu sua tenuit. Cui 2) rei monachus ille conscius, aliis eius verbis credi posse consensit. Henricus vero de Ysenburg 3) audiens eum praefixo die defunctum, pelli suae valde. pertimuit, et cum multa festinatione ad Claustrum veniens, dextrarium superbe retentum), nudis pedibus, manu propria ad defuncti sepulchrum adduxit, poenitentiam agens apud illum. Haec mihi de obitu monachorum Claustrensium comperta sunt. NOVICIUS: Si daemones electis in morte sic 1) id est, parabolare. 2) F cuius. 3) A Ysinberg.

B detentum.

4

sunt importuni, quid fit de reprobis, quorum peccata sanctorum angelorum impediunt praesidia? MONACHUS: De hoc satis dicturus sum in sequentibus. Mors Kononis aliorum militum obitus ad memoriam mihi revocat, qui male quidem vixerant, sed felici fine decesserunt.

CAPITULUM XVIII.*)

De morte Ludolphi monachi de Porta.

Erat quidam miles in Saxonia Ludolphus nomine, sed tyrannus actione. Hic cum die quadam vestibus novis atque scarlaticis') indutus in via equitaret, rusticum cum curru obvium habuit. Cuius cum vestimenta ex rotarum impulsu luto aspergerentur, ipse utpote miles superbus commotus valde, extracto gladio, homini pedem amputavit. Qui postea Deo iniserante de peccatis suis dolens, in domo ordinis nostri quae Porta vocatur, factus est monachus. Non multo post in gravem infirmitatem incidens, cum quotidie a se male 2) commissa deplangeret, et maxime abscisionem iam dicti pedis, infirmario se consolanti respondit: Non potero consolari, nisi videro signa Job in corpore meo. Et ecce post dies paucos cycatricem ad instar fili coccinei contemplatus est circa talum suum, in eodem pede et in eodem loco ubi rustico pedem truncaverat. Qui paulatim coepit computrescere, ita ut vermes de eo scaturirent. Tunc repletus gaudio ait: Modo de venia spero, quia signa Job video in corpore meo. Sicque in multa cordis contritione atque gratiarum actione, invalescente morbo, spiritum reddidit. Haec mihi relata sunt ab Abbate Livoniae, qui filius est domus supradictae.

CAPITULUM XIX.*)

De morte Allardi monachi de Lucka cui Christus cum matre et sanctis morienti apparuit.

Alterius cuiusdam militis mortem valde pretiosam retulit mihi Adam monachus de Lucka cuius in superioribus memini. Erat, inquit, in Saxonia miles quidam Allardus nomine, qui vir tantae fuerat 3) probitatis, ut in primo tornamento in quo *) Homil. II. p. 92. —1) ADEFP scarlatis. 2) FP a se mala, DE mala a se. *) Homil. III. p. 178. 3) CFP fuerat tantae.

[ocr errors]

miles factus est, manu propria quatuordecim dextrarios acquireret. Qui sicut vir prudens, eundem honorem temporalem non suis viribus sed Deo ascribens, omnia restituit, et sodalibus cum saeculo valedicens, in Lucka monasterio nostrae religionis ') habitum suscepit. Et quia electos suos probat Dominus, tanta illum infirmitate flagellavit, ut vermes de eius corpore indesinenter scaturirent. Quorum foetorem simul et horrorem cum ministri sustinere non possent, ait Abbas praedicto Adae: Quid faciemus frater cum homine isto? Respondit ille: Dentur mihi quatuor lintheamina, et ego pro Christi nomine curam illius suscipiam. Quod cum factum fuisset, assidua pannorum mutatione foetorem temperavit tam sibi quam aegroto. Cumque dies adesset remunerationis tantae patientiae, ait Adae: Sternite mihi mattam, et pulsate tabulam, quia Dominus vocat me. Et fecit sic. Veniente conventu, post dictam letaniam, cum omnes pene ad lacrimas verbis valde compunctivis movisset, subiunxit: Modo ite domini mei dilectissimi, et dicite missas vestras, quia Salvator mundi et gloriosa eius Genitrix cum angelis et multitudine sanctorum illuc venturi sunt. Postea revertimini cum eis, quia animam meam suscipient. Interim dum missas dicerent, sicut mihi retulit saepedictus Adam, Allardus spiritu prophetico omnia quae in oratorio agebantur indicavit dicens: Tales missae a talibus sacerdotibus ad talia altaria celebrantur. Et miratus est valde de homine laico. Revertente conventu, ille vultu iocundo sic ait: Ecce Christus cum matre et sanctis suis praesens est, habentes manus suas 2) sub mento meo, et iam suscipient animam 3). Nec mihi credatis, si in instanti mortuus non fuero. Ad quod verbum mox exspiravit, morte verba confirmans. De cuius corpore statim tantus odor exivit, ut omnes illius suavitate reficerentur circumstantes. NOVICIUS: Valde me recreat horum oratio. MONACHUS: Ex quo sermo est de militibus, referam unde amplius aedificeris); iterumque 5) revertar ad personas religiosas.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAPITULUM XX.

De milite occiso qui ad invocationem divini
nominis salvatus est.

Miles quidam sceleratissimus ab inimicis suis captus est et occisus. Qui cum moreretur, haec ei verba ultima fuerunt: Domine miserere mei. In cuius morte quidam obsessus liberatus est. Quem cum post dies paucos atrocius 1) vexaret, sicut supra dictum est de Konone, capitulo decimo septimo, interrogatus de hoc respondit: Multi congregati fuimus in morte militis illius, sed quia nihil ibi obtinuimus, amplius in hoc meo vasculo me vindico. Requisitus de causa, subiecit: Tria tantum heu verba moriens protulit, propter quae potestatem nostram evasit. Ecce huic praedoni ob invocationem divini nominis, sicut latroni in cruce, tormentum versum est in martyrium. NOVICIUS: In hoc exemplo satis considero quod poenitentia vera nunquam sit sera. MONACHUS: Duo subiungam exempla, per quae cognosces quod extrema contritio sit ex multa misericordia Dei.

CAPITULUM XXI.

De Frisone qui sine sacramentis obiit, satis a filio monitus.

In Frisia nuper homo quidam dives infirmatus est. Habebat autem filium monachum et sacerdotem in Clarocampo 2) domo ordinis nostri. Pro quo cum misisset, quasi pro salute animae suae, nescio quo Dei iudicio, sine confessione, sine viatico, et sine inunctione mortuus est.

CAPITULUM XXII.

Item de Frisone occiso qui ante mortem omnia
1 sacramenta suscepit.

Circa idem tempus in eadem provincia alius quidam Frişo hostibus suis occurrens, vulneratus est ad mortem, et occisi sunt duo filii eius. Cumque patrem occisores aestimarent mortuum, abierunt. Comperto tanto scelere magister grangiae in Bethwerde, adducto plaustro, occisos superposuit, et cum 1) fortasse scripsit auctor: atrocius diabolus vexaret. 2) monasterium Clarocampense, Cisterciensis ordinis primum in Frisia aedificatum est, anno 1165.

patrem adhuc spirare vidisset, clamavit: Vivitis adhuc domine? Cui cum ille minime responderet, timens hostes esse, subiecit conversus: Ego sum, ne timeatis. Tunc ille: Adhuc enim vivo. Mox levatus in vehiculo, deportatus est') ad grangiam; peccata) sua confessus est, communicavit, inunctus est, sicque spiritum reddidit. Ecce prior cun tempus haberet poenitendi, et filius eum de salute quotidie moneret, omnia neglexit, moriens impoenitens. Alter vero semimortuus, oleo misericordiae et vino poenitentiae veri Samaritani confotus, de stabulo transivit ad palatium3). Et est in his impletum quod scriptura dicit: Cui vult miseretur, gratiam infundendo, et quem vult indurat*), gratiam non apponendo.

CAPITULUM XXIII.

De Wigero milite qui a Sarracenis occisus est.

In Dioecesi Traiectensi miles quidam exstitit nomine Wigerus, in actibus militiae nominatissimus. In prima expeditione Dei munere compunctus, cruce signatus mare transivit, tam fortiter et tam instanter Sarracenos impugnans, ut tam Regi Jerosolymitano quam ceteris Christianis dilectus esset et acceptus, et inimicis Christi nimis 5) odiosus. Qui cum per annum integrum Salvatori ibidem strenue ut dictum est militasset, et repatriare cogitasset, die quadam in oculis eius in conflictu servus eius occisus est. Cuius animam in specie columbae coelos videns penetrare, compunctus de visione, dicebat intra se: Quid agere proponis o miser? Si reversus fueris, vitia repetes dimissa, et erunt novissima tua peiora prioribus. Ex tunc fortius agens solito, die quadam conflictum intravit et occubuit. Cuius caput Sarraceni praesciadentes 6), cum multa gloria circumtulerunt. Christiani vero corpus rapientes atque sepelientes, ecclesiam super ipsum fabrica

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »